# [de censibus] De Censibus. POst quam doctrinam sunt aliqui contractus in quibus solet palliari vsura, vt est emptio & venditio ad creditum : sed de hoc diximus. q. 77. art. 4. de caeteris vero contractibus dicemus statim. DE quatuor speciebus contractuum agendum nobis est; in quibus solet palliari vsura, scilicet de emptione & venditione censuum . Secundo de Assecurationibus. Tertio de Societatibus. Quarto de Cambijs. De primo igitur contractu disputant doctores in 4. dist. 15. Conrad. de contract . q. 79. Ioannes de Medina in quaestione speciali de censibus. Soto lib. 6. de iust. q. 5. Couar. lib. 3. Variar. cap. 7. Nauar. super caput primum . 14. q. 3. num. 16. Nobis autem circa istam materiam quatuor definienda sunt. Primum quid sit census. Secundum super quam rem possit constitui census. Tertium quotuplex sit census. Quartum quae nam conditiones sint necessariae ad iustificationem census. Circa primum nota, quod non accipimus hic nomen census pro re familiari, nec vero pro tributo quod soluitur regibus; sed accipitur vt significat ius percipiendi annuam pensionem ex contractu emptionis & venditionis . Vt v. g. emit Petrus a Paulo pro quatuordecim ius percipiendi ab illo vnum singulis annis: illud ius est census secundum prae sentem considerationem. De secundo vero communis sententia est, quod census potest constitui super re fructifera. v. g. super agro, vinea & domo. Vt si Petrus emat a Paulo ius percipiendi ex agro illius tres modios tritici, vel mille dipondia singulis annis. DVbium primum est: an super nudam personam possit constitui census. De qua re est differentia inter Iuristas & Theologos stando in solo iure naturali, nam fere communis sententia est pars negatiua, quam in lo cis citatis supradicti doctores probant multis argumentis. Sed partem affirmatiuam tenet Conrad. vbi sup. q. 83. & 84. Medin. vbi sup. Soto vbi sup. ar. 1. Maior. in. 4. dist. 15. quaest. 44. Couar. sup. num. 8. PRO decisione sit prima conclusio . Stando in solo iure naturali potest constitui census super nudam personam fructiferam tamen & vtilem , vt v. g. super artificem . Probatur primo. Nam artifex potest locare suas operas, ergo poterit vendere ius ad illas singulis annis exhibendas. Secundo. Super rem fructiferam potest constitui census : ergo super personam vtilem & fructiferam . Vltimo probatur. Nam in quibusdam ecclesijs exiguntur decimae non solum ex fructibus terrae, sed etiam ex personis fructuosis, vt habetur in. c. Apostolicae. de decimis, ergo etiam census potest constitui super tales personas. Secunda conclusio . Stando in eodem iure naturali, potest constitui census super nudam personam . Ista conclusio non est tam certa sicut prima. Sed probatur . Nam stando in solo iure nature, illa persona potest se vendere & fieri seruus: ergo pari ratione poterit cendere ius istud ad certum tempus . Secundo probatur. Quia nulla persona est tam inutilis quae non possit aliqua obsequia praestare, vt comitari dominum vel assistere illi: ergo super quamlibet personam potest constitui census . ¶ Tertio. Obligatio cuiuslibet personae quam super se accipit ad soluendam pensionem , vel pecuniam , vel seruitutem , ita vt illo tempore statuto non sit sui iuris sed maneat vbi dominus voluerit, totum hoc pretio aestimabile est, ergo poterit vendi , si fuerit emptor. Confirmatur . Nam nemo est tam pauper & nudus qui ex industria sua non possit eleemosynas colligere, vnde obligetur per totam vitam singulis annis soluere pensionem vnius argenti ; ergo persona illius poterit obligari ad illam pensionem . Ex hac conclusione sequuntur tria. Primum est, censum posse constitui super incerta bona. Secundum est, posse constitui super bona minoris valoris quam sit census . Tertio. Super bona facile peritura non pereunte censu. Ratio omnium istorum est, quoniam cum census possit constitui super ipsam personam immediate inde suppletur , quod deficit in bonis super quae constituitur census . Sed contra istam conclusionem arguitur sic. In tali contractu venditur & emitur id quod re uera non est, neque in se neque in sua causa, ergo talis contractus habet effigiem vsurae. Ad hoc argumentum respondetur primo, nego antecedens . Quia reuera id quod emitur partim est in se, partim est in sua causa: emitur enim ius ad exigendum a Paulo pensionem annuam , vnde obligatio reuera est in Paulo & pretio aestimabilis: pensio vero est in illo tamquam in causa, qui industria sua tenetur acquirere vnde soluat. Secundo respondetur , nego consequentiam , & ratio est: quia vsura non committitur vbi non est mutuum : at vero in casu posito neque est mutuum explicite neque implicite, eo quod ipsum capitale quod est pretium numquam tenetur Paulus reddere Petro, quod si in illo contractu est aliqua iniustitia: illa tenet se ex parte vendentis , quia vendit id quod non est. Sed neque ista iniustitia reperitur illic. Ratio est: quia scienti & propria sponte volenti non sit iniuria: sed emens censum super nudam personam est sciens quod emit, & propria sponte vult emere: ergo nulla fit iniuria illi. Et per hoc respondetur ad aliud argumentum huic simile, scilicet, non est licitum emere a Rege iura fictitia, ergo neque in casu posito emere censum super nudam personam. Respondetur enim ad antecedens , quod si ille qui emit iura fictitia ignorat esse fictitia; iniuriam patitur a Rege: si autem sciat esse fictitia, nullam patitur iniuriam si vult emere obligationem Regis ad soluendam pensionem. Atque hactenus de hoc secundo dubio. De tertio vero sciendum est quod ex quadruplici capite sumitur multiplex diuisio censuum , vel ex parte modi faciendi contractuum , & sic alius est census reseruatiuus alius consignatiuus: reseruatiuus est, quando aliquis tribuit alteri sua bona reseruando sibi aliquam pensionem annuam . Sed de hoc sensu fit mentio in. l. fin. C. de rerum permutatione. Consignatiuus census est, quando aliquis retinens sua bona obligat illa ad soluendam annuam pensionem : & iste est frequentissimus in vsu. Secundo diuiditur census ex parte rei super qua constituitur , & sic alius census est realis constitutus super re temporali : alius dicitur personalis, quia constituitur im mediate super personam . Tertio diuiditur ex parte ipsius pensionis soluendae ; & sic alius census est fructuarius, quando pensio est fructus alicuius rei: alius pecuniarius quando pensio est pecunia. Item eadem consideratione diuiditur census super quantitate pensionis, vel absolutam & certam , v. g. si pensio sit decem millia, vel proportionabilem , vt si pensio sit quinta pars fructus. Denique diuiditur census ex parte durationis, vnde deriuantur multae diuisiones: alius est enim perpetuus, alius temporalis . Item temporalis alius constituitur pro certo tempore . v. g. 20. annis: alius pro certa vita, v. g. pro vita Ioannis, qui census dicuntur vitalitij. Item alius est census redimibilis, alius irredimibilis. Redimibilis dicitur, quando venditor census potest dato pretio quod recipit extinguere census: irredimibilis dicitur quando hoc non potest. ¶ Iam vero circa quartum punctum principale quaeritur, vtrum omnes praedicti contractus sint liciti stando in solo iure naturae? De qua re varie sunt doctorum sententiae , quidam enim aiunt, quod licet aliquis possit donare censum: non tamen potest vendere . Huius sententiae est Henric . Gandauo quodl. 