PRO decisione sit vnica conclusio . Stando in solo iure naturae omnes contractus censuum praedictorum liciti sunt, si fiant iusto pretio. Probatur primo. Cuilibet licitum est bona sua pretio vendere; ergo & partem bonorum suorum . Rursus, sed pars bonorum est census ille: ergo potest illum vendere . Secundo probatur. Census ille habet rationem mercis pretio aestimabilis, & pecunia habet rationem pretij; ergo iustus erit contractus vbi pecunia pro censu datur. Tertio. Omnis res que donari potest si non sit spiritualis potest vendi; sed census non est bonum spirituale: ergo si potest donari potest & vendi. Quarto. Fructus terrae sunt pretio estimabiles; ergo si census fructuarius est licitus erit licitus pecuniarius. Vltimo probatur ex constitutionibus Martini V. & Calixti III. quae habentur inter extrauagantes communes tit. de empt. & vendit. & ex motu proprio Pij V. de censibus, quibus in locis Pontifices approbant census , etiam pecuniarios quibusdam conditionibus appositis. Item in Clementina . 1. de rebus eccl. non alienandis , conceditur episcopis facultas alienandi bona ecclesie, pro tempore vitae sue. Vnde colligimus quod census pro certo tempore sit licitus: De qua re erit specialis difficultas in dubio. 3. ΒΆ Denique in legibus Hispaniae eadem conclusio probatur, vt patet in Copilatione legum lib. 5. tit. 15. & quamuis in his legibus prohibeatur census fructuarius propter speciales rationes: tamen nos loquimur stando in iure naturae.