ARTICVLVS IIII. ¶ Vtrùm liceat pecuniam accipere mutuò sub vsura. AD Quartum sic procedi{ 3. dist. 37. ar. 6. ad 6. Et mal. q. 13. art. 4. ad 17. & 19. & opusc. 21. q. 3. fin. & opusc. 73. cap. 17. } tur. Videtur, quòd non liceat pecuniam accipere mutuo sub vsura. Dicit enim Apostolus ad Roman. 1. quòd "digni sunt morte non solùm qui faciunt peccata: sed etiam qui consentiunt facientibus". Sed ille qui accipit pecuniam mutuo sub vsuris, consentit vsurario in suo peccato, & præbet ei occasionem peccandi. Ergo etiam ipse peccat. ¶ 2 Præterea. Pro nullo commodo temporali debet aliquis alteri quamcunque occasionem præbere peccandi. Hoc enim pertinet ad rationem scandali actiui, quod semper est peccatum, vt suprà † { q. 43. ar. 2 } dictum est. Sed ille qui petit mutuũ ab vsurario, expressè dat ei occasionem peccandi. Ergo pro nullo commodo temporali excusatur. ¶ 3 Præterea. Non minor videtur esse necessitas quandoque deponendi pecuniam suam apud vsurarium, quàm mutuum accipiendi ab ipso. Sed deponere pecuniam apud vsurarium, omnino videtur esse illicitum, sicut illicitum esset deponere gladium apud furiosum, vel virginem committere luxurioso, seu cibum guloso. Ergo neque licitum est accipere mutuum ab vsurario. SED contra, ille qui iniuriam patitur, non peccat, secũdùm † { Li. 5. cap. 11. â med. tom. 5. } Philosophum in. 5. Ethic. Vnde iustitia non est media inter duo vitia, vt ibidem † { Li. 5. c. 5. declinādo ad finẽ , tomo. 5. } dicitur. Sed vsurarius peccat, inquātum facit iniustitiam accipienti mutuum sub vsuris. Ergo ille qui accipit mutuum sub vsuris, non peccat. RESPONDEO dicendum, quòd inducere hominem ad peccandum nullo modo licet: vti tamẽ peccato alterius ad bonum, licitum est, quia & Deus vtitur omnibus peccatis ad aliquod bonũ . Ex quolibet enim malo elicit aliquod bonum, vt dicitur in † { Aug. Euchir. c. 11. tom. 3. } Enchirid. Et ideo † { Epist. 154 non longè à prin. tomo. 2. } August. Publicolæ quærenti, vtrùm liceret vti iuramẽto eius, qui per falsos deos iurat, in quo manifestè peccat, eis diuinam reuerentiam adhibens, respōdet , quòd qui vtitur fide illius, qui per falsos deos iurat, non ad malum, sed ad bonũ , non peccato illius se sociat, quo per dæmonia iurauit, sed pacto eius bono, quo fidem seruauit: si tamen induceret eum ad iurandum per falsos deos, peccaret. Ita etiam in proposito dicendum est, quòd nullo modo licet inducere aliquẽ ad mutuandum sub vsuris: licet tamen ab eo, qui hoc paratus est facere, & vsuras exercet, mutuum accipere sub vsuris, propter aliquod bonũ , quod est subuentio suæ necessitatis vel alterius. Sicut etiam licet ei, qui incidit in latrones, manifestare bona quæ habet, quæ, latrones peccāt diripiendo, ad hoc quòd non occidatur, exemplo decem virorũ , qui dixerunt ad Ismael: "Noli occidere nos, quia thesauros habemus in agro", vt dicitur Ierem. 41. AD primum ergo dicendum, quòd ille qui accipit pecuniam mutuò sub vsuris, nō consentit in peccatum vsurarij, sed vtitur eo, nec placet ei vsurarũ acceptio, sed mutuatio, quæ est bona. AD secundum dicendũ , quòd ille, qui accipit pecuniam mutuo sub vsuris, non dat occasionem vsurario vsuras accipiendi, sed mutuā di . Ipse autem vsurarius sumit occasionem peccandi ex malitia cordis sui: vnde scandalum passiuum ex parte sua est, non autem actiuum ex parte petentis mutuum. Nec tamen propter huiusmodi scādalum passiuum debet alius à mutuo petendo desistere, si indigeat: quia huiusmodi passiuum scandalum non prouenit ex infirmitate vel ignorā tia , sed ex malitia. AD tertium dicendum, quòd si quis committeret pecuniā suam vsurario nō habenti aliàs vnde vsuras exerceret, vel hac intentione committeret, vt inde copiosius per vsuram lucraretur, daret materiam peccandi: vnde & ipse esset particeps culpæ. Si autem aliquis vsurario aliàs habenti vnde vsuras exerceat pecuniam suam committat, vt tutius seruetur, non peccat, sed vtitur homine peccatore ad bonum. SVMMA ARTICVLI. PRima conclusio. Inducere aliquem vt det mutuũ sub vsuris peccatum est. Secunda conclusio. Licitum est accipere mutuũ sub vsuris ab eo qui paratus est dare. COMMENTARIVS. DVbitatur circa primam conclusionẽ . An in aliquo casu sit licitum inducere aliquem ad mutuandum sub vsuris. Pro parte affirmatiua arguitur primo. Si Petrus debeat Ioanni centum quę nō potest aliter Ioannes recuperare, licitum erit mihi inducere Ioannem vt mutuet illi sub vsuris; ergo &c. Secundò. Si Ioannes. v. g. statuit occidere Petrum, possum ego inducere Ioannem, vt mutuet illi sub vsuris, & ita se vindicet de illo, ergo &c. Respondetur, quòd illa propositio intelligenda est de vsura formaliter & per se loquendo, ita vt inductio illa habeat pro obiecto & termino mutuationem sub vsuris. Et idcircò in illis casibus licita est talis inductio: quia non est inductio ad vsurā . Vnde ad primum respondetur, quòd tunc nulla est vera vsura sed tantum fictitia, sed verè est reparatio proprij boni. Ad secundum respondetur, quòd illa inductio potius habet rationem defensionis proximi quàm iniuriæ. Est autem licitum monere ad minus malum hominem paratum ad maius malum, quod optimè probat Soto lib. 6. de iust. quæst. 1. art. 5. contra Caietanum in commentario super istum articulum. DVbitatur secundo circa secundā conclusionem, vtrum ab vsurario parato exercere omnem vsuram, sit licitum petere mutuum his verbis, da mihi mutuum sub vsuris? Pro parte negatiua arguitur primò. Ille actus est malus intrinsecè ex obiecto; ergo non est licitum petere ab aliquo vt illum faciat. Secundò, quod licitum est petere licitum est velle, & desiderare vt fiat & complacere si fiat; sed non est licitum desiderare & complacere in illo actu: ergo neq; petere. Tertiò. Si qua ratione esset licita illa petitio, maximè quia ille est paratus mutuare sub vsuris; sed sequeretur quòd eadem ratione licitum esset petere ab homine parato ad fornicandum, vt fornicaretur cum muliere parata ad fornicandum ostendendo illi vbi habitet mulier præsertim si ipsi petẽti aliquod commodum accederet. Patet sequela, quia in isto casu neuter scandalizatur, quia erant parati ad fornicandum. Quartò. Non est licitum petere à malefico vt soluat maleficiũ arte dæmonis, etiam si ille sit paratus. Item nō est licitũ petere ab idolatra. Vt iuret per falsum Deum, etiam si ille sit paratus, ergo. Ad hoc dubiũ Theologi in. 3. d. 37. Dur. quæst. 4. & Palud. quæst. 2. tenẽt partẽ negatiuam & Caiet. hic & in opuscul. 17. responsionum. responsione. 14. & in quæstione de maleficijs, & D. Antoninus in. 2. parte. tit. 1. cap. 9. §. 14. & Conradus de contractibus quæst. 47. & Iurisperiti. in ca. super eo de vsuris. Nauar. in Manuali ca. 17. nu. 262. & 263. excipit tamen ipse vnum casum, quando petens fuerit in extrema necessitate, tunc enim petens mouet mutuātem ad minus malum quod est licitũ : eo ꝙ ille à quo petit mutuũ sub vsuris magis peccabit non dando quàm dādo sub vsuris. Etenim nō dando reus est homicidij, quod peccatum est maius, quàm vsuræ. Sed pro parte affirmatiua sunt aliqui Theologi moderni, inter quos fuit Magister Cano. Et aliqui citant in hanc sentẽtiam Soto lib. 8. de iust. quæst. 2. art. 4. sed ille non dicit nisi quòd est licitum recipere sub vsuris mutuum & recipere iuramentum per falsos deos ab hominibus paratis, non autẽ petere; quin potiùs libro. 6. de iustit. quæst. 1. art. 5. vniuersaliter dicit non esse licitum petere ab aliquo actum quem ille non potest exercere absque peccato. PRO decisione sit prima cōclusio . Pars negatiua vera est & necessaria, si petitio illa accipiatur formaliter & per se loquẽdo secundũ significationem verborum. Et hoc probant sufficienter argumenta facta pro parte negatiua. Secunda conclusio. Attentis circunstātijs rerum & personarum, pars affirmatiua vera est, & absque aliquo scrupulo. Et ratio est, quia intentio petentis nō habet pro obiecto actionem dantis mutuum sub vsuris, quatenus ab illo procedit, sed passionem ipsius recipientis mutuum sub vsuris: quæ quidem passio bona est. Est enim sensus illorum verborum, attentis circunstantijs, da mihi mutuũ ; sed quia certus sum quòd non dabis nisi sub vsuris, ego recipiam sub vsuris & patiar hoc damnum. Et hic modus loquẽdi etiam inuenitur in sacris literis, v. g. Matth. 23. "Et vos implete mensuram patrũ vestrorum." Et Ioan. 13. "quod facis, fac citius." Hoc est paratus sum pati mortem & traditionem. Secundò probatur. Quia licitum est accipere mutuum sub vsuris: ergo petitio quæ habet illud ipsum obiectum bona est. Sed perinde est dicere da mihi mutuum sub vsuris æquiualenter, atq; dicere peto vt ego recipiā mutuũ sub vsuris. Et licet Duran. & Palu. & Antoninus vbi suprà cũ teneant partem negatiuam dicunt, ꝙ cōmuniter excusantur petentes mutuũ sub vsuris ex negligentia vel ex ignorantia, vel quia certi sunt, ꝙ vsurarius non dabit mutuum nisi sub vsuris. AD argumẽta in oppositum quatenus militant contra secundam conclusionem respondetur. Ad primum respōdetur , ꝙ obiectum petentis mutuum sub vsuris nō est intrinsecè malum, etiam si dare mutuũ sub vsuris sit intrinsecè malũ , quia obiectum petentis non est nisi mutuum; quod autẽ dicit, sub vsuris, permissiue dicit: sicut qui vult potionem amaram accipere non habet pro obiecto amaritudinem neque cōplacet de amaritudine, sed de sanitate & curatione. Secundum argumentum eandem habet solutionem. Ad tertium respondetur, ꝙ nō solum est licita illa petitio, quia vsurarius est paratus, sed quia petens petit actum quem alter potest exercere absque peccato, scilicet mutuare. Cæterùm qui petit ab altero vt fornicetur, petit actum quem alter non potest exercere sine peccato. Ad quartum respondetur, concedo antecedens & nego consequentiam, quia magus non potest exercere illum actum absque peccato, ꝙ si fuerit aliquis magus qui sine inuocatione dæmonis possit soluere maleficiũ vel declarando vbi sit vt alij soluant, licitum est petere ab illo vt soluat maleficium: vt optimè aduertit Caietanus in quæstione de maleficis. Et fortassis ita intelligendi sunt Aureolus in 4. dist. 34. & summa Angelica in verbo superstitio, asserentes licitum esse petereà malefico, vt soluat maleficium. Obseruandum est tamẽ ꝙ quanuis D. August. in epist. ad Publicolam quæ est 154. nunquam concedat licitũ esse petere tale iuramentum per falsos deos, sed recipere: nihilominus illa petitio, iura mihi per tuum idolum, quòd seruabis fidem, potest habere bonum sensum ex circunstantijs, scilicet, quia sic petens, certus est, quòd ille infidelis non aliter iurabit nisi per falsum deũ , neque aliter seruabit fidẽ , & intentio petentis nō fertur nisi tantũ ad iuramẽtũ quod licite fieri poterit. Permittit autẽ quòd ille iuret per falsum Deum propter suam commoditatem proportionabiliter, sicut diximus de petente mutuũ sub vsuris. DVbium tertium est vtrum sit licitum absque aliqua necessitate vel propria commoditate, petere vel recipere mutuũ sub vsuris? Arguitur primò pro parte negatiua. Nam D. Thom. dicit esse licitum cum limitatione, scilicet propter bonum propriũ vel alterius, & hoc ipsum insinuat in solutione ad secundum. Secũdò . Quilibet tenetur ex charitate impedire peccatum proximi, quotiescumq́ue potest sine proprio detrimento; sed qui petit vel recipit ad vsuras absque aliqua propria commoditate potest impedire peccatum proximi non petendo: ergo tenetur non petere nec recipere. Etsi respondeas, quòd ille vsurarius iam paratus erat ad omnem vsuram & peccauerat; contra ille vsurarius de nouo peccat exercendo istum actum in singulari, nam tenetur confiteri illum actum singularem, neque sufficit confiteri separatum esse ad omnem vsuram; ergo de nouo peccat, ac per consequẽs ego poteram illud euitare peccatum non recipiendo ad vsuras. Ad hoc dubium Durādus vbi suprà expresse tenet, quòd non alia ratione excusatur recipiens ad vsuras ne cōmunicet peccato alterius, nisi quia id facit propter suam vtilitatem, quæ quidem debet esse maior quā damnum quod patitur in rependendis vsuris. Caietanus vero hic inquit, quòd nō oportet nimium vrgere conscientias confitentiũ , interrogādo an propter aliquam vtilitatem receperint sub vsuris. Et dicit Caietan. quòd nisi finis propter quem aliquis recipit sub vsuris fuerit peccatum mortale: nō est peccatum mortale recipere sub vsuris: sed poterit esse veniale; vel quia actus est otiosus, vel quia fortè est peccatum veniale. Neque obstat quòd D. Thom. in Responsione ad lectorem Florentinum, dicit quòd non excusatur quis à peccato petendi mutuum sub vsuris propter maiores negotiationes exercendas: quia D. Thom. intelligendus est de peccato veniali, quia finis ille, vt aliquis abũ dātiores diuitias assequatur est peccatum veniale. Dicit vero Caietanus, ꝙ si quis petit ad vsuras vel recipit vt fornicetur, nō peccat duo peccata, alterum fornicationis & alterũ quia dat materiā peccandi vsurario, vel non impediendo peccatũ vsuræ: sed tantũ peccatum fornicationis. Id ipsum tenet Soto in lib. 6. de iust. quæst. 1. art. 5. & hanc sententiā tenent plurimi ex modernis Theologis, sed nobis probabilis videtur sententia Durandi quæ fundamentũ habet in doctrina S. Tho. & probant illam argumenta facta pro parte negatiua, quæ non facilè soluuntur. Sed notandũ est, ꝙ vtilitas quæ excusat à tali peccato nō oportet vt sit maxima, v. g. ꝙ aliquis sit in extrema vel graui necessitate, vt possit recipere mutuũ sub vsuris: sed sufficit ꝙ sit mediocris quædam commoditas secundũ decentiam status cuiuslibet. DVbium quartum est circa solutionẽ D. Tho. Ad tertiũ vbi dicit, quòd ille qui deponit pecunias apud vsurariũ qui non habet aliàs quibus vsuras exerceat; vel deponit hac intẽtione , vt ille maiores vsuras exerceat, fit particeps culpæ illius. Dubitatur inquàm, vtrum ille qui deponit pecunias in tali casu, peccet peccatũ iniustitiæ contra eos cum quibus exercentur vsuræ? Caietanus hic inquit ꝙ ille qui deponit pecunias suas apud talem vsurariũ , peccat tantùm venialiter. Et ratio eius est: quia ipse vsurarius duo peccat peccata, alterũ infidelitatis, eo ꝙ alienat depositum sine voluntate domini proprij, & in hoc venialiter peccat ex genere suo, & cũ hoc peccato communicat ille qui deponit vsuras apud vsurarium, quia dat illi materiā infidelitatis. Alterum peccatũ quod committit vsurarius, est iniustitiæ cōtra eos cum quibus exercet vsuras; & in hoc peccato nō cōmunicat qui deponit pecunias; quia tantùm intendit custodire suas pecunias. Cæterùm hæc sententia Caietani maximè quantum ad secundum dictum falsa videtur viris doctis. Quātum ad primũ dictũ mihi non placet: quia ratio secundi dicti, si quid valet, probat falsum esse primũ dictũ . Siquidem deponens pecuniam non intẽdit quòd depositarius infideliter agat, sed custodire suam pecuniam. Probatur. Nam D. Tho. in solutione tertij inquit, ꝙ ille qui deponit pecunias apud vsurariũ fit particeps culpæ vsurarij. Et certum est, ꝙ loquitur de culpa quā committit vsurarius exercendo vsuras. Sed illud peccatum est iniustitiæ: ergo qui deponit pecunias est particeps iniustitiæ & tenetur ad restitutionem. Secundò. Qui deponit gladium apud hominem iratum cōtra alterum cum quo occisurus est illum, peccat peccatum homicidij, si hoc præuideat; ergo similiter in nostro proposito. Et confirmatur. Si quis deponeret arma apud illũ quem videt cum his illaturum bellum iniustum, peccat idẽ peccatũ , ergo &c. Tertiò. Si quis depositarius reddat depositum domino, volenti cum illo iniuriam alicui tertio inferre, peccat peccatũ iniustitiæ: & tenetur ad restitutionẽ damni subsequuti: vt diximus suprà quæst. 