Sed in oppositũ est, ꝙ in ipso lucro suprà 100. aureos quos posuit alter socius, debet esse æqualis ille, qui posuit suā industriā quæ æstimabatur vt 100. ergo etiā in dāno debet esse æqualis: at verò si ex illis 50. quæ reliqua sunt quādo fit iactura aliorũ 50. nihil reportat qui posuit suā industriā : nō manet æqualis sed peioris cōditionis : siquidẽ ipse amittit totā operā quæ æstimabatur vt 100. alter vero nō amitteret nisi 50. ergo de illis 50. quæ reliqua sunt debet reportare 25. Magist. Sot. lib. 6. de iust. & iure. q. 6. art. 1. aliter meditatur de diuisione facienda inter socios. Ait enim habẽdā esse rationẽ periculi cui exponitur pecunia, potius quā ipsius quātitatis pecuniæ, v. g. confert Petrus mille aureos in societatẽ , Paulus verò 100. vel industriā quæ æstimatur vt 100. ad lucrādũ in societate; tũc dicit, ꝙ diuisio lucri debet esse æqualis inter ipsos si mille aurei quos cōtulit Petrꝰ nō sunt magis expositi periculo quā 100. inueniret enim ille aliquẽ ꝗ assecuraret illa mille ꝓ 10. Sed tñ hæc regula fallibilis est. Et ratio euidẽs : quia licet Petrus nō exponeretur nisi periculo vt 10. quia inueniret qui assecuraret pro 10. tamen neq; ipse Paulus in eadẽ negotiatione exponitur periculo nisi pro 10. inueniret enim qui pro 10. assecuraret 100. sicut alius inueniret qui pro 100. assecuraret mille, quapropter æqualitas in lucro debet esse proportionalis, ita vt Paul. reportet 10. partẽ & nō medietatẽ , vt dicebat Soto: quia ille ponit 400. in societatẽ & Paul. 1000. vbi est eadẽ proportio. ¶ Sed tota difficultas est, quā do fuerit iactura in ipsa pecunia, altero socio nō ponente nisi industriā quæ æstimabatur ad negotiādũ & lucrandũ æqualiter cũ ipsa pecunia. Pro vtraq; enim parte est optima ratio à nobis proposita. Nihilominus omnibus pẽsatis , quādo fuerit iactura in proposito casu in ipsa pecunia nihil debet reportare de reliqua pecunia, qui posuit solā industriā . Et ratio est: quia industria eius æstimabatur æqualis cũ pecunia ad lucrādũ , negotiando sicut socius, nō autẽ vt minister qui locauerit operas suas, neq; fecerat talẽ locationis cō tractũ sed merè societatis, vt ipse cũ pura industria impẽderet alterius socij pecunias in aliqua negotiatione ad lucrandum: quapropter alter socius qui posuit pecunias totas, non debet subire maius periculum vel detrimentum quam factum fuerit in ipsa negotiatione de sua pecunia; Cęterum alter socius qui posuit industriam tantùm, nil pretij potest exigere pro sua industria impensa: quia non locauerat illam, neque negotiatus est vt minister: si enim locaret industriā suam haberet titulum ad exigendum stipendium: siue contingeret lucrum siue damnũ : sed tunc non æstimaretur tanti industria illius, vt v. g. si æstimabatur vt centum in contractu societatis: æstimaretur vt decem, vel vt quindecim in contractu locationis. Et si quis dicat, quòd ille non debet esse peioris conditionis quàm minister: sed minister reportaret lucrum, etiam si fuisset in pecunia iactura: ergo socius debet etiam reportare lucrum. Respondetur, quòd eodem argumento probaretur, quòd si facta fuerit iactura totius pecuniæ, deberet reportare lucrum qui posuit industriam. Dicẽdum ergo est, quòd socius conditionis melioris, est quàm minister in contractu societatis: quoniam spes lucri maioris pretiosior, est quàm certitudo lucri ministri. Confirmant hanc doctrinam leges citatæ, in quibus assertum est, quòd potest vnus socius lucri quidem duas partes, damni vero non nisi tertiam recipere: quia præsupponunt quòd ille socius parum pecuniæ, scilicet, tertiam partem contulit, industriæ vero plurimum: ita vt pecunia quam posuit simul cum sua industria æstimaretur in duplum ad lucrandum in negotiatione, quam pecunia alterius socij qui non posuit industriam. Cæterum in tertio modo æstimandi industriam, manifestum est quomodo debeat fieri distributio lucri vel damni. Etenim si fuerit lucrum, reportabit minister ille & socius partem lucri secundùm proportionem valoris stipendij sui: si autem fuerit iactura pecuniæ patietur etiam ille damnũ secundùm proportionem sui stipendij: industria vero eius nihil amplius lucri aut damni reportabit: quàm per contractum locationis taxata fuerat. Et ex hoc amplius apparet quòd dicebamus paulò ante. Etenim socius ille qui non locauit industriam & operam suam, pluris æstimaret spem maioris lucri quam stipendium certum & iustum sui laboris: & ex hac parte iustificatur quòd admittatur ad medietatem lucri, & fortassis ad aliquid amplius. Si autem non fuerit lucrum ipse vult ex vi contractus eius amittere indu striam & proprium laborẽ . Denique circa omnia huiusmodi commercia & societates hoc vniuersale principium debet obseruari, vt vnicuique sociorum sit æqualis sua fortuna proportionabiliter cum fortuna alterius socij, tam ad lucrum quàm ad damnum. At vero quando res dubia fuerit, an sit ista æqualitas in aliquo contractu, vel non: tunc poterunt socij cedere iuri suo, & reputare æqualem esset contractum: quemadmodum diximus in materia de emptione & venditione, quòd si aliquis nesciens pretium rei, conueniat cum emptore ignorante etiam pretium rei, illud erit iustum pretium in quo ipsi conuenerint, etiam si aliàs non esset iustum. Et ratio est; quia in tali contractu propter communem ignorantiam vterque se exponit pari fortunæ. Hactenus de societatis contractibus.