# 78 [De usura] QVAESTIO LXXVIII. De Vsura. DEINDE considerandum est de peccato vsurae, quod committitur in mutuis. ¶ Et circa hoc quaeruntur quatuor. # 1 ARTICVLVS PRIMVS. ¶ Vtrum accipere vsuram pro pecunia mutuata sit peccatum. AD Primum sic proceditur.{ 3. dist. 37. art. 6. Et mal. q. 13. art. 4. Et quot. 3. artic. 19. & opus. 73. cap. 4. & 15. } Videtur, quod accipere vsuram pro pecunia mutuata non sit peccatum. Nullus enim peccat ex hoc, quod sequitur exemplum Christi. Sed Dominus de seipso dicit, Luc. 19. "Ego veniens cum vsuris exegissem illam", scilicet pecuniam mutuatam. Ergo non est peccatum accipere vsuram pro mutuo pecuniae. ¶ 2 Praeterea. Sicut dicitur in Psalm. 18. "Lex Domini immaculata": quia scilicet peccatum prohibet. Sed in lege diuina conceditur aliqua vsura: secundum illud Deuter. 23. "Non foenerabis fratri tuo ad vsuram, pecuniam , nec fruges, nec quamlibet aliam rem, sed alieno." Et quod plus est, etiam in praemium repromittitur pro lege seruata, secundum illud Deuter. 28. "Foenerabis gentibus multis, & ipse a nullo foenus accipies." Ergo accipere vsuram non est peccatum. ¶ 3 Praeterea. In rebus humanis determinatur iustitia per leges ciuiles. Sed secundum eas conceditur vsuras accipere. Ergo videtur non esse illicitum. ¶ 4 Praeterea. Praetermittere consilia non obligat ad peccatum. Sed Lucae. 6. inter alia consilia ponitur, "Date mutuum, nihil inde sperantes." Ergo accipere vsuram non est peccatum. ¶ 5 Praeterea. Pretium accipere pro eo, quod quis facere non tenetur, non videtur esse secundum se peccatum. Sed non in quolibet casu tenetur pecuniam habens eam proximo mutuare. Ergo licet ei aliquando pro mutuo accipere pretium. ¶ 6 Praeterea. Argentum monetatum & in vasa formatum, non differt specie. Sed licet accipere pretium pro vasis argenteis accommodatis. Ergo etiam licet accipere pretium pro mutuo argenti monetati. Vsura ergo non est secundum se peccatum . ¶ 7 Praeterea. Quilibet potest licite accipere rem quam ei dominus rei voluntarie tradidit: sed ille, qui accipit mutuum, voluntarie tradit vsuram. Ergo ille qui mutuat, licite potest accipere. SED contra est, quod dicitur Exod. 22. Si pecuniam mutuam dederis populo meo pauperi, qui habitat tecum, non vrgebis eum quasi exactor: nec vsuris opprimes. RESPONDEO dicendum, quod accipere vsuram pro pecunia mutuata, est secundum se iniustum: quia venditur id quod non est, per quod manifeste inaequalitas constituitur, quae iustitiae contrariatur . Ad cuius euidentiam sciendum est, quod quaedam res sunt, quarum vsus est ipsarum rerum consumptio, sicut vinum consumimus, eo vtendo ad potum, & triticum consumimus , eo vtendo ad cibum. Vnde in talibus non debet seorsum computari vsus rei a re ipsa, sed cuicunque conceditur vsus, ex hoc ipso conceditur res, & propter hoc in talibus, per mutuum, transfertur dominium . Si quis ergo seorsum vellet vendere vinum, & vellet seorsum vendere vsum vini, venderet eandem rem bis, vel venderet id quod non est. Vnde manifeste per iniustitiam peccaret. Et simili ratione iniustitiam committit qui mutuat vinum, aut triticum, petens sibi duas recompensationes: vnam quidem restitutionem aequalis rei, aliam vero pretium vsus, quod vsura dicitur. Quae dam vero sunt, quorum vsus non est ipsa rei consumptio, sicut vsus domus est inhabitatio, non autem dissipatio. Et ideo in talibus seorsum potest vtrunque concedi, puta cum aliquis tradit alteri dominium domus, reseruato sibi vsu ad aliquod tempus: vel econuerso, cum quis concedit alicui vsum domus, reseruato sibi eius dominio. Et propter hoc licite potest homo accipere pretium pro vsu domus, & praeter hoc petere domum accommodatam, sicut patet in conductione & locatione domus. Pecunia autem secundum Philosophum in + { Li. 5. Ethic. ca. 5. & 1. Polit. c. 6. & 7. tom. 5. } 5. Ethicor. & in 1. Politic. principaliter est inuenta ad commutationes faciendas. Et ita proprius & principalis pecuniae vsus, est ipsius consumptio, siue distractio, secundum quod in commutationes expenditur . Et propter hoc secundum se est illicitum pro vsu pecuniae mutuatae accipere pretium , quod dicitur vsura. Et sicut alia iniuste acquisita tenetur homo restituere, ita restituere tenetur pecuniam, quam per vsuram accepit. AD primum ergo dicendum, quod vsura ibi metaphorice accipitur pro superexcrescentia bonorum spiritualium, quam exigit Deus, volens vt in bonis acceptis ab eo, semper proficiamus: quod est ad vtilitatem nostram, non eius. AD secundum dicendum , quod Iudaeis prohibitum fuit accipere vsuram a fratribus suis, scilicet Iudaeis: per quod datur intelligi, quod accipere vsuram a quocunque homine est simpliciter malum. Debemus enim omnem hominem habere quasi proximum, & vt fratrem, praecipue in statu Euangelij, ad quod omnes vocantur. Vnde in Psalm. 14. absolute dicitur, "Qui pecuniam suam non dedit ad vsuram". Et Ezech. 18. "Qui vsuram non accepit". Quod autem ab extraneis vsuram acciperent , non fuit eis concessum quasi licitum , sed permissum ad maius malum vitandum, ne scilicet a Iudaeis Deum colentibus vsuras acciperent propter auaritiam, cui dediti erant, vt habetur Isai. 56. Quod autem in prae mium promittitur, foenerabis gentibus multis, &c. foenus ibi large accipitur pro mutuo, sicut & Ecclesiast. 