Sed in oppositũ est, ꝙ Petrus in eo casu nō exponit negotiationi reuera nisi tantum quinque: nā reliqua. 95. relinquit mutuata, vel assecurata apud Paulũ , sed moraliter loquendo quinque negotiationi exposita non sunt apta ad lucrandum alia quinque: ergo iniquus est contractus. Ad hoc dubium respondetur breuiter in doctrina Sot. lib. 6. de iustit. quæst. 6. art. 2. ad secundum.