Sed in oppositum est argumentum, ex. l. si non fuerit. ff. pro socio. vbi habetur quòd potest esse cōmune lucrũ , licet vnus socius subeat totũ periculũ . Item Instit. de societatibus. §. de illa. dicitur, posse alterũ sociũ lucri duas partes damni vero non nisi tertiā recipere. Respondetur, ꝙ in his legibus nomine periculi vel lucri intelligitur tantùm in ipsa pecunia. Quod patet ex ipso cōtextu legis, si nō fuerit. Vbi Iuriscōsultus reddit rationẽ : quia industria mercatoris solertis, plus confert in societatẽ quā pecunia. Sed pro maiori intelligẽtia huiusmodi partitionis lucri vel dāni inter socios nota ꝙ alicuius negotiātis industria tripliciter potest æstimari. Primo modo secũdũ se, v. g. si socius locaret operas suas alijs socijs pro stipendio v. g. 20. & isto modo nō cōsideratur formaliter vt socius, sed vt purè minister cōductitius . Altero modo pōt cōsiderari industria socij in ordine ad lucrādũ in negotiatione societatis: & sic multo pluris æstimari solet ad societatẽ quā priori modo. v. g. æstimabitur vt 100. ita vt si alius socius cōtulerit 100. in pecunia sit ęqualitas inter ipsos. Tertio modo considerari potest ista industria mixtim, ita vt ipse socius postquam locauerit suas operas alijs socijs tanquam minister ipsorum: dicat se velle cō ferre stipendium suum datum vel dandũ in societatem, exponẽdo illud lucro vel dāno , Dictum igitur est de priori illo modo, ꝙ talis socius nihil lucri, nihil damni reportaturus est respectu stipendij sui, vel industriæ: sed respectu aliarũ pecuniarũ quas ipse exponit negotiationi reportabit lucrũ vel dā num : secundùm proportionem illarũ ad totum cumulum dummodo ex illis pecunijs soluatur etiā pars stipẽdij , ꝙ ipse accipit pro ministerio; nō enim solũ ministrat in vtilitatẽ aliorum: sed etiā propriam. De secũdo vero modo æstimandi industriā , aliqui solent ita iudicare, ꝙ si Petrus ponit industriā quæ æstimatur vt 100. ad negotiādum in societate, & Paulus ponit 100. aureos in pecunia: ꝙ tũc totũ quidem lucrũ diuidendũ erit inter illos: at verò si fuerit damnũ in negotiatione societatis, v. g, in parte pecuniæ quā posuit Paul. s. in 50. tũc ex alijs 50. quæ reliqua sunt nihil debet reportare Petrus, etiam si totam industriā amiserit quæ æstimabatur vt 100.