Ad quartum respōdetur , quòd mille expositi negotiationi, pluris æstimantur quàm mille & 50. at verò non possunt vendi eidẽ socio negotianti: quia tunc efficeretur ratio mutui cum lucro. Magister Soto lib. 6. de iustitia, quæst. 6. tenet nostrā sententiam cōtra Caiet. & etiam Accursius in. l. si nō fuerit. ff. pro socio. Et Panor. in. c. per vestras. de donation. inter virũ & vxorem. Et quāuis Soto videatur vniuersaliter negare tres illos contractus esse licitos cum eodem socio: tamen ille loquitur quando saluo capitali speratur certum lucrũ , vnde nō est contrarius nostris tertiæ & quartæ cōclusionibus . Reliquũ est respōdere ad vnũ argumẽtũ ꝙ potest fieri in fauorẽ Caiet. Esto ita, ꝙ Petrus dederit Paulo 100. in societatẽ bona fide à principio, & in processu societatis ostenditur certa spes lucri magni, v. g. 30. tunc licitũ erit Petro petere à Paulo, vt si velit dissoluat statim societatẽ & det sibi 15. supra 100. est igitur argumentũ , ergo etiā erit licitum vt Petrus in eodem casu postulet statim 15. pro 30. quæ sperātur pro lucro relicto capitali apud sociũ assecurato, ergo vera est sententia Caiet. ꝙ successiuè possunt fieri illi tres cōtractus cũ eodem socio. Respōdetur , ꝙ si sententia Caiet. intelligatur in casu proposito à principio argumenti, scilicet, ꝙ Paulus det statim capitale simul cum pretio lucri certo sperati vera est: quia tunc nō est lucrũ ex mutuo, imò verò etiā si relinquat Petrus capitale apud sociũ , poterit recipere aliquod lucrũ pro certo lucro sperato: eo quòd cedit iuri suo recipiẽdi 30. supra 100. Cæterùm quòd relinquat illa 100. apud Paulũ mutuata vel assecurata: hoc quidẽ facit gratis, quia poterat ille statim exigere à Paulo 100. illa. Tamen si sentẽtia Caiet. vniuersaliter intelligatur, falsa nobis videtur propter rationes prædictas. Cuius falsitas apparebit in casu, quo Paulus det aliquid lucri ipsi Petro vt relinquat apud Paulũ capitale, tunc enim ipse Petrus erit vsurarius.