Ad tertium argumentum respondetur, quod si reuera cessat lucrum , vt in casu tertiae conclusionis : concedimus licitum esse vendere socio lucrum quod speratur. At vero quando gratis assecuratur capitale, & insuper datur vel promittitur certum lucrum : tunc efficitur ratio mutui cum lucro ac proinde erit vsura: quod non contingeret cum alio tertio, quia ibi non est aliqua ratio mutui.