8. q. 22. & Arimin. quem citat Salyc. in authentica ad haec. C. de vsuris, & aliqui Iurisperiti in. c. in ciuitate de vsuris. Alij vero aiunt, licitum esse vendere censum realem & non personalem . Alij vero licitum esse fructuarium censum non autem pecuniarium . Huius sententiae dicitur esse Ancharranus. PRO decisione sit vnica conclusio . Stando in solo iure naturae omnes contractus censuum praedictorum liciti sunt, si fiant iusto pretio. Probatur primo. Cuilibet licitum est bona sua pretio vendere; ergo & partem bonorum suorum . Rursus, sed pars bonorum est census ille: ergo potest illum vendere . Secundo probatur. Census ille habet rationem mercis pretio aestimabilis, & pecunia habet rationem pretij; ergo iustus erit contractus vbi pecunia pro censu datur. Tertio. Omnis res que donari potest si non sit spiritualis potest vendi; sed census non est bonum spirituale: ergo si potest donari potest & vendi. Quarto. Fructus terrae sunt pretio estimabiles; ergo si census fructuarius est licitus erit licitus pecuniarius. Vltimo probatur ex constitutionibus Martini V. & Calixti III. quae habentur inter extrauagantes communes tit. de empt. & vendit. & ex motu proprio Pij V. de censibus, quibus in locis Pontifices approbant census , etiam pecuniarios quibusdam conditionibus appositis. Item in Clementina . 1. de rebus eccl. non alienandis , conceditur episcopis facultas alienandi bona ecclesie, pro tempore vitae sue. Vnde colligimus quod census pro certo tempore sit licitus: De qua re erit specialis difficultas in dubio. 3. ¶ Denique in legibus Hispaniae eadem conclusio probatur, vt patet in Copilatione legum lib. 5. tit. 15. & quamuis in his legibus prohibeatur census fructuarius propter speciales rationes: tamen nos loquimur stando in iure naturae. DVbium secundum est, an liceat emere censum cum pacto retro emendi , vel retrouedendi . v. g. vendit Petrus censum Ioanni, & obligatur Petrus redimere censum: tunc dicitur pactum retro emendi . Rursus. Si autem non obligetur Petrus, sed Ioannes obligetur iterum vendere Petro quando ipse voluerit: tunc dicitur pactum retro vendendi . Respondetur ergo ad dubium , & sit prima conclusio . Licitum est emere censum cum pacto retrouendendi. Vt v. g. in casu posito licitum est Petro obligare Ioannem , vt quando Petrus voluerit redimere censum dato pretio quod recepit, teneatur Ioannes admittere redemptionem illam . Probatur conclusio . Nam si quae ratio iniustitiae esset in isto contractu maxime vsurae; sed ista non est, ergo. Minor probatur , quia ad rationem vsurae requiritur mutuum : sed ibi non est ratio mutui neque implicita quidem , quod patet, quia ad rationem mutui pertinet, vt mutuatarius qui recipit pecuniam obligetur illam reddere. Sed in casu posito Petrus non obligatur reddere pecuniam, sed relinquitur in eius voluntate : ergo non habet rationem mutuatarij. Secundo . Quaecunque alia res temporalis potest emi cum pacto retrouendendi , vt domus & ager; ergo census . Verum est tamen , quod cum tali pacto retrouendendi debet diminui de pretio census , vt v. g. si mille aeestimantur pretio triginta mille cum tali pacto retrouendendi , tunc cum tali pacto non aestimabuntur nisi quatuordecim millium dipondorium . Et denique conclusio colligitur ex Pontificibus citatis & legibus. Secunda conclusio . Vsura est emere censum cum pacto retro emendi, vt v. g. in casu posito illicitum est & vsura, obligare Petrum vt redimat censum reddendo principale non computatis singulis pensionibus in ipso pretio . Ista conclusio probatur . Nam in tali contractu est mutuum implicite. Probatur. Nam Petrus obligatur reddere pretium quod accepit, & rursus reddere aliquid amplius singulis annis; ergo est vsura scilicet mutuum ex lucro. Sed notandum est, quod ista conclusio intelligenda est quando perso na Petri obligatur reddere pretium . Caeterum si non obligetur persona Petri, sed tantum res super quam constituitur census, licitum est emere censum cum tali pacto, vt emptor ipse posset exigere a re illa post aliquot annos pretium datum, non computando annuas pensiones quas receperat. Probatur: nam in tali casu nulla est ratio mutui ne implicite quidem, quod probatur. De ratione mutui est vt mutuatarius obligetur reddere mutuum: sed in casu isto mutuatarius non tenetur reddere: ergo ibi non est ratio mutui, ac per consequens neque est vsura. Confirmatur. Nam mutuatarius semper obligatur reddere mutuum in omni euentu, sed in casu posito Petrus vendens censum non tenetur reddere pretium , si res super qua constituitur pereat: ergo non habet rationem mutuatarij. Secundo probatur. Nam aliae res possunt vendi cum tali pacto retro emendi. Vt v. g. emit Ioannes vineam a Petro eo pacto vt Petrus teneatur post decennium iterum emere vineam a Ioanne eo pretio quo tunc aestimanda fuerit. Ergo similiter potest vendi census cum tali pacto, dummodo non obligetur persona reddere pretium quod recepit, sed ista exceptio intelligenda est, dummodo pretium quod datur pro tali censu sit maius quam esset sine tali pacto: eo quod pactum illud est in grauamen ipsius venditoris, alioquin posset esse iniustitia in tali contractu: eo quod pretium est minus quam par est. Non autem erit vsura, quia nulla est ratio mutui. Et isto fortassis modo intelligenda est sententia Ioannis de Medina in quae stione de censibus , vbi tenet licitum esse emere censum cum pacto retro emendi, intelligendus est, non obligando personam sed rem ipsam. DVbium tertium est vnde pensandum sit iustum pretium in censibus emendis? Respondetur & sit prima conclusio . Stando in solo iure naturali, illud est pretium iustum quod aestimatur a viris bonis & prudentibus, & quod est in vsu pro illo tempore . Hoc probatur: quia eadem est ratio quantum ad hoc sicut de alijs mercibus de quibus diximus in quaest. 77. illud esse pretium iustum . Sed est aduertendum, quod ad aestimandum pretium iustum, oportet aduertere ad onus siue grauamen quod suscipit venditor vel emptor. Vt v. g. si venditor obligatur vt numquam redimat, debet esse maius pretium. Si autem emptor ipse obligatur extinguere censum redimente venditore , debet minui de pretio, quia illud est grauamen emptoris. Et denique attendendum est si res super qua constituitur census sit firma & tuta, sic enim pretium debet esse maius quam si res sit minus tuta. Secunda conclusio. Secundum leges regni Hispaniae census temporales redimibiles non possunt emi minoris quam quatuordecim pro vno. Patet ex lib. 5. titul. 