Secunda conclusio. Si autẽ Petrus faciat tale pactũ , scilicet, si fuerit iactura tota vsque ad quinque, sit mea tota, dummodo si lucrũ fuerit vsque ad quinque sit etiam totũ meũ , reliquum vero tuum: licitus enim tunc poterit esse cōtractus : quia Petrus exponit se damno & lucro pariter similiter & Paulus, &c.