Secunda conclusio . Cambium minutum siue manuale licitum est cum lucro moderato secundum vsum reipublicae. Haec conclusio probatur, ex his quae diximus dubio secundo. Et extenditur conclusio etiam ad eos qui non sunt campsores ex officio: quia eadem est ratio commoditatis pecuniae, siue commodetur a campsore, siue a peculiari aliquo. Quanuis Caietanus in opusculo citato cap. 1. dicat solis campsoribus ex officio licitum esse cambium minutum cum lucro. Et ratio eius est: quoniam violare legem taxationis pecuniae iniustum est; sed qui non ex officio cambiant pecuniam cum lucro, violant legem; non enim excusantur sicuti campsores ex officio, qui possunt aliquid accipere ratione officij vtilis reipublicae. Caeterum haec ratio differentiae manifestatur inefficax ex eodem Caietano vbi supra cap. 1. eo quod pecuniae non taxatur pretium in ordine ad vsum secundarium : vnde propter alias commoditates maiores, quas habet vna pecunia in ordine ad aliam, licitum erit possessori pretium accipere quicumque sit ille siue sit campsor ex officio siue alius quicunque permutator pecuniarum.