15. lib. 6. vbi irritantur contractus aliter facti, & tabellio qui interfuerit grauiter punitur. Sed aduertendum est circa istam legem , quod quia facta est in fauorem vendentium non ponitur terminus pretij versus magnitudinem sed versus paruitatem. Itaque census redimibilis iuste venditur pluris quam quatuordecim. Secundo aduertendum est, quod in. l. 4. ibidem Carolus V. reducit census fructuarios redimibiles ad pecuniarios respectu quatuordecim pro vno; sed quia non fecerat legem vniuersalem de censibus pecuniarijs: ideo eius filius in. l. 6. fecit talem constitutionem , reducendo omnes antiquos census redimibiles qui minori pretio fuerant constituti ad quatuordecim pro vno. Denique aduertendum est, quod illa lex intelligenda est quando illa res super qua constituitur census fuerit satis tuta, alioquin si res non est satis tuta: poterit census minori pretio emi in foro conscientiae , nam fortassis in foro exteriori non admittetur illa excusatio. DVbium quartum est. Vtrum sit licitum emere censum temporalem pro certo tempore minori pretio quam fuerit tota summa singularium pensionum ? V. g. vtrum sit licitum Petro emere mille singulis annis soluenda , pro quatuordecim millibus ad spatium 20. annorum. Pro parte negatiua est argumentum . Petrus obligat Ioannem venditorem, vt intra viginti annos reddat viginti millia pro quatuordecim quae modo recipit, quod videtur esse mutuum implicite & vsura. Et confirmatur . Si Petrus obligaret Ioannem vt receptis quatuordecim modo, redderet post viginti annos viginti millia simul, esset aperta vsura, ergo etiam in casu posito. Patet consequentia : nam nihil refert quod solutio fiat sigillatim vel simul. Ad hoc dubium Soto lib. 6. de iust. q. 5. ar. 2. dicit, quod si per talem contractum emantur fructus incerti, quamuis sit spes quod sunt valituri magis quam pretium datum , licitus est contractus: si autem census sit pecuniarius & certus, & nullis expensis recuperandus : inquit, non posse distingui a mutuo & vsura. Oppositam sententiam tenet Conrad. vbi supra. q. 80. & ratio eius est: quia 100. nummi praesentes, pluris aestimantur quam 100. absentes; ergo poterit aliquis emere 100. de praesenti datis 110. in spatio quinque annorum , v. g. soluendos. Sed haec ratio nulla est. Quia pari modo iustificaretur omne mutuum cum lucro. Ioannes vero de Medina vbi supra post longam disputationem ait, quod de rigore censendi scholastico, non possumus condemnare illum contractum: Nihilominus est suspectus de vsura. PRO decisione sit conclusio. Licitus est ille contractus si fiat iusto pretio. Probatur primo. Nam census pro certo tempore licitus est, & ex iure approbatus, vt diximus; sed communiter ita celebratur ab omnibus, vt pretium sit minus quam tota summa pensionum : ergo ita est licitus. Confirmatur . Nam alias stultus iudicaretur qui daret quatuordecim millia simul, pro pensione millium soluendorum singulis annis pro spatio quatuordecim annorum . Secundo probatur . Census perpetuus emitur minore pretio quam sit tota summa pensionum soluendarum . Vt v. g. si emitur census mille dipondiorum pro triginta millibus, certum est, quod transactis 30. annis excedit summam pensionum in infinitum pretium datum . Ergo multo magis licitum erit emere censum temporalem pro certo tempore , minore pretio quam sit summa pensionum . Patet consequentia . Nam census perpetuus pluris aestimatur ab omnibus. Denique probatur. Nam Petrus emens talem censum statim abdicat a se ius quatuordecim millium dipondiorum , simul tribuens illa Ioanni , quod quidem ius pluris aestimatur saltem non minus quam ius percipiendi singulis annis mille pro spatio viginti annorum . Et ratio est: quia multa pecunia simul, vtilior est & aptior ad quamlibet negotiationem , quam si sigillatim & per partes possideatur. AD argumentum in oppositum respondetur , quod idem argumentum probaret non esse licitum emere censum perpetuum minore pretio quam sit summa pensionum soluendarum . Respondetur , ergo quod ius recipiendi sigillatim & paulatim. 2000. non pluris estimatur quam ius pos sidendi simul quatuordecim millia. Ad confirmationem negatur consequentia propter rationem dictam, & quia in illo casu obligaret venditorem vt teneatur simul rependere quatuordecim millia & insuper sex millia. DVbium vltimum est, quae nam conditiones sint necessariae vt contractus census redimibilis sit licitus. Pro cuius explicatione notandum est. Quod sex conditiones colligebantur ex Decretis Calixti III. & Martini V. quae habentur in summa Conciliorum in summa Concilij Florentini . ¶ Circa quas conditiones erat differentia inter doctores; quidam enim dicebant Pontifices quidem definisse contractus factos cum illis conditionibus licitos esse, non tamen necessarias esse conditiones illas. Alij vero aiebant omnino necessarias esse vt census esset licitus & iustus. Hanc tamen differentiam diremit facile Pius V. in proprio motu de censibus edito anno 1569. Vbi statuit nouem conditiones esse necessarias vt contractus census licitus sit. Prima conditio est, vt non constituatur nisi super re immobili & ex natura sua fructifera, & certis finibus determinata. Secunda conditio est, quod non constituatur census nisi numerata pecunia de praesenti coram testibus & notario celebrante simul contractum . Tertia conditio est, quod solutiones pensionum non fiant anticipatae. Quarta conditio est, vt conditiones & obligationes de casibus fortuitis nullae sint. Quinta conditio est, quod pactum auferens vel restringens facultatem vendendi rem super qua constituitur census nullum sit, quin potius debitor habeat liberam potestatem vendendi rem sine solutione decimae partis, vel aliquotae: dummodo res illa eodem pretio possit vendi a domino census . Sexta conditio est, quod pacta omnino sint irrita que continent , vt si venditor census fuerit morosus in solutione pensionis , quod teneatur ad lucrum cessans & ad cambia & ad pensiones . Sed haec conditio debet intelligi quantum est ex parte pacti quod interuenit inter emptorem & venditorem ; nam si alias iure naturae tenebatur venditor morosus ad lucrum cessans vel ad damnum emergens : non excusabitur per istam constitutionem Pontificis. Septima conditio est, quod census semel constitutus non augeatur neque minuatur super eadem re in fauorem ipsius emptoris. Octaua conditio est, vt census pereat pereunte re super qua constituitur & minuatur minuta re: sed hoc intelligendum est, quando ita diminuitur vt non possit integrum censum reddere. Item in eadem conditione statuit Pontifex , vt venditor census possit illum extinguere eodem pretio quo vendidit. ¶ Nona conditio est, vt pacta quae continent ; vt pretium census ab inuito & inuoluntario exigantur, nulla sint, hoc est quod non fiat pactum retro emendi nisi in casu quo ipse venditor volens redimere censum admonet ante duos menses dominum , quibus transactis statuit Pontifex vt dominus census intra annum possit repetere censum ab inuito & inuoluntario: quod si aliqua via ille non potuit soluere pretium , nihilominus ei facultas maneat redimendi quando potuerit: ita vt non efficiatur