62. ar. 5. ergo multo magis peccat cō tra iustitiā , ille qui deponit proprias pecunias apud vsurariũ paratum inferre iniuriā alicui tertio. Patet consequentia. Nā depositarius ille tenebatur aliàs iure naturæ reddere depositum, nisi adesset illa circũstātia ; qui vero deponit proprias pecunias nulla obligatione, sed vltro deponit, stāte eadẽ circũ stantia : ergo multo magis peccat. Et confirmatur. Si quis furi paratissimo ad furandum det clauem adulterinā , fit particeps furti illius, vt patet in. l. si pignore. §. si ferramenta. ff. de furtis, ergo similiter in casu posito. Ad rationem Caietani, scilicet, ꝙ ille qui deponit pecunias id facit propter suā cōmoditatẽ quam nō tenetur amittere propter malitiā vsurarij. Respondetur, quòd in illo casu tenetur amittere suam cōmoditatem , ne fiat iniuria alicui tertio, non solũ ex charitate. Nam hæc nō obligat sæpe numero cũ tanto detrimento: sed tenetur ex iustitia nō dare instrumenta quibus præuidet iniuriam faciẽdam esse proximo: aliàs talis iniuria est ipsi volũ taria indirecte. Ob hæc argumenta est valde probabilis hæc sententia: nihilominus sententia Caiet. & mihi ita videtur, dummodo qui pecunias deponit non intendat nisi propriam commoditatem securi depositi. AD argumenta in oppositum respondetur, ꝙ est differẽtia maxima inter mutuatariũ qui soluit vsuras, & alios quibus infertur vis. Nam mutuatarius mouetur ab intrinseco ad quærendum mutuũ etiam non obstantibus vsuris propter suā commoditatẽ , & gaudet inueniens mutuatorem etiā vsu rarium: vnde non propriè anticipatur per vim vsurarij: neque conqueritur de illo qui peposuit pecunias apud vsurarium sicut meritò conqueritur ille, qui percutitur aut qui spoliatur de illo dedit gladiũ vel ferramentum. Cæterũ S. Tho. potest intelligi, quādo depositor nō amittit suā cōmoditatem . Tũc enim videtur dare occasionẽ vsurario peccandi. Hactenus de materia vsurarum. De Censibus. POst quā doctrinā sunt aliqui contractus in quibus solet palliari vsura, vt est emptio & venditio ad creditũ : sed de hoc diximus. q. 77. art. 4. de cæteris verò contractibus dicemus statim. DE quatuor speciebus cōtractuũ agẽdũ nobis est; in quibus solet palliari vsura, scilicet de emptione & vẽditione censuũ . Secundo de Assecurationibus. Tertio de Societatibus. Quarto de Cambijs. De primo igitur cōtractu disputant doctores in 4. dist. 15. Conrad. de cōtract . q. 79. Ioannes de Medina in quæstione speciali de censibus. Soto lib. 6. de iust. q. 5. Couar. lib. 3. Variar. cap. 7. Nauar. super caput primũ . 14. q. 3. num. 16. Nobis autẽ circa istam materiā quatuor definienda sunt. Primum quid sit census. Secũ dum super quā rem possit constitui census. Tertium quotuplex sit census. Quartũ quæ nā cōditiones sint necessariæ ad iustificationem census. Circa primum nota, ꝙ nō accipimus hic nomen cẽsus pro re familiari, nec vero pro tributo quod soluitur regibus; sed accipitur vt significat ius percipiẽdi annuā pensionẽ ex cōtractu emptionis & vẽditionis . Vt v. g. emit Petrus à Paulo pro quatuordecim ius percipiendi ab illo vnum singulis annis: illud ius est census secundũ præ sentem considerationem. De secundo verò communis sententia est, ꝙ census potest cō stitui super re fructifera. v. g. super agro, vinea & domo. Vt si Petrus emat à Paulo ius percipiẽdi ex agro illius tres modios tritici, vel mille dipondia singulis annis. DVbium primum est: an super nudam personam possit constitui census. De qua re est differentia inter Iuristas & Theologos stando in solo iure naturali, nā ferè cō munis sententia est pars negatiua, quā in lo cis citatis supradicti doctores probāt multis argumentis. Sed partem affirmatiuam tenet Conrad. vbi sup. q. 83. & 84. Medin. vbi sup. Soto vbi sup. ar. 1. Maior. in. 4. dist. 15. quæst. 44. Couar. sup. num. 8. PRO decisione sit prima cōclusio . Stando in solo iure naturali potest constitui cẽsus super nudā personā fructiferā tamẽ & vtilẽ , vt v. g. super artificẽ . Probatur primò. Nam artifex potest locare suas operas, ergo poterit vẽdere ius ad illas singulis annis exhibendas. Secundò. Super rẽ fructiferā potest cōstitui cẽsus : ergo super personā vtilẽ & fructiferā . Vltimò probatur. Nā in quibusdam ecclesijs exigũtur decimæ nō solũ ex fructibus terræ, sed etiā ex personis fructuosis, vt habetur in. c. Apostolicæ. de decimis, ergo etiā cẽsus potest cōstitui super tales personas. Secũda cōclusio . Stādo in eodẽ iure naturali, potest cōstitui cẽsus super nudam personā . Ista cōclusio nō est tā certa sicut prima. Sed ꝓbatur . Nā stādo in solo iure naturę, illa persona potest se vẽdere & fieri seruus: ergo pari ratione poterit vẽdere ius istud ad certũ tẽpus . Secũdò probatur. Quia nulla persona est tā inutilis quæ nō possit aliqua obsequia præstare, vt comitari dominum vel assistere illi: ergo super quālibet personā potest cōstitui cẽsus . ¶ Tertiò. Obligatio cuiuslibet personæ quā super se accipit ad soluendā pensionẽ , vel pecuniā , vel seruitutẽ , ita vt illo tẽpore statuto nō sit sui iuris sed maneat vbi dominus voluerit, totũ hoc pretio æstimabile est, ergo poterit vẽdi , si fuerit emptor. Cōfirmatur . Nā nemo est tā pauper & nudus qui ex industria sua nō possit eleemosynas colligere, vnde obligetur per totam vitā singulis annis soluere pẽsionẽ vnius argẽti ; ergo persona illius poterit obligari ad illā pensionẽ . Ex hac cōclusione sequũtur tria. Primũ est, censum posse cōstitui super incerta bona. Secũdũ est, posse cōstitui super bona minoris valoris quā sit cẽsus . Tertiò. Super bona facilè peritura nō pereunte censu. Ratio omniũ istorũ est, quoniā cũ census possit cōstitui super ipsam personā immediatè inde supplet̃ , quod deficit in bonis super quæ cōstituitur cẽsus . Sed cōtra istā cōclusionẽ arguitur sic. In tali cōtractu vẽditur & emitur id quod re uera nō est, neq; in se neq; in sua causa, ergo talis cōtractus habet effigiẽ vsuræ. Ad hoc argumentũ respondetur primò, nego antecedẽs . Quia reuera id quod emitur partim est in se, partim est in sua causa: emitur enim ius ad exigendũ à Paulo pensionẽ annuā , vnde obligatio reuera est in Paulo & pretio æstimabilis: pẽsio vero est in illo tāquā in causa, qui industria sua tenetur acquirere vnde soluat. Secundò respōdetur , nego cōsequentiā , & ratio est: quia vsura nō cōmittitur vbi nō est mutuũ : at verò in casu posito neq; est mutuũ explicitè neq; implicitè, eo ꝙ ipsum capitale quod est pretiũ nũquā tenetur Paulus reddere Petro, quòd si in illo cōtractu est aliqua iniustitia: illa tenet se ex parte vendẽtis , quia vẽdit id quod nō est. Sed neq; ista iniustitia reperitur illic. Ratio est: quia scienti & propria spōte volẽti nō sit iniuria: sed emẽs censum super nudā personā est sciens quod emit, & propria spōte vult emere: ergo nulla fit iniuria illi. Et per hoc respōdetur ad aliud argumẽtũ huic simile, scilicet, nō est licitum emere à Rege iura fictitia, ergo neq; in casu posito emere cẽsum super nudā personam. Respōdetur enim ad antecedẽs , ꝙ si ille qui emit iura fictitia ignorat esse fictitia; iniuriā patitur à Rege: si autẽ sciat esse fictitia, nullā patitur iniuriā si vult emere obligationẽ Regis ad soluendam pensionem. Atque hactenus de hoc secundo dubio. De tertio vero sciẽdũ est ꝙ ex quadruplici capite sumitur multiplex diuisio censuũ , vel ex parte modi faciẽdi cōtractuum , & sic alius est census reseruatiuus alius consignatiuus: reseruatiuus est, quādo aliquis tribuit alteri sua bona reseruādo sibi aliquā pensionẽ annuā . Sed de hoc sensu fit mẽtio in. l. fin. C. de rerũ permutatione. Cōsignatiuus census est, quādo aliquis retinens sua bona obligat illa ad soluendā annuā pensionẽ : & iste est frequentissimus in vsu. Secundò diuiditur cẽsus ex parte rei super qua cōstituitur , & sic alius cẽsus est realis cōstitutus super re tẽporali : alius dicitur personalis, quia cōstituitur im mediatè super personā . Tertiò diuiditur ex parte ipsius pensionis soluẽdæ ; & sic alius cẽsus est fructuarius, quando pensio est fructus alicuius rei: alius pecuniarius quando pensio est pecunia. Itẽ eadẽ consideratione diuiditur census super quantitate pensionis, vel absolutā & certā , v. g. si pensio sit decem millia, vel proportionabilẽ , vt si pensio sit quinta pars fructus. Deniq; diuiditur census ex parte durationis, vnde deriuantur multæ diuisiones: alius est enim perpetuus, alius tẽ poralis . Itẽ temporalis alius cōstituitur pro certo tẽpore . v. g. 20. annis: alius pro certa vita, v. g. pro vita Ioannis, qui census dicuntur vitalitij. Itẽ alius est census redimibilis, alius irredimibilis. Redimibilis dicitur, quando vẽditor cẽsus pōt dato pretio quod recipit extinguere census: irredimibilis dicitur quā do hoc nō potest. ¶ Iā verò circa quartũ pũ ctũ principale quæritur, vtrũ omnes prædicti cōtractus sint liciti stādo in solo iure naturæ? De qua re varię sunt doctorũ sentẽtiæ , quidā enim aiunt, ꝙ licet aliquis possit donare censum: nō tñ potest vẽdere . Huius sentẽ tiæ est Hẽric . Gādauo quodl. 8. q. 22. & Arimin. quẽ citat Salyc. in authẽtica ad hæc. C. de vsuris, & aliqui Iurisperiti in. c. in ciuitate de vsuris. Alij vero aiunt, licitũ esse vendere cẽsum realẽ & nō personalẽ . Alij verò licitũ esse fructuariũ cẽsum nō autem pecuniarũ . Huius sententiæ dicitur esse Ancharranus. PRO decisione sit vnica cōclusio . Stādo in solo iure naturæ omnes cōtractus cẽ suũ prædictorũ liciti sunt, si fiant iusto pretio. Probatur primo. Cuilibet licitũ est bona sua pretio vendere; ergo & partẽ bonorũ suorũ . Rursus, sed pars bonorũ est cẽsus ille: ergo potest illũ vẽdere . Secundo probatur. Cẽsus ille habet rationẽ mercis pretio æstimabilis, & pecunia habet rationem pretij; ergo iustus erit contractus vbi pecunia pro cẽsu datur. Tertiò. Omnis res quę donari potest si nō sit spiritualis potest vendi; sed census nō est bonũ spirituale: ergo si potest donari potest & vendi. Quartò. Fructus terræ sunt pretio ęstimabiles; ergo si cẽsus fructuarius est licitus erit licitus pecuniarius. Vltimò probatur ex cōstitutionibus Martini V. & Calixti III. quæ habẽtur inter extrauagā tes cōmunes tit. de empt. & vendit. & ex motu proprio Pij V. de censibus, quibus in locis Pōtifices approbāt cẽsus , etiam pecuniarios quibusdā cōditionibus appositis. Itẽ in Clemẽtina . 1. de rebus eccl. nō alienādis , cōceditur episcopis facultas alienādi bona ecclesię, pro tẽpore vitæ suę. Vnde colligimus quod census pro certo tẽpore sit licitus: De qua re erit specialis difficultas in dubio. 3. ¶ Deniq; in legibus Hispaniæ eadẽ conclusio probatur, vt patet in Copilatione legũ lib. 5. tit. 15. & quāuis in his legibus prohibeatur census fructuarius propter speciales rationes: tamẽ nos loquimur stando in iure naturæ. DVbiũ secundũ est, an liceat emere cẽ sum cũ pacto retro emẽdi , vel retrouedẽdi . v. g. vẽdit Petrus censum Ioanni, & obligatur Petrus redimere censum: tũc dicitur pactũ retro emẽdi . Rursus. Si autem nō obligetur Petrus, sed Ioānes obligetur iterũ vẽdere Petro quādo ipse voluerit: tũc dicitur pactũ retro vẽdẽdi . Respōdetur ergo ad dubiũ , & sit prima cōclusio . Licitũ est emere cẽsum cũ pacto retrouendendi. Vt v. g. in casu posito licitũ est Petro obligare Ioannẽ , vt quādo Petrus voluerit redimere censum dato pretio quod recepit, teneatur Ioannes admittere redẽptionẽ illā . Probatur cōclusio . Nā si quæ ratio iniustitiæ esset in isto cō tractu maximè vsuræ; sed ista non est, ergo. Minor ꝓbatur , quia ad rationẽ vsuræ requiritur mutuũ : sed ibi nō est ratio mutui neq; implicita quidẽ , quod patet, quia ad rationẽ mutui pertinet, vt mutuatariꝰ qui recipit pecuniā obligetur illā reddere. Sed in casu posito Petrus nō obligatur reddere pecuniam, sed relinquitur in eius volũtate : ergo nō habet rationẽ mutuatarij. Secũdò . Quæcunq; alia res tẽporalis pōt emi cũ pacto retrouendẽdi , vt domus & ager; ergo cẽsus . Verũ est tñ , ꝙ cũ tali pacto retrouẽdẽdi debet diminui de pretio cẽsus , vt v. g. si mille æstimātur pretio triginta mille cũ tali pacto retrouẽdẽ di , tũc cũ tali pacto nō æstimabũtur nisi quatuordecim milliũ dipōdiorũ . Et deniq; conclusio colligit̃ ex Pōtificibꝰ citatis & legibus. Secũda cōclusio . Vsura est emere cẽsum cũ pacto retro emendi, vt v. g. in casu posito illicitũ est & vsura, obligare Petrum vt redimat cẽsum reddẽdo principale nō cōputatis singulis pẽsionibus in ipso p̃tio . Ista cōclusio ꝓbatur . Nā in tali cōtractu est mutuũ implicite. Probatur. Nā Petrus obligatur reddere pretium quod accepit, & rursus reddere aliquid amplius singulis annis; ergo est vsura scilicet mutuũ ex lucro. Sed notandũ est, ꝙ ista cōclusio intelligenda est quando perso na Petri obligatur reddere pretiũ . Cæterũ si non obligetur persona Petri, sed tantũ res super quā cōstituitur census, licitũ est emere censum cum tali pacto, vt emptor ipse posset exigere à re illa post aliquot annos pretium datum, non cōputando annuas pensiones quas receperat. Probatur: nā in tali casu nulla est ratio mutui ne implicitè quidem, quod probatur. De ratione mutui est vt mutuatarius obligetur reddere mutuum: sed in casu isto mutuatarius nō tenetur reddere: ergo ibi non est ratio mutui, ac per cōsequens neq; est vsura. Confirmatur. Nam mutuatarius semper obligatur reddere mutuum in omni euentu, sed in casu posito Petrus vendens censum non tenetur reddere pretiũ , si res super qua cōstituitur pereat: ergo nō habet rationem mutuatarij. Secũdò probatur. Nam aliæ res possunt vendi cum tali pacto retro emendi. Vt v. g. emit Ioannes vineam à Petro eo pacto vt Petrus teneatur post decennium iterum emere vineam à Ioāne eo pretio quo tũc æstimanda fuerit. Ergo similiter potest vendi census cum tali pacto, dũ modo non obligetur persona reddere pretium quod recepit, sed ista exceptio intelligenda est, dummodo pretium quod datur pro tali censu sit maius quàm esset sine tali pacto: eo quòd pactũ illud est in grauamen ipsius venditoris, alioquin posset esse iniustitia in tali contractu: eo ꝙ pretium est minus quā par est. Non autẽ erit vsura, quia nulla est ratio mutui. Et isto fortassis modo intelligẽda est sentẽtia Ioānis de Medina in quæ stione de cẽsibus , vbi tenet licitũ esse emere censum cũ pacto retro emendi, intelligẽdus est, non obligando personā sed rem ipsam. DVbium tertium est vnde pensandum sit iustum pretium in censibus emendis? Respondetur & sit prima cōclusio . Stando in solo iure naturali, illud est pretium iustum quod æstimatur à viris bonis & prudentibus, & quod est in vsu pro illo tẽpore . Hoc probatur: quia eadem est ratio quantũ ad hoc sicut de alijs mercibus de quibus diximus in quæst. 77. illud esse pretium iustũ . Sed est aduertendum, ꝙ ad æstimandũ pretium iustum, oportet aduertere ad onus siue grauamen quod suscipit venditor vel emptor. Vt v. g. si venditor obligatur vt nũquā redimat, debet esse maius pretium. Si autem emptor ipse obligatur extinguere censum redimente vẽditore , debet minui de pretio, quia illud est grauamen emptoris. Et denique attendendũ est si res super qua cōstituitur census sit firma & tuta, sic enim pretium debet esse maius quam si res sit minùs tuta. Secunda conclusio. Secundũ leges regni Hispaniæ census tẽporales redimibiles non possunt emi minoris quàm quatuordecim pro vno. Patet ex lib. 5. titul. 