29. dicitur, multi non causa nequitiae non foenerati sunt, id est, non mutuauerunt. Promittitur ergo in praemium Iudaeis abundantia diuitiarum: ex qua contingit quod alijs mutuare possint. AD tertium dicendum, quod leges humanae dimittunt aliqua peccata impunita, propter conditiones hominum imperfectorum, in quibus multae vtilitates impedirentur, si omnia peccata districte prohiberentur poenis adhibitis. Et ideo vsuras lex humana concessit, non quasi aestimans eas esse secundum iustitiam, sed ne impedirentur vtilitates multorum. Vnde in ipso iure ciuili dicitur, quod res quae vsu consumuntur, neque ratione naturali, neque ciuili recipiunt vsumfructum, & quod Senatus non fecit earum rerum vsumfructum, nec enim poterat, sed quasi vsumfructum constituit, concedens scilicet vsuras. Et Philosophus naturali ratione ductus dicit + { Lib. 1. ca. 7. parum ante medium , to. 5. } in primo Politic. quod vsuraria acquisitio pecuniarum est maxime praeter naturam . AD quartum dicendum, quod dare mutuum, non semper tenetur homo. Et ideo quantum ad hoc ponitur inter consilia: sed quod homo lucrum de mutuo non quaerat, hoc cadit sub ratione praecepti: potest tamen dici consilium per comparationem ad dicta Pharisaeorum, qui putabant vsuram aliquam esse licitam, sicut & dilectio inimicorum est consilium. Vel loquitur ibi non de spe vsurarij lucri, sed de spe, que ponitur in homine. Non enim debemus mutuum dare, vel quod cumque bonum facere propter spem hominis, sed propter spem Dei. AD quintum dicendum, quod ille qui mutuare non tenetur, recompensationem potest accipere eius quod fecit, sed non amplius debet exigere. Recompensatur autem sibi secundum aequalitatem iustitiae, si tantum ei reddatur, quantum mutuauit. Vnde si amplius exigat pro vsu fructu rei, quae alium vsum non habet, nisi consumptionem substantiae , exigit pretium eius quod non est, & ita est iniusta exactio. AD sextum dicendum, quod vsus principalis vasorum argenteorum, non est ipsa eorum consumptio. Et ideo vsus eorum potest vendi licite, seruato dominio rei: vsus autem principalis pecuniae argenteae est distractio pecuniae in commutationes. Vnde non licet eius vsum vendere, cum hoc, quod aliquis velit eius restitutionem, quod mutuo dedit. Sciendum tamen quod secundarius vsus argenteorum vasorum posset esse commutatio: & talem vsum eorum non licet vendere. Et similiter potest esse aliquis secundarius vsus pecuniae argentae , vtputa si quis concederet pecuniam signatam ad ostentationem, vel ad ponendum loco pignoris. & talem vsum pecuniae licite homo vendere potest. AD septimum dicendum, quod ille qui dat vsuram, non simpliciter voluntarie dat, sed cum quadam necessitate, inquantum indiget accipere pecuniam mutuo, quam ille qui habet, non vult sine vsura mutuare. SVMMA ARTICVLI. PRima conclusio. Accipere vsuram pro pecunia mutuata est secundum se iniustum. Ratio est. Quia venditur id quod non est. Secunda conclusio. Pecunia quae per vsuram acquiritur, est necessario restituenda ex iustitia. COMMENTARIVS. # [theologos et iuristas] MAteria haec celebris est inter Theologos & Iuristas. Theologi quidem agunt de illa in 4. dist. 15. Adrianus in 4. in materia de restitutione. Conradus in tractatu de contractibus a quaest. 21. Ioannes de Medina in lib. de restitutione in tractatu speciali de rebus per vsuram acquisitis. Abulen. tomo. 7. super Matth. cap. 25. quaest. 164. & deinceps. Soto lib. 6. de iustitia. Vtriusque Iurisperiti in titulis de vsuris. Et Gratianus in Decreto dist. 47. & 14. causa. quaest. 4. Vbi videndus erit Cardinalis Turre Cremata. Summistae in verbo vsura. # [de nomine et definitione usurae] De nomine & definitione vsurae. ANTE omnia in hoc tractatu explicandum est, quid significet, & quid sit vsura. De notione quidem huius vocabuli sciendum est, esse Ciceronianum, & habere amplam significationem. Significat enim vsum rei cuiuscumque siue bonum siue malum. Idem dicimus de hoc nomine Foenus. Est enim idem quod vsura: & foeneror, idem est quod exercere vsuras. Iam vero ex vsus accommodatione inter doctores, huiusmodi vocabula in malam partem tantum accipiuntur, vt significent pretium rei iniquum quod capitur ex re quae vsu consumitur. Quae quidem acceptio quasi per antiphrasim ortum habuisse videtur: sicut bellum dicitur, quia est res minime bella, & lucus, quia non habet lucem, & piscina, quae piscibus caret. Sic etiam quando quis vult pretium vltra sortem pro re quae nullum habet fructum aut vsum praeter distractionem & consumptionem ipsius; dicitur tale pretium vsura. Accipitur deinde pro ipso vitio, hoc est, pro habitu qui est principium talium actionum iniquarum. Accipitur etiam pro ipsa actione vsuras accipiendi. Quandoque vero accipitur pro obiecto illius habitus iniqui. Exemplum est in alijs omnibus vitijs & virtutibus. Furtum enim dicitur ipsa rei alienae occulta acceptio. Aliquando vero dicitur ipsamet res occulte accepta. Similiter fides quandoque dicitur res ipsa per fidem credita, aliquando ipse actus credendi, aliquando ipse habitus. Sic vsura accipitur in consilio Agathensi, & refertur. 