AD argumenta in oppositum respōdetur . Ad primum respōdetur , quod etiā si quilibet cōtractus seorsum licitus sit, tamẽ si fiāt simul vel successiuè cum eodem socio dissoluuntur & relinquitur vnicus cōtractus mutui cũ lucro. ¶ Ad secundũ respondetur, quòd nō est eadẽ ratio de depositario assecurante depositũ , & de socio assecurāte capitale & lucro: quia depositarius nō efficitur dominus depositi, etiā si assecuret depositũ : sed tenetur seruare illud & habere in promptu ad voluntatẽ deponentis, at vero socius qui assecurat capitale & lucrũ , efficitur dominus pecuniarũ velut mutuatarius: neque tenetur amplius negotiari ad vtilitatẽ alterius socij.