Sed in oppositum est, quod in ipso lucro supra 100. aureos quos posuit alter socius, debet esse aequalis ille, qui posuit suam industriam quae aestimabatur vt 100. ergo etiam in damno debet esse aequalis: at vero si ex illis 50. quae reliqua sunt quando fit iactura aliorum 50. nihil reportat qui posuit suam industriam : non manet aequalis sed peioris conditionis : siquidem ipse amittit totam operam quae aestimabatur vt 100. alter vero non amitteret nisi 50. ergo de illis 50. quae reliqua sunt debet reportare 25. Magist. Sot. lib. 6. de iust. & iure. q. 6. art. 1. aliter meditatur de diuisione facienda inter socios. Ait enim habendam esse rationem periculi cui exponitur pecunia, potius quam ipsius quantitatis pecuniae, v. g. confert Petrus mille aureos in societatem , Paulus vero 100. vel industriam quae aestimatur vt 100. ad lucrandum in societate; tunc dicit, quod diuisio lucri debet esse aequalis inter ipsos si mille aurei quos contulit Petrus non sunt magis expositi periculo quam 100. inueniret enim ille aliquem qui assecuraret illa mille pro 10. Sed tamen haec regula fallibilis est. Et ratio euidens : quia licet Petrus non exponeretur nisi periculo vt 10. quia inueniret qui assecuraret pro 10. tamen neq; ipse Paulus in eadem negotiatione exponitur periculo nisi pro 10. inueniret enim qui pro 10. assecuraret 100. sicut alius inueniret qui pro 100. assecuraret mille, quapropter aequalitas in lucro debet esse proportionalis, ita vt Paul. reportet 10. partem & non medietatem , vt dicebat Soto: quia ille ponit 400. in societatem & Paul. 1000. vbi est eadem proportio. ΒΆ Sed tota difficultas est, quando fuerit iactura in ipsa pecunia, altero socio non ponente nisi industriam quae aestimabatur ad negotiandum & lucrandum aequaliter cum ipsa pecunia. Pro vtraque enim parte est optima ratio a nobis proposita. Nihilominus omnibus pensatis , quando fuerit iactura in proposito casu in ipsa pecunia nihil debet reportare de reliqua pecunia, qui posuit solam industriam . Et ratio est: quia industria eius aestimabatur aequalis cum pecunia ad lucrandum , negotiando sicut socius, non autem vt minister qui locauerit operas suas, neque fecerat talem locationis contractum sed mere societatis, vt ipse cum pura industria impenderet alterius socij pecunias in aliqua negotiatione ad lucrandum: quapropter alter socius qui posuit pecunias totas, non debet subire maius periculum vel detrimentum quam factum fuerit in ipsa negotiatione de sua pecunia; Ceterum alter socius qui posuit industriam tantum, nil pretij potest exigere pro sua industria impensa: quia non locauerat illam, neque negotiatus est vt minister: si enim locaret industriam suam haberet titulum ad exigendum stipendium: siue contingeret lucrum siue damnum : sed tunc non aestimaretur tanti industria illius, vt v. g. si aestimabatur vt centum in contractu societatis: aestimaretur vt decem, vel vt quindecim in contractu locationis. Et si quis dicat, quod ille non debet esse peioris conditionis quam minister: sed minister reportaret lucrum, etiam si fuisset in pecunia iactura: ergo socius debet etiam reportare lucrum. Respondetur, quod eodem argumento probaretur, quod si facta fuerit iactura totius pecuniae, deberet reportare lucrum qui posuit industriam. Dicendum ergo est, quod socius conditionis melioris, est quam minister in contractu societatis: quoniam spes lucri maioris pretiosior, est quam certitudo lucri ministri. Confirmant hanc doctrinam leges citatae, in quibus assertum est, quod potest vnus socius lucri quidem duas partes, damni vero non nisi tertiam recipere: quia praesupponunt quod ille socius parum pecuniae, scilicet, tertiam partem contulit, industriae vero plurimum: ita vt pecunia quam posuit simul cum sua industria aestimaretur in duplum ad lucrandum in negotiatione, quam pecunia alterius socij qui non posuit industriam. Caeterum in tertio modo aestimandi industriam, manifestum est quomodo debeat fieri distributio lucri vel damni. Etenim si fuerit lucrum, reportabit minister ille & socius partem lucri secundum proportionem valoris stipendij sui: si autem fuerit iactura pecuniae patietur etiam ille damnum secundum proportionem sui stipendij: industria vero eius nihil amplius lucri aut damni reportabit: quam per contractum locationis taxata fuerat. Et ex hoc amplius apparet quod dicebamus paulo ante. Etenim socius ille qui non locauit industriam & operam suam, pluris aestimaret spem maioris lucri quam stipendium certum & iustum sui laboris: & ex hac parte iustificatur quod admittatur ad medietatem lucri, & fortassis ad aliquid amplius. Si autem non fuerit lucrum ipse vult ex vi contractus eius amittere indu striam & proprium laborem . Denique circa omnia huiusmodi commercia & societates hoc vniuersale principium debet obseruari, vt vnicuique sociorum sit aequalis sua fortuna proportionabiliter cum fortuna alterius socij, tam ad lucrum quam ad damnum. At vero quando res dubia fuerit, an sit ista aequalitas in aliquo contractu, vel non: tunc poterunt socij cedere iuri suo, & reputare aequalem esset contractum: quemadmodum diximus in materia de emptione & venditione, quod si aliquis nesciens pretium rei, conueniat cum emptore ignorante etiam pretium rei, illud erit iustum pretium in quo ipsi conuenerint, etiam si alias non esset iustum. Et ratio est; quia in tali contractu propter communem ignorantiam vterque se exponit pari fortunae. Hactenus de societatis contractibus.