14. quaest. 3. capite vlt. Vbi dicitur vsura est vbi amplius requiritur, quam datur. Ecce vbi requisitionem vocauit vsuram. Pro obiecto vero accipitur a D. Ambrosio, & refertur vbi sup. 14. q. 3. Vbi ait quodcunque accedit sorti vsura est. Eodem pacto accipitur a D. Hiero. lib. 6. super Ezechielem cap. 18. & refertur vbi supra. Deinceps definitionem quid rei inquiramus incipientes a diffinitione vsurae prout accipitur pro obiecto. Vsura itaque in hac acceptione est, vt D. Tho. definit in hoc articulo, pretium vsus rei mutuatae. In eodem incidit alia definitio, scilicet, lucrum ratione mutui ex pacto. Hinc colligitur definitio vsurae in altera acceptione pro vitio. Est enim vsura iniustitia per quam accipitur pretium vsus rei mutuatae. Vel aliter, vsura est iniustitia qua accipitur lucrum ratione mutui ex pacto. Pro harum definitionum intelligentia notandum est primo, quod tria requiruntur ad vitium vsurae. Primo quidem quod in tali contractu sit mutuum , haec enim est propria & sola materia vsurae. In quo datur intelligi, quod vsura solum habet locum in rebus vsu consumptibilibus, quarum proinde dominium transfertur per talem contractum. Sicut reuera transfertur per omnem mutuationem. Praedicta differentia distinguitur vsura a fraudulentia emptionis & venditionis; qui contractus versatur etiam circa res quae non consumuntur vsu, sed sunt materia commodationis. Obseruandum est tamen, non esse necessarium ad rationem vsurae, quod mutuum sit expressum & manifestum: sed satis est quod sit implicitum & virtuale. v. g. Vendit quis cariori pretio quam praesenti iusto merces suas ex eo tantum quod expectat solutionem futuram; Ibi certe est vsura virtualis, & implicitum mutuum. Etenim perinde pollet illa venditio, ac si modo venditor acciperet ab emptore iustum pretium praesens, & illud ipsum daret mutuum emptori vsque ad tempus praestitutum & praescriptum solutioni, & exigeret lucrum ratione illius mutui. Secundo. Requiritur intentio accipiendi lucrum ratione mutui. Et hoc ipsum expressum est in altera definitione. Colligitur autem manifeste ex D. Thom. definitione. Etenim cum res mutua necessario debeat restitui eadem in specie mutuatori, si pro vsu illius pretium accipere velit, iam manifeste intendit lucrum. Quapropter, siquis accipiat quod alias sibi debebatur, vt redimat suam vexationem, quoniam aliter nequibat recuperare debitum; etiam si ratione mutui dicat se id petere, non est vsura: siquidem non est lucrum verum quod capit ex mutuo. Hoc modo potest intelligi Ambros. sup. lib. de Tobia. cap. 15. quod refertur. 14. quaest. 4. cap. finali. vbi ait. "Ab illo exige vsuras, cui merito nocere desideras, cui iure inferuntur arma, huic legitime auferuntur vsurae, quem bello vincere non potes, ab hoc vsuras exige." Et concludit. "Ergo vbi ius est belli, ibi ius vsurae." Loquitur itaque Ambr. de vsura secundum apparentiam , non secundum rei veritatem. Tertio requiritur pactum & obligatio explicite vel implicite, ratione cuius mutuatarius teneatur, saltem secundum iustitiae figuram quantum est ex parte contrahentium voluntate sua, quoniam re vera & absolute nulla est obligatio ex parte mutuatarij ad reddendas vsuras. Obserua tamen quod quando obligatio, qualiscunque illa est, fuerit implicita, contingere potest, quod altera tantum pars intendat inducere talem obligationem. Et tunc si mutuator intendat inducere obligationem, contractus erit vsurarius, etiam si mutuatarius non intelligat. Si vero mutuatarius existimet se obligari, & mutuator non id intendat, non erit vsurarius contractus, etiam si mutuatarius soluat vsuras. Ratio huius differentiae est: quia vsura est formaliter in mutuatore. Verum est tamen quod mutuator quando postea nouerit animum mutuatarij, tenebitur restituere vsuras. # [de divisione usurae] Diuisio vsurae. IAM vero diuidere oportet vsurae rationem. Altera enim dicitur realis & exte rior: altera mentalis & interior. Exterior quidem committitur quando interuenit pactum saltem implicitum. Mentalis vero est mentis propositum recipiendi lucrum ex mutuo. Obseruandum est tamen, quod mentalis vsura dupliciter dicitur: vno modo communi quadam acceptione cum alijs vitijs mentalibus, quae mentalia dicuntur quatenus mente sola perpetrata sunt, nullo exteriore subsecuto effectu. Sicut mentale homicidium dicitur, quod solo proposito vel desiderio terminatum est. Sic etiam mentalis vsura est propositum absque effectu accipiendi lucrum ex mutuo. Altero modo specialiter dicitur mentalis vsura etiam si secuta fuerit acceptio lucri ex mutuo, quando nullum pactum, ne implicitum quidem, praecesserat. Et haec vsura dicitur solum propositum, ita vt excludat pactum, non autem effectum. Et in hac acceptione multa disputant doctores de vsura mentali. DVbitatur primo. An vsura sit prohibita iure naturali, an vero solum iure positiuo diuino vel humano? Arguitur primo pro parte negatiua. Quod iure naturae prohibetur, nunquam est licitum: sed D. Ambrosius vbi supra dicit aliquando esse licitum, ergo non est intrinsece malum exigere vsuras. Arguitur secundo argumento quinto D. Thomae. Licitum est iure