Secunda conclusio. Si autem Petrus faciat tale pactum , scilicet, si fuerit iactura tota vsque ad quinque, sit mea tota, dummodo si lucrum fuerit vsque ad quinque sit etiam totum meum , reliquum vero tuum: licitus enim tunc poterit esse contractus : quia Petrus exponit se damno & lucro pariter similiter & Paulus, &c.