Secũda cōclusio . Stādo in eodẽ iure naturali, potest cōstitui cẽsus super nudam personā . Ista cōclusio nō est tā certa sicut prima. Sed ꝓbatur . Nā stādo in solo iure naturę, illa persona potest se vẽdere & fieri seruus: ergo pari ratione poterit vẽdere ius istud ad certũ tẽpus . Secũdò probatur. Quia nulla persona est tā inutilis quæ nō possit aliqua obsequia præstare, vt comitari dominum vel assistere illi: ergo super quālibet personā potest cōstitui cẽsus . ¶ Tertiò. Obligatio cuiuslibet personæ quā super se accipit ad soluendā pensionẽ , vel pecuniā , vel seruitutẽ , ita vt illo tẽpore statuto nō sit sui iuris sed maneat vbi dominus voluerit, totũ hoc pretio æstimabile est, ergo poterit vẽdi , si fuerit emptor. Cōfirmatur . Nā nemo est tā pauper & nudus qui ex industria sua nō possit eleemosynas colligere, vnde obligetur per totam vitā singulis annis soluere pẽsionẽ vnius argẽti ; ergo persona illius poterit obligari ad illā pensionẽ . Ex hac cōclusione sequũtur tria. Primũ est, censum posse cōstitui super incerta bona. Secũdũ est, posse cōstitui super bona minoris valoris quā sit cẽsus . Tertiò. Super bona facilè peritura nō pereunte censu. Ratio omniũ istorũ est, quoniā cũ census possit cōstitui super ipsam personā immediatè inde supplet̃ , quod deficit in bonis super quæ cōstituitur cẽsus . Sed cōtra istā cōclusionẽ arguitur sic. In tali cōtractu vẽditur & emitur id quod re uera nō est, neq; in se neq; in sua causa, ergo talis cōtractus habet effigiẽ vsuræ. Ad hoc argumentũ respondetur primò, nego antecedẽs . Quia reuera id quod emitur partim est in se, partim est in sua causa: emitur enim ius ad exigendũ à Paulo pensionẽ annuā , vnde obligatio reuera est in Paulo & pretio æstimabilis: pẽsio vero est in illo tāquā in causa, qui industria sua tenetur acquirere vnde soluat. Secundò respōdetur , nego cōsequentiā , & ratio est: quia vsura nō cōmittitur vbi nō est mutuũ : at verò in casu posito neq; est mutuũ explicitè neq; implicitè, eo ꝙ ipsum capitale quod est pretiũ nũquā tenetur Paulus reddere Petro, quòd si in illo cōtractu est aliqua iniustitia: illa tenet se ex parte vendẽtis , quia vẽdit id quod nō est. Sed neq; ista iniustitia reperitur illic. Ratio est: quia scienti & propria spōte volẽti nō sit iniuria: sed emẽs censum super nudā personā est sciens quod emit, & propria spōte vult emere: ergo nulla fit iniuria illi. Et per hoc respōdetur ad aliud argumẽtũ huic simile, scilicet, nō est licitum emere à Rege iura fictitia, ergo neq; in casu posito emere cẽsum super nudā personam. Respōdetur enim ad antecedẽs , ꝙ si ille qui emit iura fictitia ignorat esse fictitia; iniuriā patitur à Rege: si autẽ sciat esse fictitia, nullā patitur iniuriā si vult emere obligationẽ Regis ad soluendam pensionem. Atque hactenus de hoc secundo dubio.