Sit ergo prima conclusio. Qui deponit multũ pecuniæ ad negotiandũ , ea lege vt nō subeat periculũ nisi certę partis, non poterit recipere ex lucro nisi tantũ quantũ illi parti secundũ proportionẽ responderit, ( secundũ inquā proportionẽ quā habet ad totũ cumulũ ꝙ exponitur negotiationi). V. g. Petrus subit periculũ in quinque, Paulus vero in 35. est autem lucrũ 16. tunc Petrus reportabit ex lucro duo: Paul. verò ꝙ reliquum est. Ratio est manifesta, quia sicut se habẽt . 5. quæ exposuit Petrus ad 40. ita se habent duo ad 16. est enim proportio suboctupla.