De tertio vero sciẽdũ est ꝙ ex quadruplici capite sumitur multiplex diuisio censuũ , vel ex parte modi faciẽdi cōtractuum , & sic alius est census reseruatiuus alius consignatiuus: reseruatiuus est, quādo aliquis tribuit alteri sua bona reseruādo sibi aliquā pensionẽ annuā . Sed de hoc sensu fit mẽtio in. l. fin. C. de rerũ permutatione. Cōsignatiuus census est, quādo aliquis retinens sua bona obligat illa ad soluendā annuā pensionẽ : & iste est frequentissimus in vsu. Secundò diuiditur cẽsus ex parte rei super qua cōstituitur , & sic alius cẽsus est realis cōstitutus super re tẽporali : alius dicitur personalis, quia cōstituitur im mediatè super personā . Tertiò diuiditur ex parte ipsius pensionis soluẽdæ ; & sic alius cẽsus est fructuarius, quando pensio est fructus alicuius rei: alius pecuniarius quando pensio est pecunia. Itẽ eadẽ consideratione diuiditur census super quantitate pensionis, vel absolutā & certā , v. g. si pensio sit decem millia, vel proportionabilẽ , vt si pensio sit quinta pars fructus. Deniq; diuiditur census ex parte durationis, vnde deriuantur multæ diuisiones: alius est enim perpetuus, alius tẽ poralis . Itẽ temporalis alius cōstituitur pro certo tẽpore . v. g. 20. annis: alius pro certa vita, v. g. pro vita Ioannis, qui census dicuntur vitalitij. Itẽ alius est census redimibilis, alius irredimibilis. Redimibilis dicitur, quando vẽditor cẽsus pōt dato pretio quod recipit extinguere census: irredimibilis dicitur quā do hoc nō potest. ¶ Iā verò circa quartũ pũ ctũ principale quæritur, vtrũ omnes prædicti cōtractus sint liciti stādo in solo iure naturæ? De qua re varię sunt doctorũ sentẽtiæ , quidā enim aiunt, ꝙ licet aliquis possit donare censum: nō tñ potest vẽdere . Huius sentẽ tiæ est Hẽric . Gādauo quodl. 8. q. 22. & Arimin. quẽ citat Salyc. in authẽtica ad hæc. C. de vsuris, & aliqui Iurisperiti in. c. in ciuitate de vsuris. Alij vero aiunt, licitũ esse vendere cẽsum realẽ & nō personalẽ . Alij verò licitũ esse fructuariũ cẽsum nō autem pecuniarũ . Huius sententiæ dicitur esse Ancharranus.