DVbitatur vltimò, quomodo debeat fieri diuisio lucri inter socios? Respondetur vnica conclusione. Debet fieri diuisio inter socios, ita vt vnicuiq; tantum lucri eueniat, quāta est proportio pretij, ꝙ contulit in societatẽ , ad totũ cumulum quòd exponitur negotiationi, & periculis eius. v. g. Petrus cō tulit in societatẽ 100. aureos, Paulus vero 50. cum sua industria quæ totidẽ æstimatur, scilicet, 50. Ioannes vero cōferat 50. sine industria; in hoc casu totus cumulus æstimatur in 50. supra bis centum. Sit autem lucrum 50. tunc debet dari Ioanni quinta pars lucri, scilicet 10. Petrus verò & Paul. diuidẽt æqualiter quod reliquum est.