15. lib. 6. vbi irritantur contractus aliter facti, & tabellio qui interfuerit grauiter punitur. Sed aduertendum est circa istā legẽm , ꝙ quia facta est in fauorem vendentiũ non ponitur terminus pretij versus magnitudinem sed versus paruitatem. Itaque census redimibilis iustè venditur pluris quàm quatuordecim. Secundò aduertendũ est, ꝙ in. l. 4. ibidẽ Carolus V. reducit cẽsus fructuarios redimibiles ad pecuniarios respectu quatuordecim pro vno; sed quia nō fecerat legẽ vniuersalem de censibus pecuniarijs: ideò eius filius in. l. 6. fecit talem cōstitutionem , reducẽdo omnes antiquos census redimibiles qui minori pretio fuerant cōstituti ad quatuordecim pro vno. Deniq; aduertẽdũ est, ꝙ illa lex intelligẽda est quādo illa res super qua cōstituitur census fuerit satis tuta, alioquin si res nō est satis tuta: poterit census minori pretio emi in foro cōscientiæ , nam fortassis in foro exteriori non admittetur illa excusatio. DVbium quartum est. Vtrũ sit licitum emere cẽsum tẽporalẽ pro certo tẽpore minori pretio quā fuerit tota summa singulariũ pensionũ ? V. g. vtrũ sit licitũ Petro emere mille singulis annis soluẽda , pro quatuordecim millibus ad spatiũ 20. annorum. Pro parte negatiua est argumentũ . Petrus obligat Ioannẽ venditorem, vt intra viginti annos reddat viginti millia pro quatuordecim quæ modo recipit, quod videtur esse mutuũ implicitè & vsura. Et cōfirmatur . Si Petrus obligaret Ioannẽ vt receptis quatuordecim modo, redderet post viginti annos viginti millia simul, esset aperta vsura, ergo etiā in casu posito. Patet cōsequẽtia : nā nihil refert quòd solutio fiat sigillatim vel simul. Ad hoc dubiũ Soto lib. 6. de iust. q. 5. ar. 2. dicit, ꝙ si per talẽ cōtractũ emantur fructus incerti, quāuis sit spes ꝙ sunt valituri magis quā pretiũ datũ , licitus est contractus: si autẽ census sit pecuniarius & certus, & nullis expensis recuperādus : inquit, nō posse distingui à mutuo & vsura. Oppositā sententiā tenet Conrad. vbi suprà. q. 80. & ratio eius est: quia 100. nũmi præsentes, pluris æstimantur quàm 100. absentes; ergo poterit aliquis emere 100. de præsenti datis 110. in spatio quinq; annorũ , v. g. soluendos. Sed hæc ratio nulla est. Quia pari modo iustificaretur omne mutuũ cũ lucro. Ioannes vero de Medina vbi suprà post lōgā disputationẽ ait, ꝙ de rigore censendi scholastico, non possumus condemnare illum contractum: Nihilominus est suspectus de vsura. PRO decisione sit conclusio. Licitus est ille cōtractus si fiat iusto pretio. Probatur primo. Nā cẽsus pro certo tẽpore licitus est, & ex iure approbatus, vt diximus; sed cō muniter ita celebratur ab omnibus, vt pretiũ sit minus quā tota summa pẽsionũ : ergo ita est licitus. Cōfirmatur . Nā alias stultus iudicaretur qui daret quatuordecim millia simul, pro pẽsione milliũ soluẽdorũ singulis annis pro spatio quatuordecim annorũ . Secundo ꝓbatur . Cẽsus perpetuus emitur minore pretio quā sit tota summa pẽsionũ soluẽdarũ . Vt v. g. si emitur cẽsus mille dipondiorũ pro triginta millibus, certũ est, ꝙ trāsactis 30. annis excedit summā pẽsionũ in infinitũ pretiũ datũ . Ergo multo magis licitum erit emere cẽsum tẽporalẽ ꝓ certo tẽpore , minore pretio quā sit summa pẽsionũ . Patet cōsequẽtia . Nā cẽsus perpetuus pluris æstimatur ab omnibus. Deniq; probatur. Nā Petrus emẽs talẽ censum statim abdicat à se ius quatuordecim milliũ dipōdiorũ , simul tribuens illa Ioāni , quod quidẽ ius pluris æstimatur saltẽ nō minus quā ius percipiẽdi singulis annis mille pro spatio viginti annorũ . Et ratio est: quia multa pecunia simul, vtilior est & aptior ad quālibet negotiationẽ , quàm si sigillatim & per partes possideatur. AD argumẽtũ in oppositũ respōdetur , ꝙ idẽ argumẽtũ probaret nō esse licitũ emere censum perpetuũ minore pretio quā sit summa pẽsionũ soluendarũ . Respō detur , ergo ꝙ ius recipiẽdi sigillatim & paulatim. 2000. nō pluris ęstimatur quā ius pos sidendi simul quatuordecim millia. Ad cō firmationẽ negatur cōsequentia propter rationem dictam, & quia in illo casu obligaret venditorẽ vt teneatur simul rependere quatuordecim millia & insuper sex millia. DVbiũ vltimũ est, quæ nā conditiones sint necessariæ vt cōtractus census redimibilis sit licitus. Pro cuius explicatione notādũ est. Quòd sex cōditiones colligebā tur ex Decretis Calixti III. & Martini V. quæ habẽtur in summa Cōciliorũ in summa Cōcilij Florẽtini . ¶ Circa quas conditiones erat differẽtia inter doctores; quidā enim dicebāt Pōtifices quidẽ definisse cōtractus factos cũ illis cōditionibus licitos esse, nō tamẽ necessarias esse cōditiones illas. Alij verò aiebāt omnino necessarias esse vt census esset licitus & iustus. Hāc tamẽ differẽtiā diremit facilè Pius V. in proprio motu de cẽsibus edito anno 1569. Vbi statuit nouẽ cōditiones esse necessarias vt cōtractus cẽsus licitus sit. Prima cōditio est, vt nō cōstituatur nisi super re immobili & ex natura sua fructifera, & certis finibus determinata. Secũda cō ditio est, ꝙ nō cōstituatur cẽsus nisi numerata pecunia de præsenti corā testibus & notario celebrāte simul cōtractũ . Tertia cōditio est, ꝙ solutiones pẽsionũ nō fiāt anticipatæ. Quarta cōditio est, vt cōditiones & obligationes de casibus fortuitis nullæ sint. Quinta cōditio est, ꝙ pactũ auferẽs vel restringẽs facultatẽ vẽdẽdi rẽ super qua cōstituitur cẽsus nullũ sit, quin potiùs debitor habeat liberam potestatẽ vendẽdi rẽ sine solutione decimæ partis, vel aliquotæ: dũmodo res illa eodem pretio possit vẽdi à dño cẽsus . Sexta cōditio est, ꝙ pacta omnino sint irrita quę cōtinent , vt si vẽditor cẽsus fuerit morosus in solutione pẽsionis , ꝙ teneatur ad lucrũ cessans & ad cābia & ad pẽsiones . Sed hæc cōditio debet intelligi quātũ est ex parte pacti qđ interuenit inter emptorẽ & vẽditorẽ ; nā si aliàs iure naturæ tenebatur vẽditor morosus ad lucrũ cessans vel ad damnũ emergẽs : nō excusabitur per istā cōstitutionẽ Pontificis. Septima conditio est, quòd census semel constitutus non augeatur neq; minuatur super eadem re in fauorem ipsius emptoris. Octaua conditio est, vt census pereat pereunte re super qua constituitur & minuatur minuta re: sed hoc intelligẽdũ est, quādo ita diminuitur vt nō possit integrũ censum reddere. Itẽ in eadẽ cōditione statuit Pōtifex , vt vẽditor census possit illũ extinguere eodem pretio quo vendidit. ¶ Nona conditio est, vt pacta quæ cōtinent ; vt pretiũ census ab inuito & inuolũ tario exigantur, nulla sint, hoc est ꝙ non fiat pactũ retro emendi nisi in casu quo ipse venditor volẽs redimere cẽsum admonet ante duos mẽses dominũ , quibus trāsactis statuit Pōtifex vt dominus census intra annũ possit repetere censum ab inuito & inuoluntario: quod si aliqua via ille nō potuit soluere pretiũ , nihilominus ei facultas maneat redimẽ di quādo potuerit: ita vt nō efficiatur perpetuus cẽsus . Deniq; declarat Pōtifex , ꝙ pretiũ semel cōstitutũ nō possit crescere aut minui propter temporũ aut personarũ qualitatem. Quas omnes cōditiones Pōtifex vult habere locũ , nō solũ quādo census de nouo creatur: sed etiā quando, cōstitutus iā de nouo vẽ ditur , dũmodo talis cẽsus fuerit creatus post promulgationẽ istius motus proprij. ¶ His suppositis, respōdetur vnica conclusione ad dubiũ . Omnes istæ cōditiones sunt conformes iuri naturali, & per cōsequẽs obligāt in foro conscientiæ. Et probatur. Nā cōtractus cẽsus magnā materiā præbet palliādi vsuras; sed per istas cōditiones obuiatur his incōmodis , ergo obligāt in cōscientia , & sunt conformes rectæ rationi. Item, quāuis multa pacta quæ Pōtifex irritat ibi stando in iure naturæ essent valida, tamen si attendamus idẽ ius naturæ, necesse erat, vt stantibus pactis illis, pretiũ augeretur: quia tamẽ nō augebatur in cō suetudine hominũ , ideo Pōtifex merito irritat illa pacta. Et deniq; probatur. Nā respublica ciuilis Christiana subdita est ecclesiasticæ in omnibus quæ pertinent ad salutẽ animarũ : sed ad salutẽ animarũ expediebat (vt ait ipse Pōtifex ) ꝙ tanto malo occurreretur: ergo tales leges obligāt in foro cōsciẽtiæ . Neq; valet dicere, ꝙ istæ sanctiones non sunt acceptatæ. Quia reuera in tribunalibus Regijs admittuntur & viri timoratæ cōscientiæ ita seruant: nec aliquando fuit supplicatum ab huiusmodi constitutionibus apud ipsum Pontificem. Atque hactenus de isto dubio. DVbium vltimũ est, An licitũ sit venditori redimere censum pro partibus, v. g. reddẽdo medietatẽ pretij quod recepit, vel tertiā partem, vel quartā : ita vt emptor teneatur extinguere partẽ census proportionabiliter. Pro solutione notandũ est, ꝙ in illis sex conditionibus antiquis Calixti III. & Martini V. tertia erat, ꝙ in ipso cōtractu census expressè daretur facultas venditori redimendi censum per partes. Sed tamen huius conditionis non meminit Pius V. Sit igitur prima cōclusio . Illa cōditio iam nō est necessaria in illo cōtractu census. Probatur. Nā licet Pius V. nō reuocauerit illam expressè, tñ dũ cōstitueret omnes conditiones necessarias ad iustificandũ censum, visus est illam quasi reuocasse, cuius nō meminit. Secunda conclusio. Licitũ erit apponere illā cōditionem ex cōtractu census, vt venditor possit redimere censum per partes. Probatur. Nā illa cōditio non est cōtra ius naturæ, neque prohibita lege humana, ergo, &c. Sed notandũ est, ꝙ cum illa cōditione debet minui pretiũ ipsius cẽsus , & tāto magis quanto per minutiores partes datur facultas redimẽdi venditori. Ratio huius est, quia illa cō ditio est ei detrimẽtũ , vt obligetur extinguere cẽsum nō recepto pretio quod semel accepit. ¶ Tertia cōclusio . Si nulla fiat mentio huius conditionis in ipso cōtractu census, nō tenetur emptor ex iustitia admittere redemptionẽ cẽsus per partes: nā emptor tātũ obligatur emẽdo censum redimibilẽ , retrouendere. Probatur. Ille tantũ obligatur retrouendere quando venditor primus voluerit; sed hoc pactũ non est necessarium vt admittat redemptionem per partes, eo ꝙ ipse totum pretium dedit simul quando emit censum, & detrimentum patitur recipiendo per partes, ergo &c. Notandum tamen est, ꝙ si modo de facto venditor velit redimere medietatẽ census, cogitur in foro exteriori emptor admittere talẽ redemptionem: fortassis magis ex quadam æquitate quam ex rigore iustitiæ, vel forte quia ipsa cōsuetudo videtur obtinere vim legis. ¶ Nihilominus admissa ista cō suetudine , sit quarta cōclusio . Licitum est in cōtractu census ponere expressè, vt nō possit redimi nisi totus simul: dũmodo augeatur pretiũ . Probatur, quia ista cōditio nō est cōtra aliquod ius, sed potius valde cōformis iuri naturę, ergo potest apponi cōditio , vt nō redimatur nisi totus simul. Diximus autem, ꝙ debet augeri pretiũ supposita illa cōditione : quia talis cōditio est in fauorẽ ipsius emptoris vt venditor renuntiet illi cōsuetudini . Vltima conclusio. Siue sit diues siue pauper qui vẽdit censum, idẽ debet esse pretiũ . Hanc cōclusionem ponimus cōtra aliquos modernos qui opinantur, ꝙ si sit pauper qui vẽdit censum, nō debet obligari vt redimat simul totũ censum quando voluerit redimere: sed ꝙ possit per partes redimere. Et ratio illorũ est: quia efficitur cẽsus perpetuus si nō admittitur à paupere redemptio illa per partes. Sed nobis hæc ratio per accidẽs videtur esse. Probatur. Quia pretiũ iustũ census redimibilis idẽ est cōstitutũ secundũ leges, siue sit diues siue pauper qui vẽdit . Et confirmatur. Nam iustũ pretiũ tritici idẽ est omnino secundũ leges, siue qui vẽdit sit pauper siue diues, ergo simili ratione erit idẽ pretiũ census redimibilis. Pręterea probatur, quia cum census ille sit redimibilis ex natura sua, poterit cōtingere , vt aliquis amicus pauperis redimat illũ sibi, atq; adeo nũquā efficitur mihi perpetuus & securus. Denique, quia vel ille cẽsus constitutus est super aliqua re bona & tuta, & tũc ipse pauper poterit redimere vendẽdo illam: vel est cōstituta super re minus tuta, tũc cẽsus ipse minoris pretij est, vnde resarcitur in pretio dato secundũ leges, perpetuitas quæ per accidẽs cōsequi potest, ex eo ꝙ est pauper qui vẽdidit . Hactenus dictũ sit de censibus quod attinet ad rationẽ iustitiæ. Cæterũ ꝙ attinet ad rationẽ charitatis & misericordiæ, alia ratio esse poterit sæpe numero. Nā cōtinget quādo pauper vult vendere censum diuiti, ꝙ sit in tanta necessitate vt diues peccet cōtra charitatẽ & misericordiam emendo: quia tenebatur mutuare gratis ex præcepto charitatis. Tertio loco disputandũ est de cōtractu assecurationis, de quo est titulus expressus in iure Ciuili in. ff. & in. C. de nautico fœnore, & in iure Canonico in. c. nauiganti. de vsuris, disputant Canonistæ. Soto lib. 6. de iustit. q. 7. Couar. lib. 3. Variar. c. 2. PRO cuius rei intelligentia nota primò, ꝙ assecuratio est pactũ de suscipiẽdo in se periculo rei ad alterũ pertinentis, propter pretiũ . v. g. est negotiator habẽs nauim onu stam mercibus, quā parat mittere ad Indos: timens autem varia pericula maris, quærit assecuratorem totius capitalis dato pretio. Secũdo nota, ꝙ huiusmodi cōtractus assecurationis aliquādo quidẽ verus est & realis ex vtraq; parte. v. g. quādo ille qui petit assecurationẽ habet nauẽ onustā mercibus expositā , vel exponẽdam periculo, & alter qui assecurat habet reuera bona sufficientia ad assecurationẽ totius capitalis. Aliquando vero talis contractus est fictitius & siccus. v. g. quando ille qui petit assecurationẽ nō habet rẽ periculo exponendā , sed fingit se habere, vel etiā ille qui assecurat, nō habet bona sufficiẽtia ad assecurationẽ rei periculo exponẽ dę . ¶ Sit igitur prima cōclusio . Cōtractus primi generis iustus est dummodo fiat iusto pretio pro magnitudine periculi. Hęc cōclusio patet ex. l. 1. &. l. nihil. & ex. l. periculi. ff. vbi sup. & ex. l. 1. & 2. C. vbi sup. & est cōmunis omniũ sententia. Et ratio est manifesta: quia sucipere in seipso huiusmodi periculũ , est pretio æstimabile, ergo iustũ erit pro assecuratione pretiũ recipere, maius vel minus pro magnitudine periculi. Itẽ etiā , quia iustitia in huiusmodi cōtractu potest reduci ad cōtractũ qui dicitur depositionis, siue vadiationis, quod vulgo dicitur, apuesta, est enim perinde talis assecuratio, atq; si assecurator deponeret 100. amittẽda , si nauis perierit, cōtra quatuor lucrāda si nō perierit. Sed aduertendũ , ꝙ vt sit iustus cōtractus assecurationis, tenetur ille qui petit assecurationem explicare specialia pericula quibus exposita est res illa, quādo quidẽ pericula nō sunt manifesta omnibus, alias ipse non poterit recipere ab assecuratore pretiũ nauis si pereat. v. g. si nauigauit per aliā viā quā nō explicauit assecuratori. ¶ Secunda cōclusio . Si assecurator non habeat bona quæ fingit se habere ad assecurādā rẽ , iniustus est cōtractus ex parte illius, neq; potest pretiũ recipere, etiā si nauis salua peruenerit ad portũ . Probatur, quia tunc ille reuera nihil assecurat, cũ nō habeat vnde soluat pretiũ rei, si forte perierit: sed potius totũ periculũ imminet ipsi negotiatori. Quòd si aliquis obijciat, ꝙ etiā assecurator subijt periculũ carceris & multiplicis vexationis, ergo pro isto periculo poterit aliquid pretij recipere, si nauis salua fuerit. Respōdetur , nego cōsequẽtiā : quia huiusmodi periculũ nō est vtile in aliquo, ipsi negotiatori: sed potiꝰ molestũ erit vexare. Sed tñ quærit aliquis merito, an si ipse assecurator habeat saltẽ medietatẽ bonorũ quæ fingit se habere. v. g. habeat 50. millia, & fingit se habere 100. millia: an tũc possit recipere medietatẽ pretij promissi pro assecuratione si nauis salua fuerit. Aliqui Theologi dicũt licitũ esse: ꝗa ille se exponit periculo soluẽdi 50. millia. Sed nobis oppositũ videt̃ esse omnino verũ . Probatur: ꝗa talis assecurator nō alio titulo pōt recipere illā medietatẽ pretij, nisi ex vi cōtractus assecurationis: sed ille cōtractus fuit nullus & inuolũ tarius ex parte petentis assecurationem: ergo nihil potest recipere assecurator. Probo minorẽ : quia petẽs assecurationẽ , si sciret impotentiā assecuratoris, nullo modo faceret contractũ cũ eo, sed potius cũ alio: ergo rationabiliter est inuolũtarius interpretatiuè: & per cōsequens cōtractus est nullus. Cōfirmatur , quia ille assecurator per fraudẽ fecit maximā iniuriā petẽti assecurationẽ , quia ille petebat assecurationẽ totius nauis, & ipse assecurator reliquit eũ expositũ periculo amittendi 50. millia ducatorũ cōtra suā voluntatem, ergo ex hac iniuria facta in tali contractu, nō oritur aliquod ius ipsi assecuratori, vt recipiat medietatẽ pretij cōstituti . Cæterũ nascitur ius petenti assecurationẽ vt possit exigere saltim 50. millia quę habet fraudulentus assecurator, si nauis perierit. Et ad argumentũ contrariæ sententiæ, scilicet, ꝙ assecurator exponit se periculo amittendi 50. millia regalia; Respōdetur nego cōsequentiā : quia ipse propria tantũ voluntate se exponit tali periculo, sine volũtate alterius cōtrahẽtis , qui intẽdebat facere cōtractũ assecurationis pro toto, nō autẽ pro parte. ¶ Tertia conclusio. Qui cũ sciente & volẽte facit contractũ assecurationis nauis vacuæ, ita atq; si esset plena pretiosis mercibus, validus est cōtractus , & nulla est illic iniuria. Probatur, quia tũc talis cō tractus est cōtractus depositionis seu vadiationis. Cæterũ si talis cōtractus fiat cũ ignorā te nauim esse vacuā , quidā dicunt, ꝙ contractus est nullus: quia nihil est qđ assecuretur, & ꝗa ipse assecurator est inuictus: si enim sciret esse vacuā nauim nō faceret talẽ contractũ : eo ꝙ timeret periculũ nauis, ꝗa nō adhi beret̃ tāta diligẽtia seruādi nauim vacuā , atq; si esset mercibus onusta. ¶ Vltima tamen sit conclusio. Talis cōtractus est validus si adhibeat̃ tāta diligẽtia in seruāda vacua naui, atq; si esset onusta mercibus. Probatur, quia tunc nulla fit iniuria assecuratori, neq; exponitur maiori periculo, sed omnino est contractus depositionis siue vaditionis. Obseruādũ est tamẽ , ꝙ quādo iste cōtractus fit cũ ignorāti , & nauis nō periclitat̃ in toto sed in parte: nō tenebitur assecurator soluere totũ pretiũ nauis, sicut si esset onusta mercibus. Ratio est euidens, quia si reuera nauis esset plena, poterit in tali casu vti ea merciũ parte quæ salua facta est, ad soluendũ pretiũ pro totis mercibus: si autẽ nauis illa omnino submersa est: tenebitur soluere totũ pretiũ cōstitutũ . ¶ Verũtamen cōtra ea quæ diximus est vnicũ argumẽtũ , ex. c. nauigāti . de vsuris. vbi dicit Pō tifex nauigāti vel eunti ad nũdinas certā mutuās pecuniæ quātitatẽ ex eo ꝙ suscipit in se periculũ , recepturus aliquid vltra sortẽ , vsurarius est, ergo non est licitũ pro assecuratione aliquid recipere. Respōdet̃ , ꝙ tex. intelligitur in casu, vbi reuera nullũ erat periculũ , sed palliabatur vsura falso titulò assecurationis. Secũdo respōdetur , ꝙ licet esset aliquod periculũ , tamẽ illi mutuator nō solũ petebat iustũ lucrũ ex vi cōtractus assecurationis: sed etiā aliquid ampliꝰ ex vi cōtractus mutui, ꝙ quidẽ erat vsura palliata contractu assecurationis. ¶ Quarto loco disserẽdũ est de cōtractu societatis. De qua re Scholast. 