DVbium secundum est, an liceat emere censum cum pacto retro emendi , vel retrouedendi . v. g. vendit Petrus censum Ioanni, & obligatur Petrus redimere censum: tunc dicitur pactum retro emendi . Rursus. Si autem non obligetur Petrus, sed Ioannes obligetur iterum vendere Petro quando ipse voluerit: tunc dicitur pactum retro vendendi . Respondetur ergo ad dubium , & sit prima conclusio . Licitum est emere censum cum pacto retrouendendi. Vt v. g. in casu posito licitum est Petro obligare Ioannem , vt quando Petrus voluerit redimere censum dato pretio quod recepit, teneatur Ioannes admittere redemptionem illam . Probatur conclusio . Nam si quae ratio iniustitiae esset in isto contractu maxime vsurae; sed ista non est, ergo. Minor probatur , quia ad rationem vsurae requiritur mutuum : sed ibi non est ratio mutui neque implicita quidem , quod patet, quia ad rationem mutui pertinet, vt mutuatarius qui recipit pecuniam obligetur illam reddere. Sed in casu posito Petrus non obligatur reddere pecuniam, sed relinquitur in eius voluntate : ergo non habet rationem mutuatarij. Secundo . Quaecunque alia res temporalis potest emi cum pacto retrouendendi , vt domus & ager; ergo census . Verum est tamen , quod cum tali pacto retrouendendi debet diminui de pretio census , vt v. g. si mille aeestimantur pretio triginta mille cum tali pacto retrouendendi , tunc cum tali pacto non aestimabuntur nisi quatuordecim millium dipondorium . Et denique conclusio colligitur ex Pontificibus citatis & legibus.