perpetuus census . Denique declarat Pontifex , quod pretium semel constitutum non possit crescere aut minui propter temporum aut personarum qualitatem. Quas omnes conditiones Pontifex vult habere locum , non solum quando census de nouo creatur: sed etiam quando, constitutus iam de nouo venditur , dummodo talis census fuerit creatus post promulgationem istius motus proprij. ¶ His suppositis, respondetur vnica conclusione ad dubium . Omnes istae conditiones sunt conformes iuri naturali, & per consequens obligant in foro conscientiae. Et probatur. Nam contractus census magnam materiam praebet palliandi vsuras; sed per istas conditiones obuiatur his incommodis , ergo obligant in conscientia , & sunt conformes rectae rationi. Item, quamuis multa pacta quae Pontifex irritat ibi stando in iure naturae essent valida, tamen si attendamus idem ius naturae, necesse erat, vt stantibus pactis illis, pretium augeretur: quia tamen non augebatur in consuetudine hominum , ideo Pontifex merito irritat illa pacta. Et denique probatur. Nam respublica ciuilis Christiana subdita est ecclesiasticae in omnibus quae pertinent ad salutem animarum : sed ad salutem animarum expediebat (vt ait ipse Pontifex ) quod tanto malo occurreretur: ergo tales leges obligant in foro conscientiae . Neque valet dicere, quod istae sanctiones non sunt acceptatae. Quia reuera in tribunalibus Regijs admittuntur & viri timoratae conscientiae ita seruant: nec aliquando fuit supplicatum ab huiusmodi constitutionibus apud ipsum Pontificem. Atque hactenus de isto dubio. DVbium vltimum est, An licitum sit venditori redimere censum pro partibus, v. g. reddendo medietatem pretij quod recepit, vel tertiam partem, vel quartam : ita vt emptor teneatur extinguere partem census proportionabiliter. Pro solutione notandum est, quod in illis sex conditionibus antiquis Calixti III. & Martini V. tertia erat, quod in ipso contractu census expresse daretur facultas venditori redimendi censum per partes. Sed tamen huius conditionis non meminit Pius V. Sit igitur prima conclusio . Illa conditio iam non est necessaria in illo contractu census. Probatur. Nam licet Pius V. non reuocauerit illam expresse, tamen dum constitueret omnes conditiones necessarias ad iustificandum censum, visus est illam quasi reuocasse, cuius non meminit. Secunda conclusio. Licitum erit apponere illam conditionem ex contractu census, vt venditor possit redimere censum per partes. Probatur. Nam illa conditio non est contra ius naturae, neque prohibita lege humana, ergo, &c. Sed notandum est, quod cum illa conditione debet minui pretium ipsius census , & tanto magis quanto per minutiores partes datur facultas redimendi venditori. Ratio huius est, quia illa conditio est ei detrimentum , vt obligetur extinguere censum non recepto pretio quod semel accepit. ¶ Tertia conclusio . Si nulla fiat mentio huius conditionis in ipso contractu census, non tenetur emptor ex iustitia admittere redemptionem census per partes: nam emptor tantum obligatur emendo censum redimibilem , retrouendere. Probatur. Ille tantum obligatur retrouendere quando venditor primus voluerit; sed hoc pactum non est necessarium vt admittat redemptionem per partes, eo quod ipse totum pretium dedit simul quando emit censum, & detrimentum patitur recipiendo per partes, ergo &c. Notandum tamen est, quod si modo de facto venditor velit redimere medietatem census, cogitur in foro exteriori emptor admittere talem redemptionem: fortassis magis ex quadam aequitate quam ex rigore iustitiae, vel forte quia ipsa consuetudo videtur obtinere vim legis. ¶ Nihilominus admissa ista consuetudine , sit quarta conclusio . Licitum est in contrytu census ponere expresse, vt non possit redimi nisi totus simul: dummodo augeatur pretium . Probatur, quia ista conditio non est contra aliquod ius, sed potius valde conformis iuri nature, ergo potest apponi conditio , vt non redimatur nisi totus simul. Diximus autem, quod debet augeri pretium supposita illa conditione : quia talis conditio est in fauorem ipsius emptoris vt venditor renuntiet illi consuetudini . Vltima conclusio. Siue sit diues siue pauper qui vendit censum, idem debet esse pretium . Hanc conclusionem ponimus contra aliquos modernos qui opinantur, quod si sit pauper qui vendit censum, non debet obligari vt redimat simul totum censum quando voluerit redimere: sed quod possit per partes redimere. Et ratio illorum est: quia efficitur census perpetuus si non admittitur a paupere redemptio illa per partes. Sed nobis haec ratio per accidens videtur esse. Probatur. Quia pretium iustum census redimibilis idem est constitutum secundum leges, siue sit diues siue pauper qui vendit . Et confirmatur. Nam iustum pretium tritici idem est omnino secundum leges, siue qui vendit sit pauper siue diues, ergo simili ratione erit idem pretium census redimibilis. Preterea probatur, quia cum census ille sit redimibilis ex natura sua, poterit contingere , vt aliquis amicus pauperis redimat illum sibi, atque adeo numquam efficitur mihi perpetuus & securus. Denique, quia vel ille census constitutus est super aliqua re bona & tuta, & tunc ipse pauper poterit redimere vendendo illam: vel est constituta super re minus tuta, tunc census ipse minoris pretij est, vnde resarcitur in pretio dato secundum leges, perpetuitas quae per accidens consequi potest, ex eo quod est pauper qui vendidit . Hactenus dictum sit de censibus quod attinet ad rationem iustitiae. Caeterum quod attinet ad rationem charitatis & misericordiae, alia ratio esse poterit saepe numero. Nam continget quando pauper vult vendere censum diuiti, quod sit in tanta necessitate vt diues peccet contra charitatem & misericordiam emendo: quia tenebatur mutuare gratis ex praecepto charitatis. Tertio loco disputandum est de contractu assecurationis, de quo est titulus expressus in iure Ciuili in. ff. & in. C. de nautico foenore, & in iure Canonico in. c. nauiganti. de vsuris, disputant Canonistae. Soto lib. 6. de iustit. q. 7. Couar. lib. 3. Variar. c. 2. PRO cuius rei intelligentia nota primo, quod assecuratio est pactum de suscipiendo in se periculo rei ad alterum pertinentis, propter pretium . v. g. est negotiator habens nauim onu stam mercibus, quam parat mittere ad Indos: timens autem varia pericula maris, quaerit assecuratorem totius capitalis dato pretio. Secundo nota, quod huiusmodi contractus assecurationis aliquando quidem verus est & realis ex vtraque parte. v. g. quando ille qui petit assecurationem habet nauem onustam mercibus expositam , vel exponendam periculo, & alter qui assecurat habet reuera bona sufficientia ad assecurationem totius capitalis. Aliquando vero talis contractus est fictitius & siccus. v. g. quando ille qui petit assecurationem non habet rem periculo exponendam , sed fingit se habere, vel etiam ille qui assecurat, non habet bona sufficientia ad assecurationem rei periculo exponende . ¶ Sit igitur prima conclusio . Contractus primi