Sit ergo prima conclusio. Qui deponit multum pecuniae ad negotiandum , ea lege vt non subeat periculum nisi certe partis, non poterit recipere ex lucro nisi tantum quantum illi parti secundum proportionem responderit, ( secundum inquam proportionem quam habet ad totum cumulum quod exponitur negotiationi). V. g. Petrus subit periculum in quinque, Paulus vero in 35. est autem lucrum 16. tunc Petrus reportabit ex lucro duo: Paul. vero quod reliquum est. Ratio est manifesta, quia sicut se habent . 5. quae exposuit Petrus ad 40. ita se habent duo ad 16. est enim proportio suboctupla.