DVbitatur vltimo, quomodo debeat fieri diuisio lucri inter socios? Respondetur vnica conclusione. Debet fieri diuisio inter socios, ita vt vnicuique tantum lucri eueniat, quanta est proportio pretij, quod contulit in societatem , ad totum cumulum quod exponitur negotiationi, & periculis eius. v. g. Petrus contulit in societatem 100. aureos, Paulus vero 50. cum sua industria quae totidem aestimatur, scilicet, 50. Ioannes vero conferat 50. sine industria; in hoc casu totus cumulus aestimatur in 50. supra bis centum. Sit autem lucrum 50. tunc debet dari Ioanni quinta pars lucri, scilicet 10. Petrus vero & Paul. diuident aequaliter quod reliquum est.