generis iustus est dummodo fiat iusto pretio pro magnitudine periculi. Hec conclusio patet ex. l. 1. &. l. nihil. & ex. l. periculi. ff. vbi sup. & ex. l. 1. & 2. C. vbi sup. & est communis omnium sententia. Et ratio est manifesta: quia sucipere in seipso huiusmodi periculum , est pretio aestimabile, ergo iustum erit pro assecuratione pretium recipere, maius vel minus pro magnitudine periculi. Item etiam , quia iustitia in huiusmodi contractu potest reduci ad contractum qui dicitur depositionis, siue vadiationis, quod vulgo dicitur, apuesta, est enim perinde talis assecuratio, atque si assecurator deponeret 100. amittenda , si nauis perierit, contra quatuor lucranda si non perierit. Sed aduertendum , quod vt sit iustus contractus assecurationis, tenetur ille qui petit assecurationem explicare specialia pericula quibus exposita est res illa, quando quidem pericula non sunt manifesta omnibus, alias ipse non poterit recipere ab assecuratore pretium nauis si pereat. v. g. si nauigauit per aliam viam quam non explicauit assecuratori. ¶ Secunda conclusio . Si assecurator non habeat bona quae fingit se habere ad assecurandam rem , iniustus est contractus ex parte illius, neque potest pretium recipere, etiam si nauis salua peruenerit ad portum . Probatur, quia tunc ille reuera nihil assecurat, cum non habeat vnde soluat pretium rei, si forte perierit: sed potius totum periculum imminet ipsi negotiatori. Quod si aliquis obijciat, quod etiam assecurator subijt periculum carceris & multiplicis vexationis, ergo pro isto periculo poterit aliquid pretij recipere, si nauis salua fuerit. Respondetur , nego consequentiam : quia huiusmodi periculum non est vtile in aliquo, ipsi negotiatori: sed potius molestum erit vexare. Sed tamen quaerit aliquis merito, an si ipse assecurator habeat saltem medietatem bonorum quae fingit se habere. v. g. habeat 50. millia, & fingit se habere 100. millia: an tunc possit recipere meditatem pretij promissi pro assecuratione si nauis salua fuerit. Aliqui Theologi dicunt licitum esse: quia ille se exponit periculo soluendi 50. millia. Sed nobis oppositum videtur esse omnino verum . Probatur: quia talis assecurator non alio titulo potest recipere illam medietatem pretij, nisi ex vi contractus assecurationis: sed ille contractus fuit nullus & inuoluntarius ex parte petentis assecurationem: ergo nihil potest recipere assecurator. Probo minorem : quia petens assecurationem , si sciret impotentiam assecuratoris, nullo modo faceret contractum cum eo, sed potius cum alio: ergo rationabiliter est inuoluntarius interpretatiue: & per consequens contractus est nullus. Confirmatur , quia ille assecurator per fraudem fecit maximam iniuriam petenti assecurationem , quia ille petebat assecurationem totius nauis, & ipse assecurator reliquit eum expositum periculo amittendi 50. millia ducatorum contra suam voluntatem, ergo ex hac iniuria facta in tali contractu, non oritur aliquod ius ipsi assecuratori, vt recipiat medietatem pretij constituti . Caeterum nascitur ius petenti assecurationem vt possit exigere saltim 50. millia que habet fraudulentus assecurator, si nauis perierit. Et ad argumentum contrariae sententiae, scilicet, quod assecurator exponit se periculo amittendi 50. millia regalia; Respondetur nego consequentiam : quia ipse propria tantum voluntate se exponit tali periculo, sine voluntate alterius contrahentis , qui intendebat facere contractum assecurationis pro toto, non autem pro parte. ¶ Tertia conclusio. Qui cum sciente & volente facit contractum assecurationis nauis vacuae, ita atque si esset plena pretiosis mercibus, validus est contractus , & nulla est illic iniuria. Probatur, quia tunc talis contractus est contractus depositionis seu vadiationis. Caeterum si talis contractus fiat cum ignorante nauim esse vacuam , quidam dicunt, quod contractus est nullus: quia nihil est quod assecuretur, & quia ipse assecurator est inuictus: si enim sciret esse vacuam nauim non faceret talem contractum : eo quod timeret periculum nauis, quia non adhib eretur tanta diligentia seruandi nauim vacuam , atque si esset mercibus onusta. ¶ Vltima tamen sit conclusio. Talis contractus est validus si adhibeatur tanta diligentia in seruanda vacua naui, atque si esset onusta mercibus. Probatur, quia tunc nulla fit iniuria assecuratori, neque exponitur maiori periculo, sed omnino est contractus depositionis siue vaditionis. Obseruandum est tamen , quod quando iste contractus fit cum ignoranti , & nauis non periclitatur in toto sed in parte: non tenebitur assecurator soluere totum pretium nauis, sicut si esset onusta mercibus. Ratio est euidens, quia si reuera nauis esset plena, poterit in tali casu vti ea mercium parte quae salua facta est, ad soluendum pretium pro totis mercibus: si autem nauis illa omnino submersa est: tenebitur soluere totum pretium constitutum . ¶ Verumtamen contra ea quae diximus est vnicum argumentum , ex. c. nauiganti . de vsuris. vbi dicit Pontifex nauiganti vel eunti ad nundinas certam mutuans pecuniae quantitatem ex eo quod suscipit in se periculum , recepturus aliquid vltra sortem , vsurarius est, ergo non est licitum pro assecuratione aliquid recipere. Respondetur , quod tex. intelligitur in casu, vbi reuera nullum erat periculum , sed palliabatur vsura falso titulo assecurationis. Secundo respondetur , quod licet esset aliquod periculum , tamen illi mutuator non solum petebat iustum lucrum ex vi contractus assecurationis: sed etiam aliquid amplius ex vi contractus mutui, quod quidem erat vsura palliata contractu assecurationis. ¶ Quarto loco disserendum est de contractu societatis. De qua re Scholast. 4. d. 15. D. Tho. hoc in loco art. 2. ad 5. & Caiet. ibid. & in summ. verb. societas. & in opusc. 17. responsionum . resp. 5. Soto vbi sup. q. 6. & in. ff. & in C. agetur de hac re tit. pro socio. Item in. c. per vestras. de donat. int. vir. & vxor. Conrad . de contract . q. 92. Nauar. in Manua. c. 17. & super cap. primum . 