AD argumenta respondetur . Ad primum negatur consequentia, quia lucrum ex mutuo ratione temporis expectati est vsura, non autem ratione diuersi loci. Concedimus tamen , licitum esse mutuanti deducere in pactum cum mutuatario, vt reddat plus pecuniae in ea quantitate quanta est necessaria ad emendum tantam copiam rerum venalium, quantam mutuator esset empturus, si non mutuasset pecuniam. Sed in isto casu non est lucrum ex mutuo, sed tantum mutuator se indemnem conseruat. Ad argumenta vero contra primum & secundum titulum non respondetur: sed concedo illorum intentum. Ad argumentum primum contra tertium titulum negatur antecedens propter rationem datam in secunda conclusione. Ad secundum negatur consequentia. Nam cambia eiusmodi prohibita sunt fieri intra idem regnum. Vt patet in. l. 8. titulo. 18. lib. 5. Copilationis legum Hispaniae. Secundo respondetur: quod licet non esset ista lex, consequentia nihil valet: quia intra idem Regnum est facilis asportatio pecuniae de loco in locum & perinde est atque si vbique esset copia pecuniae ad huiusmodi cambia transigenda: & ideo nihil pretij potest accipi ratione copiae vel inopiae: sed tantum ratione asportationis. Caeterum in diuersis Regnis regulariter loquendo non est facilis asportatio pecuniae: quia vel est lege prohibita, vel quia magnis exponitur periculis. Vnde superest necessarium esse ad negotiationes in mercibus diuersorum Regnorum, quod eiusmodi cambia fiant . Dixi regulariter loquendo, quia potest contingere vt duo regna essent inter se ita conuenientia, vt pecuniae libere & facile transferrentur de regno in regnum: & tunc non essent licita eiusmodi cambia de regno in regnum: sicut etima viceuersa contingit, quod in vno regno sint duo loca vsque ad eo distincta, vt transportatio pecuniae sit difficillima & per multas ambages & pericula, & tunc licita erunt huiusmodi cambia ratione copiae vel inopiae totius monetae intra idem regnum: nisi forte lege prohibeatur. Sicut v. g. potest esse licitum cambium ab Hispania ad Indos & econuerso, & tamen idem regnum computatur sed propter difficultatem transferendi pecuniam & propter multam copiam pecuniae apud Indos licite fiunt huiusmodi cambia.