naturae pretium exigere pro actione quam alias homo facere non tenetur, sed homo non tenetur mutuare, ergo pro actione mutuandi potest aliquid iuste petere & accipere. Maior probatur exemplo, quia licite potest saltator pro saltatione pretium accipere, eo quod saltatio est opus ad quod alias homo non tenebatur. Arguitur tertio, & replicatur contra solutionem D. Tho. ad quintum. Vbi ait quod potest quidem mutuator recompensationem petere a mutuatario, sed illa recompensatio iusta nihil aliud est, quam quod mutuatarius reddat quantum accepit. Haec D. Thomas. Contra hoc sic argumentor. Mutuator qui mutuat centum aureos, amplius dat, quam sibi reddat mutuatarius quo tempore soluit centum aureos, ergo ratione illius excessus potest aliquid amplius acci pere. Probatur antecedens. Quia vltra centum aureos quos mutuator dederat, dedit simul obligationem ad non petendum illos ante praefinitum tempus; sed haec obligatio non exigendi suas pecunias pretio aestimabilis est, sicut & obligatio ad mutuandum vel vendendum aestimatur pretio, ergo &c. Confirmatur & explicaturam plius illud antecedens. Mutuat Petrus Paulo centum aureos reddendos quandocumque Petrus petierit. Mutuat etiam Ioannes Paulo totidem aureos reddendos post annum, tunc videtur quod Ioannes amplius det Paulo quam Petrus: quia dat notabilem obligationem ad non repetendum, ergo iusta recompensatio quam debet Paulus facere, non debet esse aequalis erga Petrum & erga Ioannem. Confirmatur secundo. Si Ioannes se obligaret per integrum annum ad mutuandum Paulo pecunias quoties Paulus peteret vsque ad centum aureos, proculdubio Ioannes iuste postularet pretium pro illa obligatione, sed aequalis imo eadem videtur obligatio dare centum aureos nunc cum obligatione non repetendi per totum annum, hoc enim videtur esse continuata obligatio mutuandi vel ratam habendi mutuationem, ergo talis obligatio pretio aestimabilis est. Confirmatur tertio. Si obligatio non repetendi mutuatum intra annum, non est pretio aestimabilis, ergo nec obligatio non repetendi intra duos vel quatuor vel viginti annos non erit pretio aestimabilis. Probatur consequentia, quia non differunt nisi secundum magis & minus. Arguitur quarto. Sententia quae sentit licitum esse emere pagas acerbas minori pretio de praesenti dato quam ipsae constant, videtur quibusdam probabilis, ergo probabilis sententia erit, esse licitum dato minori pretio in praesenti emere obligationem mutuatarij ad reddendum plus pecuniae in futuro. ¶ De hac quaestione sciendum est, fuisse haereticos asserentes licitum esse dare mutuo pecunias ad vsuram. Graeci fuerunt in hac sententia, vt refert Guido Carmelita in summa de haeresibus. Castro in lib. de hae resibus. verbo vsura. Albanenses etiam fuerunt in eadem sententia, vt refert Gabriel Prateolus. lib. 1. de vitis & vitijs haeretico rum cap. 22. Eandem secutus fuit Carolus Molinaeus Iurista sed Lutheranus, vt refert episcopus Segobien. lib. 3. Variarum. & Nauarro in Commentario. super cap. 1. 14. que stione. 3. Qui haereticus aiebat, licitas esse vsuras, si exerceantur cum moderamine quod habetur in. l. eos. C. de vsuris. Abulensis concedit quidem vsuras esse prohibitas, & esse peccatum. Caeterum in loco citato. quaest. 171. & 172. negat esse prohibitas iure naturae: sed ait, tantum iure positiuo prohiberi. In eadem sententia aiunt esse aliquos Iurisperitos, vt refert Soto vbi supra quaest. 1. articulo. 1. PRO decisione veritatis sit prima conclusio. Secundum fidem Catholicam asserendum est vsuras esse illicitas & oppositum est haeresis. Haec conclusio expresse definitur in Concilio Viennensi sub Clemente VIII. & refertur in Clementina vnica de vsuris. §. vltimo. Neque ista conclusio est recens sententia Ecclesiae, sed est communis consensio totius Ecclesiae a temporibus Niceni Concilij, vbi Canone. 18. & refertur. 14. q. 4. cap. quoniam. sic habetur, quoniam multi clerici auaritiae causa turpia lucra sectantes obliti sunt Diuini praecepti, quo dictum est Psal. 14. "Qui pecuniam suam non dedit ad vsuram." Ecce vbi concilium ait, esse Diuinum praeceptum. Sunt etiam innumera testimonia aliorum Conciliorum & Pontificum & sanctorum Patrum, quibus semper vsura improbata est communi assertione totius Ecclesiae. Quae testimonia referuntur. 14. q. 3. & 4. & 5. & 6. & 47. d. & in Decretalibus, & in sexto, in titulis de vsuris. Quae omnia longum esset recensere. Et denique omnes scholastici Doctores ita censuerunt & sentiunt. Secunda conclusio. Vsura prohibita est iure naturali. Probatur primo, testimonijs Philosophorum qui naturali ratione ducti vsuram reprobauerunt. Imprimis, Aristot. 1. Polit. capite. 