PRO decisione sit vnica cōclusio . Stādo in solo iure naturæ omnes cōtractus cẽ suũ prædictorũ liciti sunt, si fiant iusto pretio. Probatur primo. Cuilibet licitũ est bona sua pretio vendere; ergo & partẽ bonorũ suorũ . Rursus, sed pars bonorũ est cẽsus ille: ergo potest illũ vẽdere . Secundo probatur. Cẽsus ille habet rationẽ mercis pretio æstimabilis, & pecunia habet rationem pretij; ergo iustus erit contractus vbi pecunia pro cẽsu datur. Tertiò. Omnis res quę donari potest si nō sit spiritualis potest vendi; sed census nō est bonũ spirituale: ergo si potest donari potest & vendi. Quartò. Fructus terræ sunt pretio ęstimabiles; ergo si cẽsus fructuarius est licitus erit licitus pecuniarius. Vltimò probatur ex cōstitutionibus Martini V. & Calixti III. quæ habẽtur inter extrauagā tes cōmunes tit. de empt. & vendit. & ex motu proprio Pij V. de censibus, quibus in locis Pōtifices approbāt cẽsus , etiam pecuniarios quibusdā cōditionibus appositis. Itẽ in Clemẽtina . 1. de rebus eccl. nō alienādis , cōceditur episcopis facultas alienādi bona ecclesię, pro tẽpore vitæ suę. Vnde colligimus quod census pro certo tẽpore sit licitus: De qua re erit specialis difficultas in dubio. 3. ¶ Deniq; in legibus Hispaniæ eadẽ conclusio probatur, vt patet in Copilatione legũ lib. 5. tit. 15. & quāuis in his legibus prohibeatur census fructuarius propter speciales rationes: tamẽ nos loquimur stando in iure naturæ.