14. q. 3. Couar. li. 3. Variar. Resol. Ante omnia nota primo, quod societas est conuentio siue pactum quorundam ad negotiandum lucri gratia. Socij vero dicuntur, qui ad negotiationem conferunt in communi pecuniam, siue industriam & operas. Nota secundo, quod contractus societatis duplex est. Quidam dicitur contractus eiusdem rationis, v. g. quando socij communi pecunia, communi industria, communibus diligentijs & ministris negotiantur. Alter contractus est & di citur diuersae rationis, quando v. g. quilibet sociorum confert in communi rem differentem : vt si Petrus ponit pecuniam , Paulus industriam , Ioannes operas ministerij. ¶ Tertio nota, quod iste contractus diuersae rationis potest adhuc dupliciter fieri, vno modo ita vt qui pecuniam confert exponat eam periculo vel lucro proportionabiliter cum industria alterius socij, quae tanti aestimatur quanti ipsa pecunia. Altero modo ita vt qui pecuniam confert obliget alium socium vt saluam illam seruet. ¶ Denique nota, quod de contractu societatis eiusdem rationis, & de contractu societatis diuersae rationis priore modo: nulla est dubitatio aut difficultas quin licitus sit talis contractus. Sicut definitur legibus citatis: & ratio est manifesta: quia negotiatio vt diximus. q. 67. art. 4. licita est, ac proinde impertinens est, quod illa negotiatio fiat ab vno vel duobus vel tribus, ergo si aequalitas seruetur inter ipsos socios licite poterunt negotiari. DVbitatur autem circa vltimum modum societatis, Vtrum sit licitus ille contractus, quando socius qui pecuniam confert, obligat alterum socium , vt seruet eam integram & insuper lucrum rependat . ¶ Arguitur primo pro parte affirmatiua. Qui contulit pecuniam socio ad negotiandum , poterit postea cum illo facere contractum assecurationis talem . v. g. Petrus ponit mille apud Paulum vt Paulus negotietur, & preterea ipse Petrus perit a Paulo vt assecuret mille pro 30. Item petit ipse Petrus a Paulo vt emat lucrum quod speratur pro 100. Tunc arguitur. Ecce Petrus in casu proposito saluo capitali quod contulit in societatem , recipit certum lucrum ab altero socio obligando eum vt reddat, ergo pars affirmatiua vera est. Probatur consequentia, quoniam omnes contractus liciti sunt. ¶ Secundo arguitur. Si qua ratione illa contractus esset illicitus, maxime quia Petrus est mutuator & recepit lucrum ex mutuo: sed non est mutuator, ergo. Probo minorem , quia depositarius qui assecurat depositum non reducit depositum ad mutuum , vt habetur in. c. fina. de deposito. Item qui assecurat accommodatum , non reducit illud ad mutuum , vt habetur in c. 1. de commodato ; ergo Paul. quando assecurat Petro suas pecunias, non efficitur mutuatarius: sed potius depositarius ad negotiandum . ¶ Arguitur tertio. Esto ita quod in tali casu esset ratio mutui, tamen ratione lucri cessantis poterit Petrus aliquid petere a Paulo, videtur enim cessare lucrum ipsi Petro dum vendit speratum lucrum Paulo. ¶ Quarto arguitur. Mille aurei expositi negotiationi pluris aestimantur quam non expositi, ergo Petrus potest exigere a Paulo socio & illum obligare vt reddat plusquam mille pro mille expositis negotiationi. PRO decisione difficultatis sit prima conclusio . Exponere pecuniam negotiationi, obligando socium vt assecuret capitale & aliquod certum lucrum, etiam vt emat lucrum quod speratur, vsura est & societas leonina, vt est in prouerbio desumpto ex. l. si non fuerit. ff. pro socio, de quo vide Eras. Chiliada. 1. centuria. 7. adag. 88. & haec sine dubio est communis sententia , & probatur ex. l. citata, vbi ait Iurisconsultus quod contra legem societatis est, percipere lucrum & aufugere damnum . Secundo probatur, quia in tali contractu est vere lucrum ex mutuo; nam in eo casu Paulus socius efficitur mutuatarius cum maneat dominus pecuniae illius absque obligatione ad negotiandum ; ergo cessat societas & lucrum quod exigit Petrus est ratione mutui. Et denique probatur , quoniam alias nullus contractus damnaretur tanquam vsurarius, si approbaretur iste, do tibi mille vt reddas 50. supra mille. Secunda conclusio . Contractus societatis & contractus venditionis lucri possent fieri cum eodem socio: dummodo capitale relinquatur expositum periculo. Probatur, quia illic non inuenitur aliqua inaequalitas, neque ratio vsurae: igitur vera est conclusio . Probatur antecedens : quia tunc seruatur proprietas vtriusque contractus , neque alter alterum destruit, & rursus lucrum quod speratur aestimabile est iusto pretio secundum contingentiam vt sit maius vel minus, ergo poterit designari quoddam medium in ipso pretio quod sit iustum. Tertia conclusio. Contractus assecurationis capitalis, potest fieri cum eodem socio: dummodo non fiant contractus venditionis lucri, & dummodo iustum pretium detur socio pro assecuratione. Probatur conclusio , quia iste contractus assecurationis secundum se licitus est & iustus, nisi forte corrumpatur ex coniunctione ad alterum contractum , & reducatur ad lucrum ex mutuo; sed in praedicto casu non reducitur ad mutuum : ergo. Probo min orem , quia per mutuum ipse mutuatarius efficitur dominus pecuniae, & potest eam expendere in quos velit vsus: sed Paulus socius in praedicto casu non efficitur dominus pecunie, sed tenetur ex contractu societatis cum ea negotiari incommodum Petri. Secundo probatur. Nam Petrus exponit se periculo amittendi pretium quod dedit pro assecuratione capitalis, si forte nullum fuerit lucrum vel minus quam pretium assecurationis. Quarta conclusio . Contractus assecurationis capitalis & contractus venditionis lucri possunt fieri cum eodem socio: dummodo pretium assecurationis sit equale cum pretio venditionis lucri. Probatur. Nam tali casu illi contractus reducuntur & resoluuntur in vnum contractum mutui gratis. v. g. si Petrus confert 100. Paulo in societatem , & dat 20. pro assecuratione, & rursus recipit 20. pro lucro quod speratur, tunc certe remanebit Petrus cum 100. que a principio dederat absque aliquo lucro vel damno. Quinta conclusio . Si pretium assecurationis sit minus quam pretium quod datur pro lucro ipso quod speratur & venditur, vsura est in tali contractu . Probatur. Nam Petrus in tali casu saluo capitali, obligat Paulum vt aliquid amplius reddat, ergo est lucrum ex mutuo. Confirmatur . Nam in tali casu Paul. manet dominus ipsius capitalis, neq; tenetur negotiari, ergo dissoluitur contractus societatis, & manet pure contractus mutuandi cum lucro mutuatoris, ac proinde est vsura saltem interpretatiue. Sexta conclusio . Si pretium assecurationis sit maius quam pretium lucri quod speratur, vel assecuratur, vel emitur ab altero socio: iniustus est contractus ex parte Paul. assecurantis . Probatur, quia tunc Petrus recipit certum detrimentum absque spe lucri, ergo non est equa societas ista, non tamen est illic vsura: quia Paul. qui facit iniuriam non est mutuator. Ex dictis sequitur, falsam esse sententima Maior. in 4. d. 15. q. 48. & 49. asserentis , omnes illos tres contractus supra dictos licite fieri cum eodem socio, saluo capitali & lucro, quam sententiam aliqui ex modernis ad pauca respicientes sequuntur. Item sequitur, falsam esse aliorum sententiam qui dicunt, per illos tres contractus dissolui quidem contractum societatis, sed resurgere alium contractum licitum , scilicet, venditionem mille aureorum negotiationi expositorum pro mille & 50. Item sequitur vt nobis videtur, falsam esse sententiam Caiet. respons. 