6. & cap. 7. improbat vehementer vsuram, aitque eam esse praeter naturam. Idem ait. 4. Ethicorum cap. 1. Item Cicero lib. 2. de finibus ait, interrogatum Catonem quid esset foenerari, respondisse , quod esset hominem occidere. Quasi aequipararet Cato foenerationem cum homicidio quantum ad hoc quod est esse contra iusti tiam & ius naturae. Plutarchus opusculum fecit, cui titulum inscripsit, quod non oporteat foenerari. Item Appianus Alexandrinus lib. 1. de bello ciuili. & Marcus Cato de re rustica, vsuras vehementer improbant. Certum ergo est, quod lumine naturali cognoscitur iniustitia vsurarij. Ratione deinde probatur conclusio. Prima quidem & optima ratio est D. Thom. in hoc articulo. Iniquum est & contra ius naturae vendere idem bis, aut vendere id quod non est: sed qui accipit vsuram pro pecunia mutuata, vel quasi vendit idem bis, vel certe vendit id quod non est, ergo. Maior probatur. Quia ratione naturali notum est, esse iniquum rem vendere pluris quam valeat. Minor probatur. Nam qui dat mutuum ad vsuram, recipit postea quidem tantum quantum dedit: & insuper pro vsu illius, qui nullius est pretij seorsum a pecunia, accipit aliquid aliud: ergo aut rem ipsam vendit bis, aut certe pro vsu, qui seorsum non est aestimandus, aliquid accipit. Caeterum de distinctione inter dominium & vsum rerum quae vsu consumuntur, diximus multa supra in materia de dominio. Quanuis enim inter se habeant distinctionem metaphysicam: tamen quod attinet ad pretium & valorem, non potest distingui vsus rei vsu consumptibilis a re ipsa cuius vsus est vt consummatur. Secunda ratio sit ex comparatione . Quia etiam si vsus equi est seorsum aliquando computandus , & aestimandus quantum ad pretium , vt. v. g. quando aliquis conducit equum reddit equum, & etiam pretium vsus equi; tamen qui equum vendit iusto pretio, non potest accipere aliud pretium pro vsu ipsius equi: eo quod per venditionem equi transtulit dominium in emptorem. At vero mutuator qui dat pecuniam transfert dominium eius in mutuatarium redditurum aequalem pecuniam, ergo iniquum erit contra ius naturae, quod mutuator accipiat aliquid pro vsu pecuniae. Probatur consequentia. Quia multo minus distinguitur vsus pecuniae a pecunia, quam vsus equi ab equo, ergo si in venditione equi, propterea quod transfertur dominium, non est licitum recipere pretium pro vsu; multo minus licitum erit accipere pretium pro vsu pecuniae. Confirmatur. Quoniam contra totum naturae ius est, vt quis accipiat pretium pro vsu rei cuius nullum habet dominium, vel vsumfructum, sed mutuator neque dominium neque vsumfructum habet pecuniae mutuatae, ergo est contra ius naturae, quod exigat pretium pro vsu pecuniae: sed solum poterit obligare mutuatarium vt reddat tantum quantum accepit, & tempore praedefinito. Tertia ratio pro conclusione sit. Quando nulla esset alia ratio ad probandum quod vsura est contra ius naturae, nisi quod ex illa sequuntur maxima damna, & incommoda reipublicae, sufficeret ad reprobandam vsuram tanquam rationi naturali contrariam : quemadmodum colligimus, simplicem fornicationem esse contra ius naturae: quia si varius concubitus vt licitus exerceretur; esset magna perturbatio in republica, neque possent homines educari conuenienter neque in vita animali neque in vita rationali. Legatur historia celebris apud Titum Liuium lib. 2. ad vrbe condita vbi narratur discordia inter plebem Romanam & patres conscriptos: quae ortum habuit, ex oppressione plebis per vsuras. Neque valet respondere, quod potius ex vsuris sequuntur aliquae vtilitates in republica, & quod propterea iure communi permittebantur, & Romae permittuntur. Quoniam profecto si reputarentur licitae, tunc esset frequentissimum exercitium vsurarum inter Christianos: ex qua frequentia maxima damna consequerentur in republica; omnes enim indigentes pecunijs de praesenti, etiam ad res non multum necessarias, statim acciperent pecunias ad vsuram & essent prodigae, & in paupertatem redigerentur. Probatur quarto. Quoniam si non esset vsura iure naturae prohibita; sequeretur, quod neque lege Euangelica prohiberetur, siquidem in Euangelio praeter praecepta fidei & sacramentorum nihil prohibetur vel praecipitur, quod non sit naturae lege prohibitum vel praeceptum. Et Confirmatur. Quoniam alias omnibus nationibus quae non receperunt baptismum, licitum esset vsuras exercere, si iure naturae non est prohibitum. Imo etiam sequeretur, quod fideles qui erant ante legem scriptam potuissent exercere licite vsuras: & etiam illi, qui erant simul cum lege scripta, non tamen subditi legi: qualis erat familia Iob, non peccarent vsuras accipientes pro mutuo. Confirmatur secundo. Quoniam Concilia & Pontifices vbi supra non prohibent vsuras, quasi statuendo nouum ius: sed potius declarando, quod ex natura sua iniquum est, ergo negare esse prohibitas vsuras iure naturae, est aduersari dictis Conciliorum & sanctorum Patrum. Ob haec argumenta possemus oppositam sententiam inurere nota erroris in fide, aut certe haeresis. Sed temperamus censuram, & dicimus, quod saltim contraria sententia est periculosa, & valde temeraria & errori proxima. Ratio huius temperamenti est, quoniam non est ita certum secundum fidem, id quod communiter a Theologis asseritur: quod in Euangelio non contineatur aliquod praeceptum, praeter praecepta virtutum Theologicarum, & sacramentorum. Quod quidem proloquium sic intelligitur. Non quidem quod in lege Euangelica non sit praeceptum fidei spei & charitatis, & humilitatis: secundum quod est virtus supernaturalis, per quam subijcitur homo Deo ad finem vitae aeternae consequendum, confitens, quod sine eius auxilio & misericordia neque gratiam assequi neque gloriam potest. Sed quoniam huiusmodi praecepta virtutum fuerunt etiam in lege naturae fidelibus imposita per traditionem protoparentum, & quia quod specialiter consideratur in lege Euangelica, est quod habemus specialia praecepta explicitae fidei, & sacramentorum : propterea Theologi merito aiunt praeter praecepta fidei & sacramentorum non est aliud praeceptum in lege Euangelica speciale praeter praecepta naturalia, ad quorum custodiam nos perficit lex gratiae, Iuxta illud Apostoli Roman. 