4. d. 15. D. Tho. hoc in loco art. 2. ad 5. & Caiet. ibid. & in summ. verb. societas. & in opusc. 17. respō sionũ . resp. 5. Soto vbi sup. q. 6. & in. ff. & in C. agetur de hac re tit. pro socio. Itẽ in. c. per vestras. de donat. int. vir. & vxor. Cōrad . de cōtract . q. 92. Nauar. in Manua. c. 17. & super cap. primũ . 14. q. 3. Couar. li. 3. Variar. Resol. Ante omnia nota primò, quòd societas est cōuentio siue pactum quorundam ad negotiandum lucri gratia. Socij vero dicuntur, qui ad negotiationẽ conferunt in communi pecuniam, siue industriam & operas. Nota secundò, quòd cōtractus societatis duplex est. Quidā dicitur cōtractus eiusdẽ rationis, v. g. quādo socij cōmuni pecunia, cōmuni industria, cōmunibꝰ diligẽtijs & ministris negotiantur. Alter cōtractus est & di citur diuersæ rationis, quādo v. g. quilibet sociorũ cōfert in cōmuni rẽ differentẽ : vt si Petrus ponit pecuniā , Paulus industriā , Ioānes operas ministerij. ¶ Tertiò nota, quòd iste cōtractus diuersæ rationis potest adhuc dupliciter fieri, vno modo ita vt qui pecuniam cōfert exponat eā periculo vel lucro proportionabiliter cũ industria alterius socij, quæ tā ti æstimatur quāti ipsa pecunia. Altero modo ita vt qui pecuniā confert obliget aliũ sociũ vt saluam illā seruet. ¶ Denique nota, ꝙ de contractu societatis eiusdẽ rationis, & de contractu societatis diuersæ rationis priore modo: nulla est dubitatio aut difficultas quin licitus sit talis contractus. Sicut definitur legibus citatis: & ratio est manifesta: quia negotiatio vt diximus. q. 67. art. 4. licita est, ac proinde impertinẽs est, quòd illa negotiatio fiat ab vno vel duobus vel tribus, ergo si æqualitas seruetur inter ipsos socios licitè poterunt negotiari. DVbitatur autẽ circa vltimũ modũ societatis, Vtrũ sit licitus ille contractus, quando socius qui pecuniā confert, obligat alterũ sociũ , vt seruet eā integrā & insuper lucrũ repẽdat . ¶ Arguitur primo pro parte affirmatiua. Qui contulit pecuniā socio ad negotiandũ , poterit postea cũ illo facere cōtractũ assecurationis talẽ . v. g. Petrus ponit mille apud Paulũ vt Paulus negotietur, & pręterea ipse Petrus perit à Paulo vt assecuret mille pro 30. Item petit ipse Petrus à Paulo vt emat lucrũ quòd speratur pro 100. Tunc arguitur. Ecce Petrus in casu proposito saluo capitali quod cōtulit in societatẽ , recipit certũ lucrũ ab altero socio obligādo eũ vt reddat, ergo pars affirmatiua vera est. Probatur consequentia, quoniā omnes cōtractus liciti sunt. ¶ Secundò arguitur. Si qua ratione illa cōtractus esset illicitus, maximè quia Petrus est mutuator & recepit lucrũ ex mutuo: sed nō est mutuator, ergo. Probo minorẽ , quia depositarius qui assecurat depositũ nō reducit depositũ ad mutuũ , vt habetur in. c. fina. de deposito. Item qui assecurat accōmodatũ , nō reducit illud ad mutuũ , vt habetur in c. 1. de cōmodato ; ergo Paul. quādo assecurat Petro suas pecunias, non efficitur mutuatarius: sed potius depositarius ad negotiādum . ¶ Arguitur tertiò. Esto ita quòd in tali casu esset ratio mutui, tamẽ ratione lucri cessantis poterit Petrus aliquid petere à Paulo, videtur enim cessare lucrũ ipsi Petro dũ vendit speratũ lucrũ Paulo. ¶ Quartò arguitur. Mille aurei expositi negotiationi pluris æstimātur quā nō expositi, ergo Petrus potest exigere à Paulo socio & illũ obligare vt reddat plusquā mille pro mille expositis negotiationi. PRO decisione difficultatis sit prima cō clusio . Exponere pecuniā negotiationi, obligādo socium vt assecuret capitale & aliquod certũ lucrum, etiam vt emat lucrũ quod speratur, vsura est & societas leonina, vt est in prouerbio desumpto ex. l. si nō fuerit. ff. pro socio, de quo vide Eras. Chiliada. 1. centuria. 7. adag. 88. & hæc sine dubio est cōmunis sentẽtia , & probatur ex. l. citata, vbi ait Iuriscōsultus quod cōtra legẽ societatis est, percipere lucrũ & aufugere damnũ . Secundò probatur, quia in tali cōtractu est verè lucrũ ex mutuo; nā in eo casu Paulus socius efficitur mutuatarius cũ maneat dominus pecuniæ illius absq; obligatione ad negotiandũ ; ergo cessat societas & lucrũ quod exigit Petrus est ratione mutui. Et deniq; probat̃ , quoniam alias nullus cōtractus damnaretur tanquam vsurarius, si approbaretur iste, do tibi mille vt reddas 50. supra mille. Secunda cōclusio . Cōtractus societatis & cōtractus vẽditionis lucri possent fieri cum eodẽ socio: dummodo capitale relinquatur expositũ periculo. Probatur, quia illic nō inuenitur aliqua inæqualitas, neq; ratio vsuræ: igitur vera est cōclusio . Probatur antecedẽs : quia tunc seruatur proprietas vtriusq; cōtractus , neque alter alterũ destruit, & rursus lucrũ quòd speratur æstimabile est iusto pretio secundùm contingentiā vt sit maius vel minus, ergo poterit designari quoddam medium in ipso pretio quod sit iustum. Tertia conclusio. Contractus assecurationis capitalis, potest fieri cum eodem socio: dummodo non fiant contractus venditionis lucri, & dummodo iustum pretiũ detur socio pro assecuratione. Probatur cōclusio , quia iste cōtractus assecurationis secundũ se licitus est & iustus, nisi fortè corrũpatur ex coniunctione ad alterũ contractũ , & reducatur ad lucrũ ex mutuo; sed in prædicto casu non reducitur ad mutuũ : ergo. Probo mino rẽ , quia per mutuũ ipse mutuatarius efficitur dominus pecuniæ, & potest eā expẽdere in quos velit vsus: sed Paulus socius in prædicto casu nō efficitur dominus pecunię, sed tenetur ex contractu societatis cũ ea negotiari incōmodum Petri. Secundò probatur. Nā Petrus exponit se periculo amittendi pretiũ quod dedit pro assecuratione capitalis, si fortè nullum fuerit lucrum vel minus quā pretium assecurationis. Quarta cōclusio . Contractus assecurationis capitalis & cōtractus vẽditionis lucri possunt fieri cũ eodem socio: dummodo pretiũ assecurationis sit ęquale cũ pretio vẽditionis lucri. Probatur. Nā tali casu illi cōtractus reducũtur & resoluuntur in vnũ cōtractũ mutui gratis. v. g. si Petrus cōfert 100. Paulo in societatẽ , & dat 20. pro assecuratione, & rursus recipit 20. pro lucro quod speratur, tunc certè remanebit Petrus cum 100. quę à principio dederat absq; aliquo lucro vel damno. Quinta cōclusio . Si pretiũ assecurationis sit minus quā pretium quod datur pro lucro ipso quod speratur & venditur, vsura est in tali cōtractu . Probatur. Nā Petrus in tali casu saluo capitali, obligat Paulũ vt aliquid amplius reddat, ergo est lucrũ ex mutuo. Cōfirmatur . Nā in tali casu Paul. manet dominus ipsius capitalis, neq; tenetur negotiari, ergo dissoluitur cōtractus societatis, & manet purè cōtractus mutuādi cũ lucro mutuatoris, ac proinde est vsura saltem interpretatiuè. Sexta cōclusio . Si pretium assecurationis sit maius quā pretiũ lucri quod speratur, vel assecuratur, vel emitur ab altero socio: iniustus est cōtractus ex parte Paul. assecurātis . Probatur, quia tũc Petrus recipit certũ detrimentũ absq; spe lucri, ergo nō est ęqua societas ista, nō tamẽ est illic vsura: quia Paul. qui facit iniuriā nō est mutuator. Ex dictis sequitur, falsam esse sententiā Maior. in 4. d. 15. q. 48. & 49. asserẽtis , omnes illos tres cōtractus supra dictos licitè fieri cum eodem socio, saluo capitali & lucro, quā sententiā aliqui ex modernis ad pauca respicientes sequuntur. Itẽ sequitur, falsam esse aliorũ sententiā qui dicunt, per illos tres cōtractus dissolui quidẽ cōtractum societatis, sed resurgere aliũ contractũ licitũ , scilicet, venditionẽ mille aureorum negotiationi expositorũ pro mille & 50. Itẽ sequit̃ vt nobis videtur, falsam esse sententiā Caiet. respons. 11. vbi sup. vbi duo asserit. Primũ est, quòd si à principio fiat contractus societatis cũ pacto vt postea fiant etiam alij duo contractus, vsura est. Et in hoc optimè dicit Caiet. Dicit secundò, quòd si à principio bona fide & liberè fiat cōtractus societatis, & postea socij spōte sua velit alios duos cōtractus celebrare: licitũ erit hoc. Ratio Caietani est, quia illi duo cōtractus posteriores fieri poterant cũ alio tertio: ergo etiā cum socio. Probatur cōsequẽtia , quia socius qui bona fide cōtraxit societatẽ , nō debet esse peioris cōditionis quā alius tertius. Nihilominus hæc sententia falsa est. Probatur ex prima & quinta cōclusione . Quoniā siue fiant omnes illi cōtractus successiuè, siue simul cũ eodẽ socio: semper reducuntur virtualiter illi contractus ad cōtractũ mutui cũ lucro. Et ratio est: eo quòd socius ille efficitur dominus pecuniarũ quas alter socius contulit, neq; tenetur amplius negotiari, sed duntaxat cōferre lucrũ alteri saluo capitali. Verũ est tamen vt postea explicabimus, quòd si statim reddat capitale cũ aliquo pretio pro spe lucri futuri, poterit esse licitus cōtractus : quia tunc nō manet ratio mutui ac proinde neque vsuræ. AD argumenta in oppositum respōdetur . Ad primum respōdetur , quod etiā si quilibet cōtractus seorsum licitus sit, tamẽ si fiāt simul vel successiuè cum eodem socio dissoluuntur & relinquitur vnicus cōtractus mutui cũ lucro. ¶ Ad secundũ respondetur, quòd nō est eadẽ ratio de depositario assecurante depositũ , & de socio assecurāte capitale & lucro: quia depositarius nō efficitur dominus depositi, etiā si assecuret depositũ : sed tenetur seruare illud & habere in promptu ad voluntatẽ deponentis, at vero socius qui assecurat capitale & lucrũ , efficitur dominus pecuniarũ velut mutuatarius: neque tenetur amplius negotiari ad vtilitatẽ alterius socij. Ad tertiũ argumentũ respondetur, quòd si reuera cessat lucrũ , vt in casu tertiæ cōclusionis : cōcedimus licitũ esse vẽdere socio lucrũ quod speratur. At vero qñ gratis assecuratur capitale, & insuper datur vel ꝓmittit̃ certũ lucrũ : tũc efficitur ratio mutui cũ lucro ac proinde erit vsura: quod nō cōtingeret cum alio tertio, quia ibi nō est aliqua ratio mutui. Ad quartum respōdetur , quòd mille expositi negotiationi, pluris æstimantur quàm mille & 50. at verò non possunt vendi eidẽ socio negotianti: quia tunc efficeretur ratio mutui cum lucro. Magister Soto lib. 6. de iustitia, quæst. 6. tenet nostrā sententiam cōtra Caiet. & etiam Accursius in. l. si nō fuerit. ff. pro socio. Et Panor. in. c. per vestras. de donation. inter virũ & vxorem. Et quāuis Soto videatur vniuersaliter negare tres illos contractus esse licitos cum eodem socio: tamen ille loquitur quando saluo capitali speratur certum lucrũ , vnde nō est contrarius nostris tertiæ & quartæ cōclusionibus . Reliquũ est respōdere ad vnũ argumẽtũ ꝙ potest fieri in fauorẽ Caiet. Esto ita, ꝙ Petrus dederit Paulo 100. in societatẽ bona fide à principio, & in processu societatis ostenditur certa spes lucri magni, v. g. 30. tunc licitũ erit Petro petere à Paulo, vt si velit dissoluat statim societatẽ & det sibi 15. supra 100. est igitur argumentũ , ergo etiā erit licitum vt Petrus in eodem casu postulet statim 15. pro 30. quæ sperātur pro lucro relicto capitali apud sociũ assecurato, ergo vera est sententia Caiet. ꝙ successiuè possunt fieri illi tres cōtractus cũ eodem socio. Respōdetur , ꝙ si sententia Caiet. intelligatur in casu proposito à principio argumenti, scilicet, ꝙ Paulus det statim capitale simul cum pretio lucri certo sperati vera est: quia tunc nō est lucrũ ex mutuo, imò verò etiā si relinquat Petrus capitale apud sociũ , poterit recipere aliquod lucrũ pro certo lucro sperato: eo quòd cedit iuri suo recipiẽdi 30. supra 100. Cæterùm quòd relinquat illa 100. apud Paulũ mutuata vel assecurata: hoc quidẽ facit gratis, quia poterat ille statim exigere à Paulo 100. illa. Tamen si sentẽtia Caiet. vniuersaliter intelligatur, falsa nobis videtur propter rationes prædictas. Cuius falsitas apparebit in casu, quo Paulus det aliquid lucri ipsi Petro vt relinquat apud Paulũ capitale, tunc enim ipse Petrus erit vsurarius. DVbitatur secundò, An sit licitus iste cō tractus societatis. v. g. Petrus conferat Paulo. 100. in societatẽ ea conditione, vt ex illis 100. Petrus non possit amittere nisi quinque: sed neque lucrari nisi quinque, videtur enim iustus contractus, quia Petrus exponit se æquali periculo & lucro. Sed in oppositũ est, ꝙ Petrus in eo casu nō exponit negotiationi reuera nisi tantum quinque: nā reliqua. 95. relinquit mutuata, vel assecurata apud Paulũ , sed moraliter loquendo quinque negotiationi exposita non sunt apta ad lucrandum alia quinque: ergo iniquus est contractus. Ad hoc dubium respondetur breuiter in doctrina Sot. lib. 6. de iustit. quæst. 6. art. 2. ad secundum. Sit ergo prima conclusio. Qui deponit multũ pecuniæ ad negotiandũ , ea lege vt nō subeat periculũ nisi certę partis, non poterit recipere ex lucro nisi tantũ quantũ illi parti secundũ proportionẽ responderit, ( secundũ inquā proportionẽ quā habet ad totũ cumulũ ꝙ exponitur negotiationi). V. g. Petrus subit periculũ in quinque, Paulus vero in 35. est autem lucrũ 16. tunc Petrus reportabit ex lucro duo: Paul. verò ꝙ reliquum est. Ratio est manifesta, quia sicut se habẽt . 