AD argumenta in oppositum respondetur . Ad primum respondetur , quod etiam si quilibet contractus seorsum licitus sit, tamen si fiant simul vel successiue cum eodem socio dissoluuntur & relinquitur vnicus contractus mutui cum lucro. ΒΆ Ad secundum respondetur, quod non est eadem ratio de depositario assecurante depositum , & de socio assecurante capitale & lucro: quia depositarius non efficitur dominus depositi, etiam si assecuret depositum : sed tenetur seruare illud & habere in promptu ad voluntatem deponentis, at vero socius qui assecurat capitale & lucrum , efficitur dominus pecuniarum velut mutuatarius: neque tenetur amplius negotiari ad vtilitatem alterius socij.