Item etiam aduerte, quòd nostra conclusio videtur contraria primæ conclusioni, quam ponit Soto vbi suprà. Sed tamen reuera non est contraria: quia ille loquitur de permutatione pecuniæ pro alia pecunia secundùm pondus, quod vulgo dicitur, a peso ; quòd si aliter intelligatur; nos falsam reputamus illam sententiam. Est enim ma nifestum exemplum quod in Regno contigit. Erat enim pecunia quædam quæ vulgo dicebatur tarja de a veynte, erant aliæ tarjæ vt ita dicam, quæ dicebantur tarjas de a diez, quæ quidem duplicatæ tanti æstimabantur in ratione pecuniæ sicut vna tarja de a veynte tamen in ratione ponderis non habebāt tātũ argenti sicut las tarj as de a veynte.