5. quæ exposuit Petrus ad 40. ita se habent duo ad 16. est enim proportio suboctupla. Secunda conclusio. Si autẽ Petrus faciat tale pactũ , scilicet, si fuerit iactura tota vsque ad quinque, sit mea tota, dummodo si lucrũ fuerit vsque ad quinque sit etiam totũ meũ , reliquum vero tuum: licitus enim tunc poterit esse cōtractus : quia Petrus exponit se damno & lucro pariter similiter & Paulus, &c. Ad argumentum pro parte negatiua conceditur intẽtum , nisi pactum fiat eis cōditionibus quas posuimus in istis cōclusionibus . DVbitatur vltimò, quomodo debeat fieri diuisio lucri inter socios? Respondetur vnica conclusione. Debet fieri diuisio inter socios, ita vt vnicuiq; tantum lucri eueniat, quāta est proportio pretij, ꝙ contulit in societatẽ , ad totũ cumulum quòd exponitur negotiationi, & periculis eius. v. g. Petrus cō tulit in societatẽ 100. aureos, Paulus vero 50. cum sua industria quæ totidẽ æstimatur, scilicet, 50. Ioannes vero cōferat 50. sine industria; in hoc casu totus cumulus æstimatur in 50. supra bis centum. Sit autem lucrum 50. tunc debet dari Ioanni quinta pars lucri, scilicet 10. Petrus verò & Paul. diuidẽt æqualiter quod reliquum est. Sed in oppositum est argumentum, ex. l. si non fuerit. ff. pro socio. vbi habetur quòd potest esse cōmune lucrũ , licet vnus socius subeat totũ periculũ . Item Instit. de societatibus. §. de illa. dicitur, posse alterũ sociũ lucri duas partes damni vero non nisi tertiā recipere. Respondetur, ꝙ in his legibus nomine periculi vel lucri intelligitur tantùm in ipsa pecunia. Quod patet ex ipso cōtextu legis, si nō fuerit. Vbi Iuriscōsultus reddit rationẽ : quia industria mercatoris solertis, plus confert in societatẽ quā pecunia. Sed pro maiori intelligẽtia huiusmodi partitionis lucri vel dāni inter socios nota ꝙ alicuius negotiātis industria tripliciter potest æstimari. Primo modo secũdũ se, v. g. si socius locaret operas suas alijs socijs pro stipendio v. g. 20. & isto modo nō cōsideratur formaliter vt socius, sed vt purè minister cōductitius . Altero modo pōt cōsiderari industria socij in ordine ad lucrādũ in negotiatione societatis: & sic multo pluris æstimari solet ad societatẽ quā priori modo. v. g. æstimabitur vt 100. ita vt si alius socius cōtulerit 100. in pecunia sit ęqualitas inter ipsos. Tertio modo considerari potest ista industria mixtim, ita vt ipse socius postquam locauerit suas operas alijs socijs tanquam minister ipsorum: dicat se velle cō ferre stipendium suum datum vel dandũ in societatem, exponẽdo illud lucro vel dāno , Dictum igitur est de priori illo modo, ꝙ talis socius nihil lucri, nihil damni reportaturus est respectu stipendij sui, vel industriæ: sed respectu aliarũ pecuniarũ quas ipse exponit negotiationi reportabit lucrũ vel dā num : secundùm proportionem illarũ ad totum cumulum dummodo ex illis pecunijs soluatur etiā pars stipẽdij , ꝙ ipse accipit pro ministerio; nō enim solũ ministrat in vtilitatẽ aliorum: sed etiā propriam. De secũdo vero modo æstimandi industriā , aliqui solent ita iudicare, ꝙ si Petrus ponit industriā quæ æstimatur vt 100. ad negotiādum in societate, & Paulus ponit 100. aureos in pecunia: ꝙ tũc totũ quidem lucrũ diuidendũ erit inter illos: at verò si fuerit damnũ in negotiatione societatis, v. g, in parte pecuniæ quā posuit Paul. s. in 50. tũc ex alijs 50. quæ reliqua sunt nihil debet reportare Petrus, etiam si totam industriā amiserit quæ æstimabatur vt 100. Sed in oppositũ est, ꝙ in ipso lucro suprà 100. aureos quos posuit alter socius, debet esse æqualis ille, qui posuit suā industriā quæ æstimabatur vt 100. ergo etiā in dāno debet esse æqualis: at verò si ex illis 50. quæ reliqua sunt quādo fit iactura aliorũ 50. nihil reportat qui posuit suā industriā : nō manet æqualis sed peioris cōditionis : siquidẽ ipse amittit totā operā quæ æstimabatur vt 100. alter vero nō amitteret nisi 50. ergo de illis 50. quæ reliqua sunt debet reportare 25. Magist. Sot. lib. 6. de iust. & iure. q. 6. art. 1. aliter meditatur de diuisione facienda inter socios. Ait enim habẽdā esse rationẽ periculi cui exponitur pecunia, potius quā ipsius quātitatis pecuniæ, v. g. confert Petrus mille aureos in societatẽ , Paulus verò 100. vel industriā quæ æstimatur vt 100. ad lucrādũ in societate; tũc dicit, ꝙ diuisio lucri debet esse æqualis inter ipsos si mille aurei quos cōtulit Petrꝰ nō sunt magis expositi periculo quā 100. inueniret enim ille aliquẽ ꝗ assecuraret illa mille ꝓ 10. Sed tñ hæc regula fallibilis est. Et ratio euidẽs : quia licet Petrus nō exponeretur nisi periculo vt 10. quia inueniret qui assecuraret pro 10. tamen neq; ipse Paulus in eadẽ negotiatione exponitur periculo nisi pro 10. inueniret enim qui pro 10. assecuraret 100. sicut alius inueniret qui pro 100. assecuraret mille, quapropter æqualitas in lucro debet esse proportionalis, ita vt Paul. reportet 10. partẽ & nō medietatẽ , vt dicebat Soto: quia ille ponit 400. in societatẽ & Paul. 1000. vbi est eadẽ proportio. ¶ Sed tota difficultas est, quā do fuerit iactura in ipsa pecunia, altero socio nō ponente nisi industriā quæ æstimabatur ad negotiādũ & lucrandũ æqualiter cũ ipsa pecunia. Pro vtraq; enim parte est optima ratio à nobis proposita. Nihilominus omnibus pẽsatis , quādo fuerit iactura in proposito casu in ipsa pecunia nihil debet reportare de reliqua pecunia, qui posuit solā industriā . Et ratio est: quia industria eius æstimabatur æqualis cũ pecunia ad lucrādũ , negotiando sicut socius, nō autẽ vt minister qui locauerit operas suas, neq; fecerat talẽ locationis cō tractũ sed merè societatis, vt ipse cũ pura industria impẽderet alterius socij pecunias in aliqua negotiatione ad lucrandum: quapropter alter socius qui posuit pecunias totas, non debet subire maius periculum vel detrimentum quam factum fuerit in ipsa negotiatione de sua pecunia; Cęterum alter socius qui posuit industriam tantùm, nil pretij potest exigere pro sua industria impensa: quia non locauerat illam, neque negotiatus est vt minister: si enim locaret industriā suam haberet titulum ad exigendum stipendium: siue contingeret lucrum siue damnũ : sed tunc non æstimaretur tanti industria illius, vt v. g. si æstimabatur vt centum in contractu societatis: æstimaretur vt decem, vel vt quindecim in contractu locationis. Et si quis dicat, quòd ille non debet esse peioris conditionis quàm minister: sed minister reportaret lucrum, etiam si fuisset in pecunia iactura: ergo socius debet etiam reportare lucrum. Respondetur, quòd eodem argumento probaretur, quòd si facta fuerit iactura totius pecuniæ, deberet reportare lucrum qui posuit industriam. Dicẽdum ergo est, quòd socius conditionis melioris, est quàm minister in contractu societatis: quoniam spes lucri maioris pretiosior, est quàm certitudo lucri ministri. Confirmant hanc doctrinam leges citatæ, in quibus assertum est, quòd potest vnus socius lucri quidem duas partes, damni vero non nisi tertiam recipere: quia præsupponunt quòd ille socius parum pecuniæ, scilicet, tertiam partem contulit, industriæ vero plurimum: ita vt pecunia quam posuit simul cum sua industria æstimaretur in duplum ad lucrandum in negotiatione, quam pecunia alterius socij qui non posuit industriam. Cæterum in tertio modo æstimandi industriam, manifestum est quomodo debeat fieri distributio lucri vel damni. Etenim si fuerit lucrum, reportabit minister ille & socius partem lucri secundùm proportionem valoris stipendij sui: si autem fuerit iactura pecuniæ patietur etiam ille damnũ secundùm proportionem sui stipendij: industria vero eius nihil amplius lucri aut damni reportabit: quàm per contractum locationis taxata fuerat. Et ex hoc amplius apparet quòd dicebamus paulò ante. Etenim socius ille qui non locauit industriam & operam suam, pluris æstimaret spem maioris lucri quam stipendium certum & iustum sui laboris: & ex hac parte iustificatur quòd admittatur ad medietatem lucri, & fortassis ad aliquid amplius. Si autem non fuerit lucrum ipse vult ex vi contractus eius amittere indu striam & proprium laborẽ . Denique circa omnia huiusmodi commercia & societates hoc vniuersale principium debet obseruari, vt vnicuique sociorum sit æqualis sua fortuna proportionabiliter cum fortuna alterius socij, tam ad lucrum quàm ad damnum. At vero quando res dubia fuerit, an sit ista æqualitas in aliquo contractu, vel non: tunc poterunt socij cedere iuri suo, & reputare æqualem esset contractum: quemadmodum diximus in materia de emptione & venditione, quòd si aliquis nesciens pretium rei, conueniat cum emptore ignorante etiam pretium rei, illud erit iustum pretium in quo ipsi conuenerint, etiam si aliàs non esset iustum. Et ratio est; quia in tali contractu propter communem ignorantiam vterque se exponit pari fortunæ. Hactenus de societatis contractibus. De Cambijs. VLtima disputatio est de cambijs. De qua Theol. in. 4. dist. 15. Soto libro. 6. de iustitia, quæst. 8. Syluest. in verb. vsura. 4. Caietan. in opusculo de cambijs. Conradus quæst. 99. de contractibus, Ioan. de Medina in tract. de cambijs. Couar. in cap. nauiganti. de vsuris, vbi vide Nauarrum. DVbium primum est, An cambium sit licitum? Pro cuius explicatione nota primò, quòd cambium in præsentia accipitur particulariter, prout est negotiatio in cōmutatione numismatum. Ex quo sequitur, quòd cum negotiatio fiat lucri gratia, vt supra quæst. 77. art. 4. docet D. Thom. quòd etiam cambium sit lucri gratia. Secundò nota, quòd commutatio numismatum multiplex est ex parte materiæ. Aliquando enim est inter numismata diuersarum specierum etiam physicè & naturaliter, vt quando permutantur aurei pro argenteis: aliquando vero est inter numismata eiusdem naturæ & rationis physicæ, alterius tamen rationis secundùm artem, vt quando commutantur coronæ duplices pro simplicibus: Aliquando vero est permutatio inter numismata omninò eiusdem rationis etiam secundùm artem, sed tamen permutantur, quia quædam pecunia est præsens loco quæ dam vero absens. Tertio nota, quòd pecuniæ vsus duplex est alius per se, alius per accidens. Vsus per se, est qui conuenit pecuniæ inquantum pecunia est, scilicet, inquantum est adinuenta ad negotiationes. Et iste vsus est etiam duplex. Quidam qui competit pecuniæ per se primò, scilicet, vt sit mensura rerum venalium, ad quem vsum principaliter est instituta: alius est, qui competit pecuniæ per se secundariò, vt commutatio pecuniæ pro pecunia: & dicitur per se, quia competit pecuniæ inquantum pecunia: dicitur autem secundarius, quia per se ordinatur ad illum vsum primarium. Solet afferri exemplum calcei, cuius vsus per se primò est calceatio. secundariùs vero est venditio calcei quem vendit artifex, qui per se ordinatur ad primarium vsum. Rursus pecuniæ vsus per accidens, est qui competit ei, non inquantum pecunia est sed ob alias causas, vt v. g. pecunia aurea datur aurifici ad deaurandum, vel etiam potest dari alicui ad ostentationem, vel etiam potest dari ad medicinam, item potest dari ad securitatem pro pignore. Sit igitur vnica conclusio. Cambium secundum se turpitudinem quandam denotat; potest tamen quanuis sit de genere male sonantium honestari iustis de causis. Hæc conclusio probatur, ea ratione qua D. Tho. suprà quæst 77. art. 4. probat similem conclusionem de negotiatione: cum igitur cā bium sit negotiatio, similis erit ratio de illo. Est autem ratio D. Thom. hæc. Negotiatio importat quoddam fomentum cupiditatis, cui nullus est terminus, siquidem exercetur lucri gratia. Quòd autem possit honestari probat: quia lucrum potest ordinari, vel ad necessitatem vitæ, vel ad bonum reipublicæ, vel ad alias causas honestas. Cæterùm à quibusdam assignatur ratio specialis vituperandi cambium, non solum inquantum est negotiatio, sed etiā ex parte differentiæ inquantum est in permutatione numismatũ . Sed nos dicimus nullā rationem specialem turpitudinis inueniri in Cambio vt sic, nisi inquātum est negotiatio, ad quam pertinet quòd lucri gratia fiat, vnde hæc differentia erit secundum magis aut minus, nisi forte dicat aliquis, quòd vituperabitur specialiter: quia est maxima occasio pecunia ad fomen tum cupiditatis: iuxta illud, crescit amor numi quantum ipsa pecunia crescit. DVbium secundum est, an liceat cōmutare vel vendere pecuniā maiori pretio, quàm lege sit taxatam? V. g. an liceat coronam auream, quæ secundùm legem æstimatur quadringentis dipondijs, commutare pro duodecim argenteis. Pro parte negatiua arguitur primò. Pretium legitimum consistit in indiuisibili, vt pretium tritici; ergo nullo modo licet illud variare. Et si respondeas, quòd pecuniæ pretium taxatur lege in ordine ad vsum primarium pecuniæ, non autem in ordine ad secũ darium , vel ad accidentarium, respectu cuius potest pluris æstimari pecunia, quàm lege taxetur contra hoc sic replico & arguitur secundò. Quando Princeps monetam cudit, habet rationem qualitatis materiæ. v. g. ꝙ sit aurum, vel argentum, vel æs & ita taxat pretium iustum; ergo pecunia nũquàm debet esse pluris æstimanda ex parte materiæ neque commoditatum, quæ ex materia sequuntur. Antecedens probatur. Nā princeps qui commutat illam pecuniam cum republica vel particularibus, nihil detrimẽti accipit, ergo vendit illam tanti quanti æstimabilis est, etiam ratione materiæ. Tertiò ex opposita sententia sequeretur, ꝙ si quis debeat duodecim argenteos satisfaciet creditori dando coronam vnam; consequens est absurdum, & hoc esset intolerabile in republica, ergo. De hoc dubio sunt tres sentẽ tiæ . Prima est negatiua, quam tenet Ioannes de Medina, Soto vbi suprà, & multi alij Theologi. Secunda sententia est Caietani vbi suprà capite. 6. & Syluest. vbi suprà , quæ sententia distinguit in hunc modum, scilicet, quòd pecuniæ pretium dupliciter potest considerari vno modo secundùm quòd pecunia est mensura rerum venalium, qui est vsus primarius illius: altero modo ad alios vsus secundarios, vel accidentarios supradictos. Dicit ergo hæc sententia, quòd si priori modo consideretur, non est licitum eam pluris æstimari quàm lege taxetur: bene tamen si secundo modo consideretur licitum est aliquid amplius recipere ad arbitrium boni viri. Tertia sententia est quam tenuit Cano præceptor meus, scilicet, licitũ esse commutando pecuniam non solùm pro pecunia, sed etiam pro alijs rebus venalibus: aliquid amplius accipere pro illa quā sit lege taxatum. PRO decisione prima conclusio sit. Licitum est commutare vel vendere pecuniam pro alia pecunia minutiore vel diuersi metalis, maiore pretio quàm lege taxetur. Hæc conclusio non reprobatur ab autoribus secundæ sententiæ. Et probatur à nobis primò ex vsu proborum hominum satis communi, qui commutant suas pecunias aureas pro alijs pecunijs maiore pretio quā lege taxentur. Secundo probatur. Nam causa augendi pretium rei venalis solet esse maius commodum quod secum affert res illa; sed pecunia aurea ex natura sua habet maiorem commoditatem multipliciter, nam est facilioris asportationis, valet etiam in pluribus locis, item valet ad medicandum & ad alias commoditates, item habet maiorem securitatem; solent enim Principes inferiores pecunias antiquare cum detrimento possessorum, quod tamen non contingit in pecunijs alijs, ergo est maioris securitatis. Tertiò. Nam moneta quæ rarior est, solet pluris æstimari quàm lege taxetur propter necesssitatem illius ad negotiandum. Et hoc modo pecunia etiam inferioris metali, solet pluris æstimari quàm inferioris, propter necessitatem ad negotiandum, & in tali casu licitum erit pro pecunia inferioris ordinis amplius accipere quam lege taxetur. V. g. licitum erit accipere argentũ pro triginta duobus dipondijs. Sed est maior difficultas in commutatione pecuniæ pro alijs rebus venalibus tunc enim est primarius vsus pecuniæ ad quem taxata est, ergo videtur necessarium, quòd tunc non varietur pretium lege taxatum. PRO cuius explicatione nota, ꝙ cōmutationes pecuniæ pro alijs rebus sunt in duplici differentia: quæ dam ad quas tenetur homo ex antecedente iustitia: quædam vero ad quas libere procedit sine obligatione antecedenti. Exemplum primi, quando Petrus soluit mutuum vel mercedẽ operario. Exemplum secundi, quādo Petrus vadit ad forum emere quæ libuerit, vbi nulla præcedit obligatio emendi neq; vero vendendi. Secunda cōclusio . In commutationibus primi generis, non licet pecuniam pluris æstimari quàm lege sit taxata. Hæc est conmunis sententia & probatur, quia si in huiusmodi commutationibus non haberet locum taxatio legis esset omnino frustra. Tertia conclusio. In commutationibus secundi generis, licitum est pro pecunia tali amplius accipere vel pluris illam æstimare quàm lege taxetur. Probatur primo quia licitum est, vt etiam concedit secunda sentẽ tia , emere merces viliore pretio quam cō muniter valẽt , eo quòd solutio facienda est in auro; ergo simili ratione licitum erit stāte pretio rerum venalium, augere pretium pecuniæ: eo ꝙ aurea sit. Patet cōsequentia moraliter loquẽdo eadẽ est æqualitas vtriusq; pariis. Item probatur. Nam licitum est vt diximus in prima conclusione in commutatione pecuniæ pro pecunia, aliquid ampliùs accipere propter cōmoditatem alterius pecuniæ; ergo cum ista commoditas sit pretio æstimabilis, licitum erit emptori conuenire cum venditore vt aliquid amplius accipiat ex mercibus propter illam commoditatem eo vel maximè quia ipse venditor libenter acceptat hunc contractum vnde nulla fit ei iniuria. Et confirmatur. Nam illa permutatio perinde est atque si emptor semel soluisset pretium in pecunia minùs commoda, & postea venditor permutaret illam cum alia pecunia emptoris magis commoda, dato pretio & lucro. Ad primum incontrarium respondetur primo, quòd pretium pecuniæ taxatur in ordine ad vsum primarium, non ad secundarium & accidentarium. Secundo respondetur quatenus argumentum militat contra aliam conclusionem, ꝙ pecuniæ nō taxatur pretium in ordine ad omnem vsum primariũ , sed in ordine ad vsum primariũ qui est in cōmutationibus , quæ proueniunt ex antecedenti iustitia: non autem in alijs voluntarijs & liberis. Ex quo sequitur, quòd si aliquis semel fecerit contractum emptionis certo pretio, nulla facta mentione de qualitate pecuniæ, non poterit postea minuere de pretio, ex eo quòd soluit in auro, neque venditor tenebitur acceptare & admittere talem solutionem. Ad secundũ negatur consequẽtia . Quia quanuis princeps habeat rationem qualitatis materiæ pecuniariæ ad taxandum pretiũ pecuniæ, & nullum detrimentum patiatur, quin potiùs commodum accipit & lucrum: quia reuera pecunia non habet tantũ pretiũ & valorem exparte materiæ & artificij, quā ti taxatur per legem, eo quòd admiscetur aliquando metallum vilius cum excellentiori ad expẽsas pro ministris, & ad aliquod tributum debitum Regi: cæterùm postea vna pecunia cum alia comparata habet cō moditates pretio æstimabiles. Ad tertium negatur consequentia, quia illa solutio prouenit ex antecedente iustitia. Sed circa ea quæ diximus aduertẽdum est, intelligenda esse stando in solo iure naturę. Nam per legem humanam poterit caueri ne in aliqua prorsus permutatione æstimetur pluris pecunia quàm lege sit taxata. Et ita Carolus V. olim pragmaticam edidit, ne quis aureum duplum aliqua ratione permutaret nisi pro viginti duobus argẽteis & duobus dipondijs; Cæterũ illa pragmatica iam per contrarium vsum est abrogata, & antiquata. DVbium tertium est, an in permutatione pecuniæ pro pecunia sit vera & propria emptio & venditio? Pro quo nota, quòd pecunia multipliciter transfertur in alterum. In emptione quidem, tanquàm pretium rei venalis. In mutuo transfertur cum obligatione vt iterum reddatur eadem, non in indiuiduo: sed specie. Itẽ potest transferri in commodato ad ostentationem & medicamen, & hoc gratis; quod si fiat propter lucrum, erit translatio locutionis. Et denique transfertur in cambio. De hoc ergo quærimus, an sit venditio. Pro parte negatiua arguitur primò. Pecunia est prima mensura rerum venaliũ : ergo ipsa non est venalis, aliàs esset mensura sui ipsius: & esset processus in infinitũ . Secũdò . Quando vna pecunia permutatur cum altera, non est maior ratio quare vna pecunia vẽ datur potius quàm alia; ergo vel vtraq; venditur quod est inconueniens, vel neutra, quod est intentum. Ad hoc dubium respondetur, & sit prima conclusio. Quando permutatur vna pecunia pro altera secundùm pretium vtriusque lege taxatum, nō est propriè venditio neque emptio, sed permutatio inter res eiusdem ordinis & rationis. Et hoc probat secundum argumentum. Secunda conclusio. Quando vna pecunia permutatur cum altera maioris commoditatis, ratione cuius datur aliquod pretium supra illud quod lege taxatur pro pecunia: est ibi propriè venditio illius commoditatis quæ pretio distincto æstimatur, ita vt illud quod amplius soluitur pro illa pecunia, non pertineat ad pretium illius pecuniæ vt pecunia est: sed ad alias commoditates. Ad primum argumentum respondetur, quòd pecunia vt pecunia est non est vendibilis, sed inquantum habet maiorem commoditatem comparatione ad aliā pecuniā . Cæterùm non est inconueniens, quòd pecunia sit mensura pecuniæ, sicut numerus est mensura numeri: neque est processus in infinitum, quia peruenitur ad vnitatem. Ad secundum respondetur, quod probat primam conclusionem. DVbium quartum est, quot sint genera cambiorum? Respondetur, quòd primò diuiditur cambium in cambium reale, & fictitium, quod vulgo dicitur cambio seco, quæ diuisio est analoga. Est enim cabium reale, quod reuera exercetur inter realem pecuniam ex vtraque parte, siue detur in præsenti loco siue in alio loco promittatur reddenda. Cambium autem fictitium est, quando aliquis fingit se habere pecunias Romæ reddendas, quas quidem non habet, sed vult accipere in præsenti pecunias, vt expectetur tempus solutionis ad certũ terminũ . Cambium autem reale diuiditur in multas partes. Primum dicitur minutum siue manuale, quando de manu in manum cō mutatur vna pecunia pro altera. Secundum cambium est ratione loci, vt quando indigẽs Petrus pecunijs Romæ, dat eas Salmanticæ sub chirographo certæ fidei, cuius virtute accipiat eas Romæ. Et hoc appellatur cambium per literas. Tertium cambium est ratione officij, quando mercator v. g. vel aliquis alius obligatur mutuum dare negotiatoribus, ea lege vt sibi certum lucrum consignetur. Quartum cambium fit ratione tempo ris, quando aliquis accipit pecuniam mutuò redditurus illam cum lucro ratione expectatæ solutionis. Quintum cambium est ratione monetæ, vt quando pecunia vnius prouintiæ vel Regni permutatur cum pecunia alterius prouintiæ vel Regni, habita ratione pretij vtriusque pecuniæ. Sextum cambium est ratione custodiæ, quando campsor ex eo quòd pecuniam custodit negotiatorum, accipit aliquod lucrũ quotiescumque numerat illam pecuniam petenti. Vltimum cambium est ratione copiæ vel inopiæ totius pecuniæ, vt v. g. in Hispania est maior copia pecuniæ quàm in Flandria, vnde pluris æstimatur pecunia in Flandria quàm in Hispania. Vt v. g. indiget aliquis Flandriæ mille ducatis, necesse est vt in Hispania det plusquàm mille, v. g. 50. & hæc est æqualitas pecuniæ ratione copiæ vel inopiæ. DVbium primum est. An omnia ista genera cambiorum sint licita? Pro quo notandum est, potissimam difficultatẽ esse in 5. 6. & 7. genere cambiorum. Vnde pro alijs cambijs sit prima conclusio. Cambium fictitium siue siccum est vsurarium. Probatur. Nam reuera est mutuũ cum lucro. Sed nota, quòd si Petrus bona fide dedit pecunias Salmanticæ Paulo fingenti se habere illas Romæ, non peccat Petrus tũc : sed tamen postea cognita veritate tenetur restituere lucrum quod accepit in quantum factus est ditior. Cæterum ratione lucri cessantis vel damni emergentis propter fictionem Pauli potest lucrum retinere. Secunda cōclusio . Cambium minutum siue manuale licitum est cum lucro moderato secundum vsum reipublicæ. Hæc conclusio probatur, ex his quæ diximus dubio secundo. Et extenditur conclusio etiam ad eos qui non sunt campsores ex officio: quia eadem est ratio cōmoditatis pecuniæ, siue commodetur à campsore, siue à peculiari aliquo. Quanuis Caietanus in opusculo citato cap. 1. dicat solis campsoribus ex officio licitum esse cambium minutum cum lucro. Et ratio eius est: quoniam violare legem taxationis pecuniæ iniustum est; sed qui non ex officio cambiant pecuniam cum lucro, violant legem; non enim excusantur sicuti campsores ex officio, qui possunt aliquid accipere ratione officij vtilis reipublicæ. Cæterùm hæc ratio differentiæ manifestatur inefficax ex eodem Caietano vbi suprà cap. 1. eo quòd pecuniæ non taxatur pretium in ordine ad vsum secundariũ : vnde propter alias commoditates maiores, quas habet vna pecunia in ordine ad aliam, licitum erit possessori pretium accipere quicumque sit ille siue sit campsor ex officio siue alius quicunque permutator pecuniarum. Tertia conclusio. Cambium ratione loci, quod dicitur cambium per literas, licitũ est, si fiat iusto pretio. V. g. Petrus desiderat pecunias quas habet Salmanticæ habere Romæ, tunc Paulus qui promittit se Romæ daturum virtute chirographi certæ fidei, potest pretium recipere propter hanc commoditatem quam facit Petro. Probatur primò. Quia illa commoditas est pretio æstimabilis secundùm arbitrium prudentum virorum & timoratorum, ergo iustè potest Paulus pro illa aliquod pretium recipere. Item, quia talis diligentia est valde vtilis & necessaria reipublicæ ad euitanda pericula & labores in asportanda pecunia; ergo iustum est vt propter talem diligentiam detur pretium. Confirmatur. Licitum est agassoni aliquod pretium accipere pro asportanda pecunia; ergo licitum erit campsori pretium recipere in casu posito, siquidem eandem præstat vtilitatem, imo maiorem: quia campsor assecurat pecuniam à periculis omnibus, agasso vero non assecurat à periculo fortuito. Quarta conclusio. Cambium ratione officij licitum est. Hæc conclusio probatur ex dictis quæstione. 78. vbi definitũ est, quòd pro obligatione ad mutuandum, licitum est pretium recipere à mutuatarijs; ergo etiam pro obligatione ad cambiendum. Quinta conclusio. Cambium ratione temporis vsurarium est. Ista conclusio probatur: quia nihil aliud est quàm mutuum propter lucrum. Et confirmatur. Nam hoc cambium nihil differt à cambio sicco, nisi quòd in cambio sicco palliatur vsura fictio ne quadam, at verò in isto cambio manifestè accipitur mutuum cum promissione lucri. DVbium sextum est. Vtrùm cambium ratione monetæ sit licitum? Pro quo, nota ex Soto libro. 6. de iust. quæst. 12. art. 1. quòd pecunia quadrupliciter potest pluris æstimari in vno loco aut tempore quàm in alio. Primò: quia pecunia conficitur ex auro vel argento puriori. Secundò ratione raritatis auri vel argenti. Tertiò ratione taxationis legitimæ. Quartò ratione raritatis totius generis pecuniæ. Est ergo nostrum dubiũ , an sit licitum accipere pecuniam, quæ in vno loco pluris æstimatur, cum obligatione reddendi eandem prorsus in alio loco, vbi minus æstimatur. Prima conclusio. Licitum est pecuniam quæ in vno loco pluris æstimatur ex eo quòd est ex auro puriori recipere, reddendam eandem in alio loco, vbi propter illam rationem non tanti æstimatur: dummodo taxatio pecuniæ in vtroque loco sit eadem. V. g. si scutũ Hispanicum sit ex auro puriori quàm scutum germanicum: nihilominus vtriusque scuti sit eadem taxatio legitima ratione pecuniæ, licitum est vnum scutum pro alio cambire seu permutare, non solum in diuersis locis: sed in eodem. Probatur. Quia inter vtramque pecuniam est æqualitas ratione mensuræ; ergo est iustitia in permutatione. Patet consequentia. Nam pretium taxatum maximè attenditur in ordine ad vsum primarium, scilicet vt pecunia est mensura rerum venalium. Sed nota, quòd hæc conclusio non tollit id quod dubio. 2. definitur, licitum esse pretium recipere propter maiorem cō moditatem vnius pecuniæ in comparatione ad alteram; sed hîc tantùm loquimur quantùm est ex parte permutationis pecuniæ pro pecunia, inquantum pecunia est. Item etiam aduerte, quòd nostra conclusio videtur contraria primæ conclusioni, quam ponit Soto vbi suprà. Sed tamen reuera non est contraria: quia ille loquitur de permutatione pecuniæ pro alia pecunia secundùm pondus, quod vulgo dicitur, a peso ; quòd si aliter intelligatur; nos falsam reputamus illam sententiam. Est enim ma nifestum exemplum quod in Regno contigit. Erat enim pecunia quædam quæ vulgo dicebatur tarja de a veynte, erant aliæ tarjæ vt ita dicam, quæ dicebantur tarjas de a diez, quæ quidem duplicatæ tanti æstimabantur in ratione pecuniæ sicut vna tarja de a veynte tamen in ratione ponderis non habebāt tātũ argenti sicut las tarj as de a veynte. Sed est argumentum contra nostram conclusionem principalem. Non est licitum commutare triticum minùs bonũ pro meliori, nulla facta recompensatione, ex parte minùs boni; ergo non erit licitum cō mutare pecuniam ex metallo minùs bono, cum pecunia melioris metalli, nisi fiat recō pensatio . Respondetur, nego consequentiā ; quia triticum minùs bonum non tanti æstimatur in foro sicut melius; Cæterùm pecunia ex auro minùs puro, tanti æstimatur in taxatione legitima: quanti pecunia ex auro puriori. Secundò respondetur, quòd si triticum minus bonum tanti æstimatur in foro quanti magis bonum, licitum erit permutare triticum cum tritico. Hoc tamen nō obstat, quominùs qui habet melius triticum, possit illud permutare cum illo qui habet minùs bonum triticum, exigendo aliquod pretium propter illam commoditatẽ qua se priuat: dummodo absit fraus & dolus cō tra pragmaticam. Si enim fraus adsit erit illicita permutatio propter malum finẽ . V. g. si Petrus erat venditurus facilè triticũ optimum, & eadem facilitate vendit minus bonũ non erit ei licitum permutare illud cũ tritico minùs bono Pauli, exigendo ab illo maiorem mensuram tritici; hæc enim est fraus contra pragmaticam. Secunda conclusio. Commutare pecuniam in vno loco vt similis vel eadem reddatur in alio loco, vbi pluris æstimatur in ratione pecuniæ: iniustum & iniquum est. Vt v. g. Si Petrus det Salmanticæ Paulo 100. aureos reddendos Romæ vbi pluris æstimantur singula scuta. v. g. tredecim argenteis, iniquum est. Probatur. Recipit Petrus amplius quàm dat; ergo est iniquus. Et si quis contra argumentetur. Licitum est dare frumentum Petro vt idem reddatur vel simile in quantitate, etiam si in loco & tẽpore vbi redditur, pluris æstimetur, ergo licitum erit exigere tot aureos permutatos, etiamsi pluris æstimẽtur vbi reddendi sunt. Respondetur nego consequentiam. Et ratio differentiæ est: quia triticum semper manet idem secundum vsum & commoditatem, licet pretium varietur: at verò pecunia non manet eadem secundum commoditatem variato pretio. Sed arguitur secũdò . Petrus poterat suas pecunias asportare Romam, & ibi permutare pretio currente; ergo potest exigere à Paulo, vt det illas Romæ in tanto numero sicut accepit. Respondetur nego consequentiam: quia contractus permutationis pecuniæ ratione loci, non est contractus asportationis: Nam in contractu asportationis portator non efficitur dominus pecuniæ, at verò in contractu permutationis statim efficitur dominus pecuniæ qui recipit illam: vnde non debet eam recipere maiori æstimatione quàm valeat in loco vbi recipit. Exemplum est: poterat Petrus suas merces asportare Romam soluto pretio portitori, & ibi eas vendere pretio currente Romæ, at verò si Salmanticæ vendat & tradat portitori non potest ab illo exigere pretium quod Romæ currit. Ita est de pecunia permutata, quod non debet æstimari pluris quàm valeat vbi traditur. Tertia conclusio. Commutatam pecuniam, eandem vel similem exigere quando Princeps auxit pretium illius iniquum est. V. g. Petrus mutuauit Paulo 100. scuta quorum singula valebant quadringenta dipondia, postea vero contigit, vt tempore solutionis Princeps auxerit pretium scuti vsque ad 12. argenteos, dicimus quòd tunc Petrus non potest exigere à Paulo 100. scuta: sed tantum 98. Ratio est, quia si exigeret 100. plus reciperet quam dedit in ratione pecuniæ: quemadmodum si Petrus mutuasset Paulo, fanecam tritici, & postea tempore solutionis faneca ipsa aucta fuerit à Principe, non potest Petrus illam integram accipere, quia est aucta mensura. Ita etiā in casu proposito non poterit recipere tot scuta: quia variatum est scutum in ratione mensuræ. Et si quis contra istam conclusionem argumentetur, licitum est Petro qui mutua uit Paulo fanecam tritici recipere ab illo fanecam tritici immutatam, sed valentẽ maiore pretio quàm cùm mutuauit; ergo eadem est ratio de pecunia. Ad argumentum negatur consequentia. Nam vt diximus quā do pecunia augetur, non manet eadem in ratione pecuniæ & mensuræ: at vero etiam si pretium tritici augeatur, manet tamen idem triticum in ratione tritici & commoditatis & vsus illius: vnde in commutatione tritici cum tritico, per accidens est quòd pretium augescat vel minuatur; nisi forte is qui permutat, obliget alium vt reddat quo tempore cariùs valuerit, tunc enim est vsura. Sed adhuc notandum est circa eandem conclusionem, quòd aliqui dicunt posse fieri pactum inter mutuantem, & mutuatariũ , vt etiam si à Principe augeatur pecunia, teneatur mutuatarius eundem numerum scutorum reddere. Sed tamen nos dicimus, ꝙ istud pactum iniquum est & vsurarium, nisi excusetur propter æqualem fortunam vtriusque partis; quia tam possibile est quòd vilescat pecunia quàm quòd augescat: Aut etiam quia ille qui mutuat pecuniam seruaturus erat illam vsque ad tempus, quo probabiliter æstimatur augenda. Sed quid erit, si tempore mutuationis non æstimabatur pecunia augenda vel minuenda; & postea breuissimo tempore notabiliter augmentata est? aliqui dicunt, quòd mutuatarius tenetur non ex rigore iustitiæ sed ex quadam æquitate, reddere totidem scuta quot accepit: maximè si qui mutuauit seruaturus erat vsque ad illud tempus. Nobis tamen nulla apparet ratio sufficiens ad