3. "legem ergo destruimus per fidem? Absit, sed legem statuimus." Illud igitur documentum posset aliquis absque expressa nota haeresis negare, & dicere quod etiam in lege Euangelica est praeceptum diuinum speciale quo prohibentur vsurae. Sed huiusmodi responsio tergiuer satio est: & vix & aegre satis facit argumentis que fecimus, quo minus ista sententia damnetur vt erronea. Hac fortassis ratione Durandus in. 4. distinctione. 33. quaestione. 2. & Martinus de Magistris, de Temperantia. quaest. 2. dixerunt, fornicationem simplicem esse quidem prohibitam iure Euangelico: sed absque haeresis nota manifesta dixerunt fornicationem non esse prohibitam iure naturae. Propter hanc igitur rationem temperauimus nos rigorem censendi, & diximus oppositam sententiam esse valde temerariam & periculosam in fide & errori proximam. Sed profecto nobis magis placeret dicere quod opposita sententia nostrae conclusionis est erronea in fide; propterea quod ex principijs fidei & alijs propositionibus, quae nobis videntur notae lumine naturali, per euidentem consequentiam colligitur nostra secunda conclusio. Et consequenter etiam dicimus, imo multo magis, simplicem fornicationem esse ita iure naturae prohibitam, vt oppositum sit error in fide Catholica. Tertia conclusio. Certum est vsuram prohibitam fuisse in veteri Testamento sicut & adulterium & rapina. Non tamen est ita certum prohibitam fuisse in nouo Testamento expressis verbis. Prima pars probatur, Exod. 22. Deuterono. 28. Psal. 14. Qui iurat proximo suo & non decipit qui pecuniam suam non dedit ad vsuram, & ex ipso Psalmo colligitur quod dare pecuniam ad vsuram est etiam contra legem naturae sicut alia quae commemorat Psalmus ipse, videlicet, non periurare, non decipere proximum, non accipere munera super innocentem. Secundam partem conclusionis probamus, quia in toto Euangelio non est talis locus quo videatur vsura reprobari, nisi ille Luc. 6. qui refertur a D. Thom. "Mutuum date, nihil inde sperantes." Sed ille locus alias habet explicationes sanctorum Patrum, vt insinuat D. Thom. in solutione ad quartum. Nihilominus quoniam summi Pontifices & Concilia citant locum illum Lucae. 6. vt reprobent lucrum ex mutuo, non placet nobis, neque tutum est, discedere a Conciliorum & Pontificum super illum locum intelligentia, quicquid alij contra clament. Neque mirum vel nouum est, quod vnus locus sacrae Scripturae plu res habeat sensus literales. Quarta conclusio. Manifestum est, vsuras esse prohibitas iure Canonico & iure Regio Hispaniensi. De iure Canonico patet ex locis citatis in prima conclusione. Quantum vero ad ius Hispaniense patet ex lege Regia titulo. 2. & libro. 5. ordinamenti. Caeterum iure Ciuili communi, tantum sunt prohibitae vsurarum vsurae, vt patet ex. l. Placuit. ff. de vsuris. & ex. l. vt nullo. C. de vsuris. permissio tamen est vsurarum absolute, vt patet in. l. Placuit. dummodo non sit maior vsurarum portio, quam centesima pars mutuati. Hoc moderamen patet in. l. eos. C. de vsuris. Neque vero haec permissio iuris ciuilis existimanda est illicita, sed aliquando est conueniens & necessaria ne impediantur maiora bona, v. g. Commoditates eorum qui indigent pecunia mutuata. Nota tamen, quod quanuis in nostro regno Hispaniae si necessitas id exposceret, possent permitti vsurae: tamen non propterea posset compelli mutuatarius ad soluendas vsuras. Imo etiam si eas semel soluisset, non poterat denegari ei actio ad repetendum eas in iudicio. Hoc patet expresse ex Clementina vnica de vsuris, quae habetur ex Concilio Viennensi: vbi excommunicantur iudices & officiales eorum, qui compellunt ad vsuras soluendas vel denegant actionem in iudicio ad repetendum. Neque valet contra hoc obiectio, quod non datur actio in iudicio deceptis in contractu emptionis & venditionis citra dimidium iusti pretij, ergo simili modo licitum erit negare actionem in iudicio mutuatarijs, qui soluerunt vsuras. Negamus enim consequentiam. Primo quidem, quia hoc est prohibitum iure Ecclesiastico: quod est superius iure ciuili in his quae pertinent ad salutem animarum. Deinde, quoniam est magna differentia inter vtrumque casum: quoniam in priori casu, difficile erat & nimis importunum tribunalibus dignoscere multitudinem laesionum in contractibus emptionis & venditionis: at vero vsurarum iniquitatem facile est iudicare: & idcirco lex Ecclesiastica voluit subuenire lae sis per vsuram, non autem laesis in em ptionibus & venditionibus. AD argumenta in oppositum. Ad primum ex authoritate Diui Ambrosij, dicit glossa ibidem, sensum esse Ambrosij, quod a nemine sunt exigendae vsurae: sicut nemini est nocendum. Quem sensum sequitur Magister Soto