11. vbi sup. vbi duo asserit. Primum est, quod si a principio fiat contractus societatis cum pacto vt postea fiant etiam alij duo contractus, vsura est. Et in hoc optime dicit Caiet. Dicit secundo, quod si a principio bona fide & libere fiat contractus societatis, & postea socij sponte sua velit alios duos contractus celebrare: licitum erit hoc. Ratio Caietani est, quia illi duo contractus posteriores fieri poterant cum alio tertio: ergo etiam cum socio. Probatur consequentia , quia socius qui bona fide contraxit societatem , non debet esse peioris conditionis quam alius tertius. Nihilominus haec sententia falsa est. Probatur ex prima & quinta conclusione . Quoniam siue fiant omnes illi contractus successiue, siue simul cum eodem socio: semper reducuntur virtualiter illi contractus ad contractum mutui cum lucro. Et ratio est: eo quod socius ille efficitur dominus pecuniarum quas alter socius contulit, neque tenetur amplius negotiari, sed duntaxat conferre lucrum alteri saluo capitali. Verum est tamen vt postea explicabimus, quod si statim reddat capitale cum aliquo pretio pro spe lucri futuri, poterit esse licitus contractus : quia tunc non manet ratio mutui ac proinde neque vsurae. AD argumenta in oppositum respondetur . Ad primum respondetur , quod etiam si quilibet contractus seorsum licitus sit, tamen si fiant simul vel successiue cum eodem socio dissoluuntur & relinquitur vnicus contractus mutui cum lucro. ¶ Ad secundum respondetur, quod non est eadem ratio de depositario assecurante depositum , & de socio assecurante capitale & lucro: quia depositarius non efficitur dominus depositi, etiam si assecuret depositum : sed tenetur seruare illud & habere in promptu ad voluntatem deponentis, at vero socius qui assecurat capitale & lucrum , efficitur dominus pecuniarum velut mutuatarius: neque tenetur amplius negotiari ad vtilitatem alterius socij. Ad tertium argumentum respondetur, quod si reuera cessat lucrum , vt in casu tertiae conclusionis : concedimus licitum esse vendere socio lucrum quod speratur. At vero quando gratis assecuratur capitale, & insuper datur vel promittitur certum lucrum : tunc efficitur ratio mutui cum lucro ac proinde erit vsura: quod non contingeret cum alio tertio, quia ibi non est aliqua ratio mutui. Ad quartum respondetur , quod mille expositi negotiationi, pluris aestimantur quam mille & 50. at vero non possunt vendi eidem socio negotianti: quia tunc efficeretur ratio mutui cum lucro. Magister Soto lib. 6. de iustitia, quaest. 6. tenet nostram sententiam contra Caiet. & etiam Accursius in. l. si non fuerit. ff. pro socio. Et Panor. in. c. per vestras. de donation. inter virum & vxorem. Et quamuis Soto videatur vniuersaliter negare tres illos contractus esse licitos cum eodem socio: tamen ille loquitur quando saluo capitali speratur certum lucrum , vnde non est contrarius nostris tertiae & quartae conclusionibus . Reliquum est respondere ad vnum argumentum quod potest fieri in fauorem Caiet. Esto ita, quod Petrus dederit Paulo 100. in societatem bona fide a principio, & in processu societatis ostenditur certa spes lucri magni, v. g. 30. tunc licitum erit Petro petere a Paulo, vt si velit dissoluat statim societatem & det sibi 15. supra 100. est igitur argumentum , ergo etiam erit licitum vt Petrus in eodem casu postulet statim 15. pro 30. quae sperantur pro lucro relicto capitali apud socium assecurato, ergo vera est sententia Caiet. quod successiue possunt fieri illi tres contractus cum eodem socio. Respondetur , quod si sententia Caiet. intelligatur in casu proposito a principio argumenti, scilicet, quod Paulus det statim capitale simul cum pretio lucri certo sperati vera est: quia tunc non est lucrum ex mutuo, imo vero etiam si relinquat Petrus capitale apud socium , poterit recipere aliquod lucrum pro certo lucro sperato: eo quod cedit iuri suo recipiendi 30. supra 100. Caeterum quod relinquat illa 100. apud Paulum mutuata vel assecurata: hoc quidem facit gratis, quia poterat ille statim exigere a Paulo 100. illa. Tamen si sententia Caiet. vniuersaliter intelligatur, falsa nobis videtur propter rationes praedictas. Cuius falsitas apparebit in casu, quo Paulus det aliquid lucri ipsi Petro vt relinquat apud Paulum capitale, tunc enim ipse Petrus erit vsurarius. DVbitatur secundo, An sit licitus iste contractus societatis. v. g. Petrus conferat Paulo. 100. in societatem ea conditione, vt ex illis 100. Petrus non possit amittere nisi quinque: sed neque lucrari nisi quinque, videtur enim iustus contractus, quia Petrus exponit se aequali periculo & lucro. Sed in oppositum est, quod Petrus in eo casu non exponit negotiationi reuera nisi tantum quinque: nam reliqua. 95. relinquit mutuata, vel assecurata apud Paulum , sed moraliter loquendo quinque negotiationi exposita non sunt apta ad lucrandum alia quinque: ergo iniquus est contractus. Ad hoc dubium respondetur breuiter in doctrina Sot. lib. 6. de iustit. quaest. 6. art. 2. ad secundum. Sit ergo prima conclusio. Qui deponit multum pecuniae ad negotiandum , ea lege vt non subeat periculum nisi certe partis, non poterit recipere ex lucro nisi tantum quantum illi parti secundum proportionem responderit, ( secundum inquam proportionem quam habet ad totum cumulum quod exponitur negotiationi). V. g. Petrus subit periculum in quinque, Paulus vero in 35. est autem lucrum 16. tunc Petrus reportabit ex lucro duo: Paul. vero quod reliquum est. Ratio est manifesta, quia sicut se habent . 5. quae exposuit Petrus ad 40. ita se habent duo ad 16. est enim proportio suboctupla. Secunda conclusio. Si autem Petrus faciat tale pactum , scilicet, si fuerit iactura tota vsque ad quinque, sit mea tota, dummodo si lucrum fuerit vsque ad quinque sit etiam totum meum , reliquum vero tuum: licitus enim tunc poterit esse contractus : quia Petrus exponit se damno & lucro pariter similiter & Paulus, &c. Ad argumentum pro parte negatiua conceditur intentum , nisi pactum fiat eis conditionibus quas posuimus in istis conclusionibus . DVbitatur vltimo, quomodo debeat fieri diuisio lucri inter socios? Respondetur vnica conclusione. Debet fieri diuisio inter socios, ita vt vnicuique tantum lucri eueniat, quanta est proportio pretij, quod contulit in societatem , ad totum cumulum quod exponitur negotiationi, & periculis eius. v. g. Petrus contulit in societatem 100. aureos, Paulus vero 50. cum sua industria quae totidem aestimatur, scilicet, 50. Ioannes vero conferat 50. sine industria; in hoc casu totus cumulus aestimatur in 50. supra bis centum. Sit autem lucrum 50. tunc debet dari Ioanni quinta pars lucri, scilicet 10. Petrus vero & Paul. diuident aequaliter quod reliquum est. Sed in oppositum est argumentum, ex. l. si non fuerit. ff. pro socio. vbi habetur quod potest esse commune lucrum , licet vnus socius subeat totum periculum . Item Instit. de societatibus. §. de illa. dicitur, posse alterum socium lucri duas partes damni vero non nisi tertiam recipere. Respondetur, quod in his legibus nomine periculi vel lucri intelligitur tantum in ipsa pecunia. Quod patet ex ipso contextu legis, si non fuerit. Vbi Iurisconsultus reddit rationem : quia industria mercatoris solertis, plus confert in societatem quam pecunia. Sed pro maiori intelligentia huiusmodi partitionis lucri vel damni inter socios nota quod alicuius negotiantis industria tripliciter potest aestimari. Primo modo secundum se, v. g. si socius locaret operas suas alijs socijs pro stipendio v. g. 20. & isto modo non consideratur