Ad quartum respondetur , quod mille expositi negotiationi, pluris aestimantur quam mille & 50. at vero non possunt vendi eidem socio negotianti: quia tunc efficeretur ratio mutui cum lucro. Magister Soto lib. 6. de iustitia, quaest. 6. tenet nostram sententiam contra Caiet. & etiam Accursius in. l. si non fuerit. ff. pro socio. Et Panor. in. c. per vestras. de donation. inter virum & vxorem. Et quamuis Soto videatur vniuersaliter negare tres illos contractus esse licitos cum eodem socio: tamen ille loquitur quando saluo capitali speratur certum lucrum , vnde non est contrarius nostris tertiae & quartae conclusionibus . Reliquum est respondere ad vnum argumentum quod potest fieri in fauorem Caiet. Esto ita, quod Petrus dederit Paulo 100. in societatem bona fide a principio, & in processu societatis ostenditur certa spes lucri magni, v. g. 30. tunc licitum erit Petro petere a Paulo, vt si velit dissoluat statim societatem & det sibi 15. supra 100. est igitur argumentum , ergo etiam erit licitum vt Petrus in eodem casu postulet statim 15. pro 30. quae sperantur pro lucro relicto capitali apud socium assecurato, ergo vera est sententia Caiet. quod successiue possunt fieri illi tres contractus cum eodem socio. Respondetur , quod si sententia Caiet. intelligatur in casu proposito a principio argumenti, scilicet, quod Paulus det statim capitale simul cum pretio lucri certo sperati vera est: quia tunc non est lucrum ex mutuo, imo vero etiam si relinquat Petrus capitale apud socium , poterit recipere aliquod lucrum pro certo lucro sperato: eo quod cedit iuri suo recipiendi 30. supra 100. Caeterum quod relinquat illa 100. apud Paulum mutuata vel assecurata: hoc quidem facit gratis, quia poterat ille statim exigere a Paulo 100. illa. Tamen si sententia Caiet. vniuersaliter intelligatur, falsa nobis videtur propter rationes praedictas. Cuius falsitas apparebit in casu, quo Paulus det aliquid lucri ipsi Petro vt relinquat apud Paulum capitale, tunc enim ipse Petrus erit vsurarius.