vbi supra . Sed profecto ista explicatio non quadrat cum verbis Ambrosij, scilicet, cui iure inferuntur arma, huic legitime auferuntur vsurae. Constat autem quod saepenumero iustissime inferuntur bella, ergo tunc iuste poterunt auferri vsurae. Melior ergo est explicatio nostra, quam supra dedimus definientes vsuram, scilicet, quod Ambrosius loquitur de vsuris, quae non sunt proprie vsurae, sed secundum apparentiam, scilicet, quae alio titulo debentur: quanuis occasione mutui recuperantur. Ad secundum quod erat quintum Diui Thomae, respondetur, quod optima est eius responsio. Ad tertium argumentum quod erat replica, respondetur negando antecedens. Ad probationem respondetur, quod illa obligatio ad non petendum mutuatum, ante certum tempus, non est pretio aestimabilis per se loquendo, quantum est ex vi mutui: quanuis aliquando possit accedere alius titulus, ratione cuius, talis obligatio sit pretio aestimabilis, sicut v. g. obligatio ad mutuandum vel vendendum solet dici pretio aestimabilis. Negamus autem, quod obligatio mutuatoris ad non petendum mutuatum vsque ad certum tempus sit semper pretio aestimabilis. Pro cuius maiori intelligentia & solutione trium confirmationum, aduertendum est, & maxime obseruandum: quod quia moralia moraliter iudicanda sunt, non debemus fingere res aliquas esse pretio aestimabiles in aliquo euentu, in quo reuera non sunt dignae pretio. In huiusmodi autem obligationibus multae fraudes possunt contingere propter hominum auaritiam. V. g. communiter dicimus, quod obligatio ad mutuandum est pretio aestimabilis; & tamen potest contingere, quod aliquis a quo petitur mutuum respondeat se nolle mutuare hodie, sed quod hodie se obligabit ad mutuandum cras, vel post octo dies, vel post mensem, & quod ratione huius obligationis petat aliquod pretium: quod aequiualet vsuris quas peteret, si modo mutuaret. In tali casu profecto nemo est, qui neget tale pactum vsurarium esse & fucato titulo vsuram palliare; intendebat enim ille homo exigere lucrum ex mutuatione illa, & finxit pretium petere pro obligatione mutuandi. Quemadmodum igitur respondendum erit ad praedictam fraudem in cuius fauorem poterat fieri tale argumentum, scilicet, quod ille mutuator prius exegerat pretium pro obligatione mutuandi quod erat licitum, & postea gratis mutuabat; respondebimus etiam ad probationem illius antecedentis & ad tres confirmationes. Dicimus igitur, quod quando obligatio ad mutuandum vel vendendum nulli prorsus periculo exponit mutuaturum, vel venditurum, & reuera nullam incommoditatem illi affert, non est pretio aestimabilis. Quapropter si venditor aliquis, qui paratus vendere omnibus, velit vendere alicui obligationem vendendi illi cras, aut post octo dies, aut mensem, profecto propter hanc obligationem non potest exigere pretium distinctum a iusto pretio mercium. Secus autem si ex huiusmodi obligationibus ad mutuandum vel vendendum incommodetur mutuaturus vel venditurus: tunc enim licitum erit pro illa obligatione pretium pro quantitate incommodationis exigere. Et hoc modo iuste postulant pretium obligati reipublicae ad prouidendum de carnibus aut piscatura. Ad hunc igitur modum obseruare oportet, quod sicut obligatio mutuandi aliquando est pretio aestimabilis, aliquando nihil valet: ita etiam obligatio non petendi mutuatum vel debitum potest aliquando pretio aestimari, aliquando vero nullo pretio digna est. Exemplum sit, si quis se se obliget ad mutuandum in omni euentu, vel in aliquo euentu speciali, potest esse aliquid periculi damni emergentis vel lucri cessantis, vel alicuius incommoditatis ipsi mutuatori: tunc profecto licitum est aliquod pretium exigere pro illa obligatione. Quando vero ipse mutuaturus nulli periculo se exponit, neque in aliquo incommodatur: non potest pre tium exigere pro illa obligatione: sed iusta recompensatio erit, si reddatur ei tantum quantum pecuniae mutuauerat. Et per hoc patet via ad soluen das tres confirmationes. Ad primam enim respondetur, quod si Petrus & Ioannes aequaliter se habent, in hoc, quod neuter incommodatur ex illa commodatione pro tempore breuiori vel longiori, neuter potest pretium exigere pro obligatione non petendi per totum annum. V. g. quod si Ioannes erat vir pecuniosus, qui non habebat opus illa pecunia per totum annum, non poterit aliquid pretij exigere, propterea quod se obligat ad non petendum per totum annum: hoc enim est mutuare per totum annum. Imo vero in eodem casu, si Petrus breuiori tempore indigeret expendere suas pecunias, posset petere ab eo pretium si prorogaretur sibi solutio facienda: vel etiam si a principio peteretur ab eo vt mutuaret cum ea incommodatione, posset exigere aliquid pretij. Nota tamen, quod cum diximus & repetiuimus, si mutuator incommodatur, non intelligimus solum quando patitur damnum emergens vel lucrum cessans in pecunia: sed etiam quando decebat illum exercere aliquem actum liberalitatis aut magnificentiae de aliqua operatione sibi necessaria vel conuenienti : tunc dicimus quod ligare se ad mutuum quando pecuniae erant sibi necessariae ad talia opera exercenda, & quia caret eis toto illo tempore, impeditur ne exerceat tales