Tertia conclusio. Commutatam pecuniam, eandem vel similem exigere quando Princeps auxit pretium illius iniquum est. V. g. Petrus mutuauit Paulo 100. scuta quorum singula valebant quadringenta dipondia, postea vero contigit, vt tempore solutionis Princeps auxerit pretium scuti vsque ad 12. argenteos, dicimus quod tunc Petrus non potest exigere a Paulo 100. scuta: sed tantum 98. Ratio est, quia si exigeret 100. plus reciperet quam dedit in ratione pecuniae: quemadmodum si Petrus mutuasset Paulo, fanecam tritici, & postea tempore solutionis faneca ipsa aucta fuerit a Principe, non potest Petrus illam integram accipere, quia est aucta mensura. Ita etiam in casu proposito non poterit recipere tot scuta: quia variatum est scutum in ratione mensurae.