De tertio vero sciendum est quod ex quadruplici capite sumitur multiplex diuisio censuum , vel ex parte modi faciendi contractuum , & sic alius est census reseruatiuus alius consignatiuus: reseruatiuus est, quando aliquis tribuit alteri sua bona reseruando sibi aliquam pensionem annuam . Sed de hoc sensu fit mentio in. l. fin. C. de rerum permutatione. Consignatiuus census est, quando aliquis retinens sua bona obligat illa ad soluendam annuam pensionem : & iste est frequentissimus in vsu. Secundo diuiditur census ex parte rei super qua constituitur , & sic alius census est realis constitutus super re temporali : alius dicitur personalis, quia constituitur im mediate super personam . Tertio diuiditur ex parte ipsius pensionis soluendae ; & sic alius census est fructuarius, quando pensio est fructus alicuius rei: alius pecuniarius quando pensio est pecunia. Item eadem consideratione diuiditur census super quantitate pensionis, vel absolutam & certam , v. g. si pensio sit decem millia, vel proportionabilem , vt si pensio sit quinta pars fructus. Denique diuiditur census ex parte durationis, vnde deriuantur multae diuisiones: alius est enim perpetuus, alius temporalis . Item temporalis alius constituitur pro certo tempore . v. g. 20. annis: alius pro certa vita, v. g. pro vita Ioannis, qui census dicuntur vitalitij. Item alius est census redimibilis, alius irredimibilis. Redimibilis dicitur, quando venditor census potest dato pretio quod recipit extinguere census: irredimibilis dicitur quando hoc non potest. ΒΆ Iam vero circa quartum punctum principale quaeritur, vtrum omnes praedicti contractus sint liciti stando in solo iure naturae? De qua re varie sunt doctorum sententiae , quidam enim aiunt, quod licet aliquis possit donare censum: non tamen potest vendere . Huius sententiae est Henric . Gandauo quodl. 8. q. 22. & Arimin. quem citat Salyc. in authentica ad haec. C. de vsuris, & aliqui Iurisperiti in. c. in ciuitate de vsuris. Alij vero aiunt, licitum esse vendere censum realem & non personalem . Alij vero licitum esse fructuarium censum non autem pecuniarium . Huius sententiae dicitur esse Ancharranus.