formaliter vt socius, sed vt pure minister conductitius . Altero modo potest considerari industria socij in ordine ad lucrandum in negotiatione societatis: & sic multo pluris aestimari solet ad societatem quam priori modo. v. g. aestimabitur vt 100. ita vt si alius socius contulerit 100. in pecunia sit equalitas inter ipsos. Tertio modo considerari potest ista industria mixtim, ita vt ipse socius postquam locauerit suas operas alijs socijs tanquam minister ipsorum: dicat se velle conferre stipendium suum datum vel dandum in societatem, exponendo illud lucro vel damno , Dictum igitur est de priori illo modo, quod talis socius nihil lucri, nihil damni reportaturus est respectu stipendij sui, vel industriae: sed respectu aliarum pecuniarum quas ipse exponit negotiationi reportabit lucrum vel damnum : secundum proportionem illarum ad totum cumulum dummodo ex illis pecunijs soluatur etiam pars stipendij , quod ipse accipit pro ministerio; non enim solum ministrat in vtilitatem aliorum: sed etiam propriam. De secundo vero modo aestimandi industriam , aliqui solent ita iudicare, quod si Petrus ponit industriam quae aestimatur vt 100. ad negotiandum in societate, & Paulus ponit 100. aureos in pecunia: quod tunc totum quidem lucrum diuidendum erit inter illos: at vero si fuerit damnum in negotiatione societatis, v. g, in parte pecuniae quam posuit Paul. s. in 50. tunc ex alijs 50. quae reliqua sunt nihil debet reportare Petrus, etiam si totam industriam amiserit quae aestimabatur vt 100. Sed in oppositum est, quod in ipso lucro supra 100. aureos quos posuit alter socius, debet esse aequalis ille, qui posuit suam industriam quae aestimabatur vt 100. ergo etiam in damno debet esse aequalis: at vero si ex illis 50. quae reliqua sunt quando fit iactura aliorum 50. nihil reportat qui posuit suam industriam : non manet aequalis sed peioris conditionis : siquidem ipse amittit totam operam quae aestimabatur vt 100. alter vero non amitteret nisi 50. ergo de illis 50. quae reliqua sunt debet reportare 25. Magist. Sot. lib. 6. de iust. & iure. q. 6. art. 1. aliter meditatur de diuisione facienda inter socios. Ait enim habendam esse rationem periculi cui exponitur pecunia, potius quam ipsius quantitatis pecuniae, v. g. confert Petrus mille aureos in societatem , Paulus vero 100. vel industriam quae aestimatur vt 100. ad lucrandum in societate; tunc dicit, quod diuisio lucri debet esse aequalis inter ipsos si mille aurei quos contulit Petrus non sunt magis expositi periculo quam 100. inueniret enim ille aliquem qui assecuraret illa mille pro 10. Sed tamen haec regula fallibilis est. Et ratio euidens : quia licet Petrus non exponeretur nisi periculo vt 10. quia inueniret qui assecuraret pro 10. tamen neq; ipse Paulus in eadem negotiatione exponitur periculo nisi pro 10. inueniret enim qui pro 10. assecuraret 100. sicut alius inueniret qui pro 100. assecuraret mille, quapropter aequalitas in lucro debet esse proportionalis, ita vt Paul. reportet 10. partem & non medietatem , vt dicebat Soto: quia ille ponit 400. in societatem & Paul. 1000. vbi est eadem proportio. ¶ Sed tota difficultas est, quando fuerit iactura in ipsa pecunia, altero socio non ponente nisi industriam quae aestimabatur ad negotiandum & lucrandum aequaliter cum ipsa pecunia. Pro vtraque enim parte est optima ratio a nobis proposita. Nihilominus omnibus pensatis , quando fuerit iactura in proposito casu in ipsa pecunia nihil debet reportare de reliqua pecunia, qui posuit solam industriam . Et ratio est: quia industria eius aestimabatur aequalis cum pecunia ad lucrandum , negotiando sicut socius, non autem vt minister qui locauerit operas suas, neque fecerat talem locationis contractum sed mere societatis, vt ipse cum pura industria impenderet alterius socij pecunias in aliqua negotiatione ad lucrandum: quapropter alter socius qui posuit pecunias totas, non debet subire maius periculum vel detrimentum quam factum fuerit in ipsa negotiatione de sua pecunia; Ceterum alter socius qui posuit industriam tantum, nil pretij potest exigere pro sua industria impensa: quia non locauerat illam, neque negotiatus est vt minister: si enim locaret industriam suam haberet titulum ad exigendum stipendium: siue contingeret lucrum siue damnum : sed tunc non aestimaretur tanti industria illius, vt v. g. si aestimabatur vt centum in contractu societatis: aestimaretur vt decem, vel vt quindecim in contractu locationis. Et si quis dicat, quod ille non debet esse peioris conditionis quam minister: sed minister reportaret lucrum, etiam si fuisset in pecunia iactura: ergo socius debet etiam reportare lucrum. Respondetur, quod eodem argumento probaretur, quod si facta fuerit iactura totius pecuniae, deberet reportare lucrum qui posuit industriam. Dicendum ergo est, quod socius conditionis melioris, est quam minister in contractu societatis: quoniam spes lucri maioris pretiosior, est quam certitudo lucri ministri. Confirmant hanc doctrinam leges citatae, in quibus assertum est, quod potest vnus socius lucri quidem duas partes, damni vero non nisi tertiam recipere: quia praesupponunt quod ille socius parum pecuniae, scilicet, tertiam partem contulit, industriae vero plurimum: ita vt pecunia quam posuit simul cum sua industria aestimaretur in duplum ad lucrandum in negotiatione, quam pecunia alterius socij qui non posuit industriam. Caeterum in tertio modo aestimandi industriam, manifestum est quomodo debeat fieri distributio lucri vel damni. Etenim si fuerit lucrum, reportabit minister ille & socius partem lucri secundum proportionem valoris stipendij sui: si autem fuerit iactura pecuniae patietur etiam ille damnum secundum proportionem sui stipendij: industria vero eius nihil amplius lucri aut damni reportabit: quam per contractum locationis taxata fuerat. Et ex hoc amplius apparet quod dicebamus paulo ante. Etenim socius ille qui non locauit industriam & operam suam, pluris aestimaret spem maioris lucri quam stipendium certum & iustum sui laboris: & ex hac parte iustificatur quod admittatur ad medietatem lucri, & fortassis ad aliquid amplius. Si autem non fuerit lucrum ipse vult ex vi contractus eius amittere indu striam & proprium laborem . Denique circa omnia huiusmodi commercia & societates hoc vniuersale principium debet obseruari, vt vnicuique sociorum sit aequalis sua fortuna proportionabiliter cum fortuna alterius socij, tam ad lucrum quam ad damnum. At vero quando res dubia fuerit, an sit ista aequalitas in aliquo contractu, vel non: tunc poterunt socij cedere iuri suo, & reputare aequalem esset contractum: quemadmodum diximus in materia de emptione & venditione, quod si aliquis nesciens pretium rei, conueniat cum emptore ignorante etiam pretium rei, illud erit iustum pretium in quo ipsi conuenerint, etiam si alias non esset iustum. Et ratio est; quia in tali contractu propter communem ignorantiam vterque se exponit pari fortunae. Hactenus de societatis contractibus.