obligandum mutuatarium sub peccato mortali, vt reddat tot scuta quot accepit. Quemadmodum viceuersa si breui illo tempore pecunia diminuta fuisset, non tenebatur Petrus qui mutuauit contentus esse 100. scutis. Sed mutuatarius redditurus erat tot scuta donec adimpleretur numerus dipōdiorum quibus æstimabātur scuta quādo illa accepit, ergo similiter si aucta fuerit pecunia non debet mutuatarius esse deterioris conditionis. DVbium septimum est. Vtrùm quando mercator remittit venditorem ad mensarium, vt ab eo recipiat pretium rei venditæ, licitum sit mensario exigere pre tium à venditore pro numerata pecunia? Pro cuius intelligentia notandum est, triplex esse genus negotiatorum. Sunt enim quidam negotiatores qui dicuntur mercatores celebres, quorum officium est emere merces in Regno vel prouincia vbi est abundantia illarum: vt iterum vendant in alio regno vel prouincia, vbi est inopia. Et quia isti mercatores indigebant pecunijs in varijs regnis & prouincijs, ad quas quidem, aut non est licitum transferri propter legem, quæ vetat, vel cum magno periculo & labore transferrentur ad tam varia loca. Hinc ortum habuit secundum genus negotiatorum, qui dicuntur campsores qui negotiantur in mera pecunia permutantes pecuniam quam habent in vno loco, pro pecunia reddenda in alio loco. Hinc etiam ortum habuit tertium genus negotiatorum, qui dicuntur mensarij & vulgo banqueros, quorum officium est habere in deposito pecunias mercatorum & campsorum, & rationem dati & accepti in suis libris, insuper sunt fideiussores ipsorum. Et notandum est, quòd isti mensarij dupliciter solent consignare pecuniam in suo banco campsoribus & mercatoribus. Vno modo recipientes reuera pecuniam ipsam à campsoribus & mercatoribus. Alio modo recipientes tantum chirographa, & cō sequenter ipsi mensarij solent dupliciter soluere debita creditoribus venientibus ad se. Vno modo numerantes pecuniam in præsentia, alio modo remittentes illos per syngraphas, idest, pollices ad alios mesarios. Deinde notandum est, quàm communis sententia, & rationi naturali consona est, quòd isti mensarij iuste recipiunt stipendium à mercatoribus vel campsoribus quorum pecunias custodiunt. Probatur. Nam diligentia custodiendi, & ratio dati & accepti & fideiussio, hæc inquam pretio sunt æstimabilia. Cæterùm quod nam sit iustum pretium huius diligentiæ iudicandum erit arbitrio boni viri, si non fuerit lege taxatum. His suppositis arguitur primo pro parte negatiua dubij propositi. ex. l. 5. titulo. 18. libro. 5. Copilationis legum Hispaniæ. Vbi reuocatur antiqua pragmatica in qua concedebatur mensarijs, vt ex mille numeratis acciperent quinque sibi ab illis quibus numerabant, ergo iam non est licitum. Secundò mensarij suas operas impendunt in vtilitatem campsorum & mercatorum; ergo ab illis tantum debent pretium accipere. Et confirmatur. Nam numerare pecuniam debitam venditori pertinet ad mensarium vice & nomine illius cuius pecunias custodit, qui tenebatur soluere & numerare pecunias; ergo ab isto tantùm debet exigi & recipi stipendium, & non à venditore. Tertiò. Venditor mercatori vendidit rem cuius pretium iustum erat 1000. ergo quando apud mensarium non datur illi integrum pretium sed minùs quinque iniuriam patitur, vel à mensario vel à mercatore vel ab vtroque. Quartò. Si Petrus mutuasset Paulo 1000. non satisfaciet Paulus soluendo apud mensarium illa 1000. minùs quinque, ergo neque satisfaciet venditori mercator, qui pro re vendita pro mille remittit illum ad mensarium vbi accipiet quinque minùs. Vltimò esto ita, quòd officium mensarij sit etiam vtile venditoribus; tamen non est iustum vt soli venditores soluant totum stipendium mensarij, siquidem mensarij sunt etiam vtiles mercatoribus & campsoribus: cuius tamen oppositum est in vsu. Nam mercatores & campsores exigunt interdum aliquid pretij à mensarijs propter depositam pecuniam apud illos, vel aliquid pretio æstimabile, scilicet, vt mensarij sint fidei iussores pro maiore summa pecuniæ, quàm recipiant. Sed in oppositum pro parte affirmatiua est communis vsus neggotiatorum & mensariorum. De hoc dubio est prima sententia negatiua, quæ valde verosimilis est propter facta argumenta, quam tenet Caietanus vbi suprà, & Nauarro super caput Nauiganti de vsuris. numero. 37. & deinceps. Altera sententia est affirmatiua, quam tenet Soto in lib. 6. quæst. 11. art. vnico. PRO huius dubij decisione sit prima conclusio. Manifestum est, mensarios excusari ab iniustitia quando cognoscunt, quòd res vendita non valebat numerata pecunia 1000. sed minus quinque. Et probatur. Nam illa quinque quæ accipit mensarius sibi, pertinent ad mercatorem non ad venditorem. Secunda conclusio. Non est sufficiens titulus ad excusandum mensarium & mercatorem, quòd istæ remissiones fiant inter ipsosmet mercatores qui interdum sunt venditores, interdum mercatores. Dicunt enim aliqui, quòd mensarius iustè recipit à venditore illa quinque, vt interdum quando sit mercator, impendat illi suam operam. Nos autem dicimus, quòd iste titulus deficit in multis. Primò: quia nō est vniuersalis ad omnes venditores. v. g. si agricola vendidit boues & remittitur ad bancum. Secundò deficit, quòd non semper mercator & venditor habent pecunias apud eũ dem mensarium. Tertiò, quòd non toties est aliquis mercator, quoties venditor: quæ omnia necessaria erant ad æqualitatem iustitiæ ratione huius tituli & ad hoc vt talis mensarius possit recipere illa quinque iuste à venditore. Tertia conclusio. Verosimilis est titulus ad excusandum mensarium, quòd illorum officium est necessarium ad negotiationes emptionis & venditionis; etenim si non esset tale officium, non possent venditores continuò recipere pecuniam numeratam: eo quòd mercatores non possent pecunias ad tam varia loca secum deferre; & ideo quasi ex publico condicto decretum est stipendium mensarijs soluendum etiam à venditoribus. Quarta conclusio. Optimus titulus qui nobis videtur ad ex cusandum mensarios est, quòd mensarij in rei veritate totum stipendium recipiunt à mercatoribus & campsoribus quorum pecunias custodiunt. Nā si quando pecuniam numerant venditoribus accipiant sibi quinque ex mille numeratis: tamen illa quinque non excipiuntur à pretio iusto debito venditoribus: sed ex pecunia mercatorum, quia tali conditione recepit mensarius pecunias custodiendas, vt quoties numeraret mille cuiuis petenti in nomine mercatoris: acciperet sibi quinque. Cæterùm mensarius non tenetur examinare an iustum pretium sit rei venditæ mille præcisè, an mille exceptis quinque sed ipse venditor videat an mercator illa via sibi satisfaciat. Ad argumenta incontrarium. Ad primũ respondetur, quòd illa reuocatio Pragmaticæ non est in vsu. Secundò respondetur, ꝙ mensarius non accipit quinque à venditore sed à mercatore: & ideo non facit contra legem. Ad secundum argumentum & confirmationem respondetur, quòd probant quartam conclusionem. Secundò respondetur in fauorem tertiæ conclusionis quòd officium mensarij cadit in bonum venditorum, & ideo iustum est, vt & ipsi aliquā partem stipendij soluant. Ad tertium respondetur, quòd si aliqua iniustitia fit venditori quia non datur illi integrum pretium, refundenda est in mercatorem, non in mensarium. Sed notandum est, quòd si venditor sit peritus in huiusmodi negotijs, non fit illi iniuria si non reddantur mille integra, quando pretium constitutum est soluendum à mensario, sciebat enim ille, quòd minùs quinque recepturus esset. Si autem venditor sit simplex agricola iniuriam patitur, si mercator non admoneat illum, quòd solutio facienda est apud mensarium vbi recipiet minùs quinque. Ad quartum respondetur, quòd eadem est ratio de mutuatario, & de mercatore quando pretium rei venditæ erant mille præcisè. At verò si pretium rei venditæ erāt mille quatenus soluenda à mensario, non est eadem ratio: & ideò negatur consequentia. Ad vltimum respondetur, quòd iuxta quartam conclusionem totum stipendium soluit mercator. Sed iuxta tertiam conclusionem respondetur, quòd ex illis quinque quæ accipit mensarius de mille numeratis, aliqua pars pertinet ad venditorem, quia erat necessaria ad complementum iusti pretij pro re vendita, alia vero pars pertinet ad mercatorem, quia non erat necessaria ad complementum iusti pretij. Et ita seruatur æqualitas inter mercatorem & vendi torem in ordine ad mensarium. Cæterùm ꝙ in eodẽ argumento insinuabatur, scilicet, quòd mercatores & campsores exigunt pretium à mensarijs apud quos deponunt pecunias: iniquum & vsurarium videtur esse quibusdam. Sed nobis videtur quidem iniquum, non tamen vsurarium: quia ibi nulla est ratio mutui: siquidem mensarius non efficitur dominus pecuniæ, sed tantum est custos paratus reddere quotiescunque depositor petierit. Est autem iniquum, quia depositor tenebatur soluere stipendium mensario, vel saltem non grauare illum petendo ab eo pretium. Nihilominus mercatores, possunt se excusare ab iniustitia, dicentes quòd ipsi quidem soluunt stipendium mensarijs, scilicet, quinque pro mille: sed quia hoc stipendium est excessiuum pro ministerio illorum, defalcant (vt ita dicamus) aliquod pretium ab illo stipendio, vel aliquid pretio æstimabile, scilicet fideiussionem; nihilominus quod superest mensarijs ex stipendio est iustum pretium ministerij sui. Nos autem dicimus, quòd si hæc narratio vera est, nulla mensarijs iniustitia fit. Sed vehementer suspicamur narrationem falsam esse, & iniustitiam fieri mensarijs, quam ipsi patiuntur vt aliam maiorem irrogent alijs negotiatoribus & maiorem vtilitatem capiant. DVbium octauum est, An cambium ratione copiæ vel inopiæ totius pecuniæ sit licitum? Pro cuius intelligentia notandum est primò, quòd æstimatio pecuniæ inquantum pecunia est, dupliciter potest fieri. Vno modo per legem Principis, & dicitur æstimatio legitima. v. g. quando in Hispania scutum æstimatur quadringentis dipondijs, & hæc æstimatio dicitur legitima. Huic æstimationi superuenit alia interdum, quæ potest dici æstimatio quasi naturalis, eo ꝙ ex natura rei sequitur, vt vbi est maior abundantia pecuniarum minùs æstimentur pecuniæ, & vbi est minor copia magis æstimatur pecunia. Secundò notandum est, quòd cum campsores ab vno regno in aliud cambiunt pecunias, rationem habent copiæ vel inopiæ monetæ in illis regni. Verbi gratia, qui numerat pecunias Metinæ, vt accipiat in Flandria, maiorem copiam pecuniæ numerat Metinæ, quam sit recepturus Flandriæ: quia in Hispania est maior copia pecuniæ. Tertiò notandum est, quòd in eadem Prouincia diuersis temporibus solet esse maior inopia totius monetæ vel copia. Vnde ibidem non semper fit æquale cambium ad alia regna. HIS positis arguitur primò pro parte negatiua. In vna & eàdem prouincia non est licitum cambium ratione copiæ vel inopiæ totius monetæ diuersis temporibus: ergo neque in diuersis prouincijs eodem tempore. Antecedens explicatur. Non est licitum Petro mutuare Paulo centum scuta quando est maior pecuniæ inopia, recepturus maiorem summam pecuniæ quando fuerit maior copia monetæ in eodem Regno. Et confirmatur. Non est licitum mutuare frumentum quando & vbi est inopia ipsius, ea lege vt quando fuerit maior copia frumẽti , reddatur maior mensura frumenti, ergo est eadem ratio de pecunia. Secundò. Nullus est titulus sufficiens ad iustificanda eiusmodi cambia quæ sunt in vsu, ergo non sunt licita. Probatur antecedens inductiuè. Nam triplex est titulus qui assignari potest in fauorem cambiorum huiusmodi. Primus est, quòd pecuniæ absentes secundùm locum non tanti æstimantur, neque sunt tantæ vtilitatis, sicuti præ sentes: eò vel maximè quòd sunt expositæ periculis. Secũdus titulus est ratione asportationis. Tertius titulus est ratione copiæ vel inopiæ totius monetæ in diuersis Regnis & locis. Sed contra primũ titulum est prima ratio, quòd in cambijs quæ sunt in vsu, ille qui numerat pecuniam in Hispania, maiorem summam numerat quam sit recepturus in Flandria, vbi pecunia est absens domino suo: ergo pecunia absens non est minoris valoris. Item ipsi campsori pecunia absens non est minoris vtilitatis quàm præsens, neque est exposita maiori periculo: siquidem ita negotiatur cum absenti pecunia, atque cum præsenti, neque illam asportaturus est per itinera. Contra secundum titulum argumentum est, quia quanuis ille sit sufficiens ad recipiendum aliquid vt dictum est supra, tamen non sufficit iustificare inuentiones cambiorum quæ in vsu sunt. Patet primò, quia qui numerat pecuniam vbi minor est copia, recipit amplius vbi maior est copia, ergo. Secundò. Quia licet sit eadem via & eadem pericula ab Hispania in Flandriam, & ècontra, tamen non est idem pretium cambiorum; ergo ratio lucri non est asportatio: neque asportatio est titulus sufficiens, aliàs idem deberet esse pretium. Tertiò. Quandoque fiunt cambia ad æquale, hoc est tanta summa pecuniæ numeratur in vno regno atque recipienda est in alio, ergo nihil soluitur ratione asportationis. Vnde iste titulus non iustificat cambia. Denique cambia huiusmodi damnantur si fiant intra idem Regnum; ergo titulus asportationis non est sufficiens. Patet consequentia, quia etiam intra idem regnum esset sufficiens iste titulus. Iam vero contra tertium titulum est primum argumentum. Impossibile videtur, quòd eodem tempore sint duo iusta pretia distincta cambiorum quæ fiunt ab Hispania in Flandriam, & èconuerso: sed ita est in vsu, quòd sunt distincta pretia: ergo alterum est iniquum. ¶ Secundò. Si titulus ratione copiæ vel inopiæ totius monetæ iustificaret cambia in diuersis regnis, ergo etiam in eodem regno in diuersis locis erũt licita hæc cambia. Patet consequentia: quia in vno loco est maior copia totius monetæ quam in alio eiusdem regni. IN decisione huius quæstionis difficillimæ, quidam doctores referunt iustitiam horum cambiorum ad primum titulum. Ita Caietanus in opusculo de cambijs, cap. 7. Syluest. verbo vsura. 4. quæstione. 4. Nauarro vbi supra. Alij vero referunt ad secundum titulum. Alij vero ad tertium, inter quos fuit Victoria & Soto libro. 6. de iustitia, quæst. 12. articulo. 2. quanuis ipse propter primum argumentum factum contra primum titulum, dicat sibi non patere quodnam illorum cambiorum iustum sit. PRO decisione sit prima conclusio. Licitum est commutare pauciora dipondia, numerando illa vbi est penuria totius pecuniæ, & recipere plura vbi est copia in alio regno. Probatur. Nam vbi est penuria totius monetæ, pluris æstimatur ab omnibus quam vbi est copia: ergo ratione huius æstimationis licitum erit recipere maiorem summam vbi est maior copia monetæ. Confirmatur. Licet permutare minorem mensuram frumenti in loco vbi pluris æstimatur propter inopiam frumenti pro maiore mensura, reddenda vbi æstimatur minoris propter abundantiam: ergo idẽ erit de pecunia. Secundò arguitur ab effectu. Res venales vbi est minor copia pecuniæ minus valent quàm vbi est maior copia totius pecuniæ, ergo licitum erit minorem summam pecuniæ in vno regno permutare cum maiore in alio regno. Patet consequentia, quia effectus, seu primarius finis ad quem ordinatur pecunia, est ad emendas res venales; ergo vbi respectu huius finis pluris æstimatur pecunia, licitè permutabitur pro maiore summa pecuniæ reddẽda in alio regno, vbi minoris æstimatur in ordine ad finem principalem. Vltimò. Nam primus titulus & secundus non sufficiunt vt probatum est ad iustificandum cambia, ergo tertius titulus sufficiet, omnia enim damnare, durissimũ est. Secunda conclusio. Duo illa cambia de quibus fit mentio in argumento primo contra tertium titulum, possunt iustificari etiam si pretium sit distinctum. Probatur. Iustum rerum pretium est illud quod æstimatur in communi foro, sed potest contingere, quòd æstimatio cambij fori Metinensis sit maior à Metina in Antuerpiam, quàm æstimatio cambij celebrati Antuerpiæ ad Metinam: ergo pretia distincta poterunt esse iusta. Secundò. Multitudo emptorum est causa vt res venales pluris æstimentur: sed contingit plures esse qui quærant cambia à Metina in Antuerpiam quam ècontra: ergo iustè celebrabuntur maiori pretio Metinæ quàm Antuerpiæ. AD argumenta respōdetur . Ad primum negatur consequentia, quia lucrũ ex mutuo ratione temporis expectati est vsura, non autem ratione diuersi loci. Concedimus tamẽ , licitum esse mutuanti deducere in pactum cum mutuatario, vt reddat plus pecuniæ in ea quantitate quanta est necessaria ad emendum tantam copiam rerum venalium, quantam mutuator esset empturus, si non mutuasset pecuniam. Sed in isto casu non est lucrum ex mutuo, sed tantùm mutuator se indemnem conseruat. Ad argumenta vero contra primum & secundum titulum non respondetur: sed concedo illorum intentum. Ad argumentum primum contra tertium titulum negatur antecedens propter rationem datam in secunda conclusione. Ad secundum negatur consequentia. Nam cambia eiusmodi prohibita sunt fieri intra idem regnum. Vt patet in. l. 8. titulo. 