Sed in oppositum est argumentum, ex. l. si non fuerit. ff. pro socio. vbi habetur quod potest esse commune lucrum , licet vnus socius subeat totum periculum . Item Instit. de societatibus. ยง. de illa. dicitur, posse alterum socium lucri duas partes damni vero non nisi tertiam recipere. Respondetur, quod in his legibus nomine periculi vel lucri intelligitur tantum in ipsa pecunia. Quod patet ex ipso contextu legis, si non fuerit. Vbi Iurisconsultus reddit rationem : quia industria mercatoris solertis, plus confert in societatem quam pecunia. Sed pro maiori intelligentia huiusmodi partitionis lucri vel damni inter socios nota quod alicuius negotiantis industria tripliciter potest aestimari. Primo modo secundum se, v. g. si socius locaret operas suas alijs socijs pro stipendio v. g. 20. & isto modo non consideratur formaliter vt socius, sed vt pure minister conductitius . Altero modo potest considerari industria socij in ordine ad lucrandum in negotiatione societatis: & sic multo pluris aestimari solet ad societatem quam priori modo. v. g. aestimabitur vt 100. ita vt si alius socius contulerit 100. in pecunia sit equalitas inter ipsos. Tertio modo considerari potest ista industria mixtim, ita vt ipse socius postquam locauerit suas operas alijs socijs tanquam minister ipsorum: dicat se velle conferre stipendium suum datum vel dandum in societatem, exponendo illud lucro vel damno , Dictum igitur est de priori illo modo, quod talis socius nihil lucri, nihil damni reportaturus est respectu stipendij sui, vel industriae: sed respectu aliarum pecuniarum quas ipse exponit negotiationi reportabit lucrum vel damnum : secundum proportionem illarum ad totum cumulum dummodo ex illis pecunijs soluatur etiam pars stipendij , quod ipse accipit pro ministerio; non enim solum ministrat in vtilitatem aliorum: sed etiam propriam. De secundo vero modo aestimandi industriam , aliqui solent ita iudicare, quod si Petrus ponit industriam quae aestimatur vt 100. ad negotiandum in societate, & Paulus ponit 100. aureos in pecunia: quod tunc totum quidem lucrum diuidendum erit inter illos: at vero si fuerit damnum in negotiatione societatis, v. g, in parte pecuniae quam posuit Paul. s. in 50. tunc ex alijs 50. quae reliqua sunt nihil debet reportare Petrus, etiam si totam industriam amiserit quae aestimabatur vt 100.