Sed in oppositum est, quod Petrus in eo casu non exponit negotiationi reuera nisi tantum quinque: nam reliqua. 95. relinquit mutuata, vel assecurata apud Paulum , sed moraliter loquendo quinque negotiationi exposita non sunt apta ad lucrandum alia quinque: ergo iniquus est contractus. Ad hoc dubium respondetur breuiter in doctrina Sot. lib. 6. de iustit. quaest. 6. art. 2. ad secundum.