18. lib. 5. Copilationis legum Hispaniæ. Secundo respondetur: quòd licet nō esset ista lex, consequentia nihil valet: quia intra idem Regnum est facilis asportatio pecuniæ de loco in locũ & perinde est atque si vbique esset copia pecuniæ ad huiusmodi cambia transigenda: & ideo nihil pretij potest accipi ratione copiæ vel inopiæ: sed tantùm ratione asportationis. Cæterùm in diuersis Regnis regulariter loquendo non est facilis asportatio pecuniæ: quia vel est lege prohibita, vel quia magnis exponitur periculis. Vnde superest necessarium esse ad negotiationes in mercibus diuersorum Regnorum, quod eiusmodi cambia fiāt . Dixi regulariter loquendo, quia potest cōtingere vt duo regna essent inter se ita conuenientia, vt pecuniæ liberè & facilè transferrentur de regno in regnum: & tunc non essent licita eiusmodi cambia de regno in regnum: sicut etiā viceuersa contingit, quòd in vno regno sint duo loca vsque ad eo distincta, vt transportatio pecuniæ sit difficillima & per multas ambages & pericula, & tunc licita erunt huiusmodi cambia ratione copiæ vel inopiæ totius monetæ intra idem regnum: nisi fortè lege prohibeatur. Sicut v. g. potest esse licitum cambium ab Hispania ad Indos & èconuerso, & tamen idem regnum computatur sed propter difficultatem transferendi pecuniam & propter multam copiam pecuniæ apud Indos licitè fiunt huiusmodi cambia. Plurimæ aliæ quæstiunculæ possent di sputari circa casus particulares cambiorum: sed omnes ex prædictis facilè soluentur. Vt v. g. si quæratur, an quando campsor licitè remittit venditorem, vel quemlibet alium ad mensarium, vt ibi recipiat pecuniam constitutam: an possit ipse campsor si nollet remittere accipere sibi, quinq; ex mille numeratis? Respondetur, quòd secundùm quartam conclusionem & titulum ibi explicatum licitum est: quia illa, quinq; ad illum pertinebant. Si vero titulus tertiæ conclusionis admittatur, respondetur, quòd nō licet campsori retinere sibi, quinq; integra: quia pars illorum pertinebat ad venditorem, sed licitum erit retinere medietatem. Cæterum ad alia dubia soluenda, duo principia sunt notanda. Primum est, quòd ratione temporis expectatæ solutionis non potest aliquid accrescere campsori, bene tamen ratione lucri verè cessantis vel damni emergentis. Ex hoc principio sequitur, valde suspecta esse cambia quæ fiunt à Metina in Vlyssiponam secundùm æqualitatem, quod vulgò dicitur, a ygual. Ratio est: quia communiter ista cambia fiunt quia campsor Castellanus expectat plus tẽporis quā moris est. Nam alia cambia quæ communiter siunt, non transiguntur ad æqualitatem sed pauciora dipondia dantur Vlyssiponæ quàm recipiantur Metinæ: & communiter expectatur tempus vnius mensis. Quòd si quia dilatatur tempus hoc, cambium fiat adæquale, est vsura ex parte Castellani. Secundum principium est, quòd sicut in alijs mercibus pretium iustum iudicatur esse quod currit in communi foro, dummodo non fiat monopolium ab ipsis mercatoribus: ita etiam in cambijs æstimandum est pretium iustum, quod currit secluso monopolio pecuniæ ex parte campsorũ . Quapropter si aliquis campsor accipiat in nundinis multam summam pecuniæ ad cambium ab alijs campsoribus, reseruaturus eā ad tempus in quo maxime necessaria erat: non poterit cariore pretio cambire quā futurum esset si ipse non fecisset monopoliũ : at vero propriā pecuniā poterit campsor reseruare cambiendā pro tẽpore quo cariùs cambietur. Sicut quisque potest reseruare proprium frumentum vendendum tempo re quo cariùs est valiturum; non enim peccat contra iustitiam commutatiuam: poterit autem peccare in aliquo casu contra iustitiam legalem & contra charitatem patriæ propter necessitatem reipublicæ. Etenim secundùm legalem iustitiam quisque tenetur prouidere bono communi tempore necessitatis. Et proportionabiliter dicendum est de campsoribus. Atque hactenus de cambijs. De Monte pietatis. SVperest specialis disputatio de mōte pietatis, an sit vsurarius? De qua re Caietanus edidit opusculum longum, & Ioannes de Medina in tractatu de vsuris, & Soto libro. 6. quæstione. 1. articulo. 6. Nauarrus super caput primum. 14. quæstione. 3. nu. 46. PRO cuius decisione notandum est primò, quòd mons pietatis est cumulus rerum vtilium, siue frumenti, siue pecuniæ, destinatus ad subleuandas miserias pauperum per mutuum. Secundò nota, quòd huius montis sunt tres conditiones. Prima est, quòd qui montis curam gerunt, teneantur pauperi petenti mutuum, dare certam summam. v. g. tres aureos, tres modios tritici soluendos intra annum. Secunda conditio, quòd pauper mutuatarius tenetur dare pignus custodiendum à ministris montis suo ipsorum periculo, ita quòd si pauper soluerit mutuum intra tempus præfixum, teneantur reddere integrum pignus: sin autem soluerit intra tempus, venditur pignus & soluitur mōti debitum, & reliquũ redditur pauperi. Tertia donditio, vt pauper mutuatarius teneatur vltra capitale reddere aliquam pensionem pro singulis mensibus, non quidem ratione expectatæ solutionis, sed pro stipendio ministrorum montis. Tertiò notandum, quòd inter operas ministrorum huius montis, quædam sunt dignæ pretio. v. g. habere rationem dati & accepti in libris, custodire pignora præsertim si sunt onerosa, conducere domum necessariam ad custodiam pignorum, & super hæc omnia obligatio montis ad mutuandũ æstimabilis est pretio. Aliæ sunt operæ ministrorũ quę debet exhiberi gratis, vt actio mu tuandi, redditio pignioris tẽpore solutionis. Quartò notandum, quòd inter has operas ministrorum quædam sunt manifestæ in commodum pauperum, v. g. obligatio ad mutuandum, custodia pignorum; quæ dam sunt quę videntur esse in commodum montis vt conseruetur, & in vtilitatem ministrorum. v. g. habere rationem dati & accepti. Vltimò notandum est primam & secundam conditionem iustissimas esse, de quibus nulla est dubitatio. Item manifestũ est, ministros montis posse recipere stipẽdium pro ministerio quod cedit in vtilitatem pauperum. Est ergo tota difficultas. An pro alijs ministerijs. v. g. pro habenda ratione dati & accepti, pro expensis librorum, pro custodia pignorum quæ non sunt onerosa, vt v. g. anulus aureus: licitum sit aliquid pretij accipere ab ipsis pauperibus mutuatarijs? Pro parte negatiua arguitur primò. Pauperes coguntur reddere stipendium ministris pro sustentatione, quod redundat in vtilitatem ministrorum & non pauperum: ergo iniuriam patiuntur pauperes ipsi. Patet consequentia: quia nemo tenetur dare pretium alicui pro eo quod redundat in eius vtilitatem. Secundò. Nam & si pro diligentia custodiendi pignora onerosa, possit aliquid pretij à pauperibus exigi, tamen pro custodia pignorum quæ non sunt onerosa: non potest aliquid exigi à pauperibus; sed à ministris montis indifferenter exigitur æquale pretium à quolibet paupere: ergo iniuriā faciũt pauperi qui deponit pignus non onerosum. Tertiò. Maius pretium cogitur soluere pauper qui maiori tempore retinet mutuũ , quàm qui maiori tempore, ergo ratione temporis aliquid recipitur, & per cōsequens est vsura. Vltimò. Si homo particularis segregaret aliqua bona sua. v. g. frumentum aut pecunias ad mutuandum pauperibus, cum conditionibus supradictis montis pietatis, esset vsurarius, ergo & ipse mons. ¶ Sed in contrarium est. Quòd multi Pontifices approbauerunt montem pietatis, v. g. Paulus II. Sixtus IIII. Innocentius VIII. & alij qui referuntur in Concilio Lateranensi Sessione 10. sub Leone 10. Et præsertim ipse Leo maximè montem pietatis approbat. & in Concilio Tridentino Sessio. 22. in decreto de reformatione, cap. 8. & 9. annumeratur mons pietatis inter opera pietatis. Nihilominus Caiet. vbi supra tenet partem negatiuam quem sequitur Soto vbi supra. PRO decisione huius difficultatis, est prima conclusio. Mons pietatis cũ omnibus conditionibus supra positis verè pius est & iustus. Ista conclusio probatur ex expressa definitione Concilij Lateranensis vbi supra, vbi commemoratis opinionibus contrarijs circa montem pietatis & rationibus opinionum, apertè & grauissimis verbis definitur, montem pietatis licitum esse & piũ , & prædicandum propter eius pietatem populis, etiam cum indulgentijs à sancta sede Apostolica concessis. Et ibidem excommunicantur qui oppositum dicere præsumpserint. Sed respondent autores contrariæ sententiæ, primò, quòd non omnia acta Concilij Lateranensis sunt vsu & more ecclesiæ recepta. Sed ista responsio nulla est. Nā quanuis interdum constitutiones Conciliorum non sint exequutioni demandatæ: tamen declarationes iuris naturalis vel diuini, nō sunt annumerandæ inter constitutiones: sed inter institutiones fidei, & definitiones. Cùm ergo in dicto Concilio ex professo declaretur, iustum esse montem pietatis cum illis conditionibus: non pendet illa declaratio ex vsu & more ecclesiarum. Secundò respondent, quòd ibi non approbatur absolutè mons pietatis quantùm ad omnia capitula: sed solum declaratur licitum esse pro obligatione ad mutuandum aliquid pretij accipere. Sed neque ista solutio satisfacit: quia expressè ibi dicitur, licitum esse stipendium recipere pro expensis ministrorum necessarijs ad conseruationem montis, eò vel maximè quòd pretium pro obligatione ad mutuandum sub pignore, non sufficeret ad soluendum ministerium necessarium pro mō tis conseruatione. Denique respōdent , quòd in prædicta Decretali approbatur mons pietatis cum omnibus suis capitulis & constitutionibus: quatenus sacris Canonibus non contrariantur. Et confirmant hanc responsionem: nam Caietanus qui interfuit illi Cō cilio optimè intellexit mentem illius Decre ti: & tamen ipse adhibet istam solutionem in opusculo dicto, ergo bona est explicatio; præsertim quòd cùm Caietanus fuerit tempore Leonis X. nunquam fuit reprehensus propter illud opusculum. Sed hæc responsio in duobus peccat. Primò, quia in illo Decreto nusquam sunt talia verba, scilicet quatenus sacris Canonibus non contrariantur; quin potius cùm ipsæ conditiones expressè numerentur & approbentur: declaratur, ꝙ sacris Canonibus non contrariantur. Secundò peccat responsio ignorantia historiæ; nā Caietanus in fine citati opusculi dicit se illud perfecisse anno 1498. at vero Cōcilium Lateranense indictum est à Iulio II. anno 1512. & sessio illa 10. citata, habita est sub Leone X. anno 1515. ergo constat quòd Caietanus in suo opusculo non explicauit decretum Cōcilij Lateranensis, sed illa verba quæ ipse dicit, referenda sunt ad aliam antiquiorem decretalem, quæ non est in corpore iuris: quin potius creditur Caietanus retractasse suam sententiam; quia cum in Concilio Lateranensi in Sessione citata interrogatum fuisset à toto Concilio, an placeret illud decretum: responsum est ab omnibus, placere: vno excepto Hieremia Archiepiscopo Tranensi. Cùm ergo Caietanus qui ibi aderat tanquam Magister ordinis Prædicatorum tacuisset, visus est approbasse decretum & suam sententiam retractasse. Deinde probatur conclusio ratione naturali. Nam vt habetur de regulis iuris in. 6. qui sentit commodum, sentire debet & onus: sed pauperes mutuatarij soli sentiunt commodum montis: ergo ad ipsos solos pertinet sentire onus. Præterea. Ministri propter operas necessarias ad conseruationem montis merentur stipendium: sed qui erexit montem non tenetur de bonis suis illud conseruare, satis enim piè egit relinquendo montem obligatum ad mutuandum pauperibus; rursus neque respublica ad quam pertinet cura administrationis montis tenetur soluere istud stipendium: ergo reliquum est, ꝙ pauperes teneantur ad soluendum stipendium necesssariũ ad cōseruationem mōtis . Patet consequentia: nā conseruatio tantũ cedit in vtilitatem pauperũ . Et confirmatur. Nā qui erexit montem cũ illis cōditionibus , abdicauit à se dominium montis & transtulit in rempublicam, vel quòd probabilius est in communitatem pauperum: & administrationem illius reliquit in republica. Quomodolibet ergo sit, semper tamen mons cedit in cōmodũ tantùm ipsorũ pauperum; ergo ad ipsos tantum pertinet soluere stipendiũ montis. Secunda conclusio. Multo prudentius & pius erigeretur mons, si autor illius relinqueret pensionem sufficientem pro ministris: etiam si mons ipse non esset tam pinguis. Hæc conclusio habetur expressè in Concilio citato, & ratione naturali patet. Quia meliùs est misericordia, subleuare miserias pauperum merè gratis, quam exigendo ab illis aliquod pretium pro ministris, ergo &c. AD argumenta posita in principio dubij restat respondere. Ad primum negatur antecedens. Imo omnes operæ ministrorum cedunt in vtilitatem pauperum: siquidem sunt necessariæ ad conseruationes montis, qui totus est dedicatus & obligatus ad mutuandum pauperibus. Ad secundum respondetur, quòd quando aliquod pretium est legitimum, non debet variari propter conditiones indiuiduales mercis. v. g. sicut idem est pretium legitimum tritici, siue sit optimum, siue mediocre, siue commune sic etiam iustum pretiũ est, quod taxatum est statuto à republica cō firmato : ad administrationem montis, vt quiuis pauper soluat recipiens mutuum pro singulis mensibus certam summam, siue det pignus onerosum siue non onerosum. Ad tertium respondetur, quòd ministri montis nihil recipiunt amplius propter expectatum tempus, sed propter suas operas quæ maiori tempore maiorem mercedem merentur. Ad quartum respondetur primò nego consequentiam: quia homo particularis retinet apud se dominium montis, & potest cũ voluerit in alios vsus illum conuertere, vnde ad ipsum pertinebit montem conseruare de bonis proprijs: nam pro actione mutuandi nihil potest recipere. Cæterum qui erexit montem pietatis de quo loquimur, abdicauit à se dominium montis & transtulit in communitatem pauperum, cum obligatione ad mutuandum singulis pauperibus: & propterea administratio montis digna est stipendio dato à pauperibus mutuatarijs. Secundo respondetur, quòd neque homo particularis esset vsurarius, si obligaret montem ad mutuandum pauperibus in perpetuum, retinendo sibi dominium directum dum viueret, & transferendo dominium vtile in vtilitatem pauperum: & sic posset recipere moderatum pretium, sicut dictum est de monte pietatis. SED circa primam solutionem est dubium, An dominium montis transferatur in rempublicam, an potius in communitatem pauperum, & an sit verũ dominium? Ratio dubij est: quia ille dicitur dominus; qui potest vti re in quos velit vsus: sed neq; respublica neq; pauperum communitas potest vti hoc monte in quos velit vsus: ergo neutra est domina. Respondetur, quòd siue dominium maneat in republica siue in pauperibus, non tamen dominium est perfectum & absolutum, sed limitatum voluntate antiqui domini erectoris montis. Sicut etiam primogenitura maioricatus; est enim filius primogenitus dominus illius: & tamẽ non potest in quos velit vsus expendere illa bona. Et vxor est domina suæ dotis, & tamẽ non potest illam administrare viuente viro, sed tantum ipse vir. Secundò dico, quòd dominium montis pietatis translatum est ad communitatem pauperum: administratio vero pertinet ad rempublicam. Et ratio huius est, quia tota montis vtilitas pertinet ad communitatem pauperum præcisè, ergo ad ipsam pertinet dominium potiùs quàm ad rempublicam. Hactenus de iustitia & partibus eius subiectiuis dicta sufficiant. De reliquis verò partibus iustitiæ potentialibus in tertio tomo dicendum erit, Deo fauente, cui sit honor & gloria. LAVS DEO.