operationes; potest aliquam recompensationem exigere, dummodo illa incommodatio non sit fictitia. Ad secundam confirmationem respondetur, quod illa obligatio Ioannis ad mutuandum per annum integrum quotiescunque Paulus petierit mutuum, iudicio meo aequiualet obligationi non petendi centum aureos quos statim mutuaret. Vnde dico, quod si non magis incommodatur ipse mutuator in vno casu quam in altero, non est licitum quod in vno casu exigatur aliquid pretij, si in altero non exigitur. Et ipsa ratio facta in confirmatione nostra conuincit ; & oppositum est patefacere fenestram ad palliandas multas vsuras, dum asserunt Theologi quod pro obligatione mutuandi potest exigi pretium , non autem pro obligatione non petendi mutuatum . Nos enim vtrobique eandem rationem exigendi pretij esse existimamus moraliter loquendo. DVbitatur secundo circa solutionem D. Thom. ad secundum argumentum, An vsura fuerit Iudaeis concessa tanquam licita, saltim erga alienigenas? Pro cuius difficultatis intelligentia notandum est, quod vsura potest dupliciter accipi: vno modo proprie & formaliter pro ipso lucro ratione mutui ex pacto: alio modo improprie & materialiter pro lucro quod accedit vltra sortem, non quidem ratione mutui, sed alio titulo. In priori acceptione diximus iam vsuram esse intrinsece malam, & iure naturae prohibitam: neque in hac acceptione vertimus in dubium, an fuerit concessa tanquam licita Iudaeis. Quoniam manifestum est quod sicut furtum proprie & formaliter loquendo non potest esse licitum, etiam per diuinam potentiam: ita neque vsura potest a Deo concedi tanquam licita. At vero Abul. consequenter ad suam opinionem asserit, quod vsura proprie concessa fuerit Iudaeis erga alienos, tanquam licita. Etenim secundum eius sententiam, vsura est illicita, quia est prohibita iure positiuo: vnde autor legis poterit dispensare. Caeterum nos qui reprobauimus illam sententiam Abulensis, disputamus in prae senti; An vsura in posteriori acceptione fuerit concessa Iudaeis tanquam licita: sicut Deus concessit Iudaeis quando egrediebantur ab AEgypto vt expoliarent AEgyptum petentes ab AEgyptijs vassa accommodata: quod quidem Dominus concessit tanquam rerum omnium Dominus. Atque ita illa acceptio non erat furtum: quia mutabatur materia & fiebat propria retinentium ex donatione Dei. Nunc igitur pariter quaerimus, an illud lucrum ex vi mutui concederetur mutuatori, per legem Domini transferentis dominium lucri in mutuatorem. Et videtur pars affirmatiua vera: quoniam alias lex illa esset scandalum Iudaeis & occasio peccandi. In oppositum autem est quod vsura reprobatur a summis pontificibus supra citatis tanquam prohibita vtriusque testamenti lege. Item, quia in alijs testimonijs veteris Testamenti citatis dubio praecedenti reprobatur vsura. In hac difficultate Conrad. de contract . q. 24. & Ioan. de Medina. in lib. de restit. tract. de vsura. q. 2. ad 3. asserit, vsuram fuisse concessam Iudaeis tanquam licitam. Sed contraria sententia nobis multo probabilior est, videlicet quod vsura tantum fuerit permissa Iudaeis, etiam loquendo formaliter & proprie de vsura: & quod nunquam fuerit concessa tanquam licita etiam materialiter & improprie loquendo de vsura in secunda acceptione. Haec sententia probatur. Quia est magis consentanea sacris literis veteris Testamenti & dictis Conciliorum & Pontificum & Sanctorum. Ad argumentum vero factum respondetur , eam legem esse intelligendam sicut explicabatur a prophetis & maioribus Iudaeorum . Prophetae autem explicabant omnem vsuram esse illicitam vt patet ex testimonijs dubio praecedenti citatis. ex Dauide & Ezechiele & Esdra. Ad exemplum vero quod affertur quando Dominus concessit Iudaeis accipere vasa AEgyptiorum ; Respondetur, quod quando nobis non constat, quod Dominus concedat & faciat donationem transferendo dominium rei quae erat aliena: debemus sequi regulam iuris naturae. Constat autem de reuelatione Iudaeis facta, vt retinerent vasa AEgyptiorum, non autem constat de concessione lucri ex mutuo: & idcirco non est eadem ratio. Notandum tamen , quod hec nostra sententia non est de fide, quia testimonia quae pro illa adduximus, possunt legitime explicari, aut de vsura formali, aut certe de vsura erga fratres suos: non autem erga alienigenas. Videatur Soto libro. 6. de iust. quaest. 1. art. 1. ad 2. & Couar. lib. 5. Variarum cap. 1. num. 7. sed nos in praesenti exactius definiuimus hanc difficultatem. DVbitatur vltimo, quae nam intentio, vel quae nam spes lucri vltra sortem recipiendi, sufficiat ad constitiuendam realem vsuram, & specialiter quaerimus, an qui dat mutuum cum spe recipiendi lucrum, alias non daturus mutuum, sit dicendus vsurarius? Arguitur primo & probatur, quod non liceat aliquid lucri sperare ex mutuo absque peccato vsurae. Nam Dominus Luc. 6. ait, " mutuum date nihil inde sperantes." Secundo . Ex eo loco colligit Vrbanus III. capit. consuluit. de vsuris, eum esse vsurarium qui non alias mutuo daturus pecuniam credit eo proposito, vt licet omnino conuentione cessante, plus tamen sor te percipiat. Denique si quis pro beneficio temporali speret aliquid spirituale est simoniacus, ergo si pro mutuo speret lucrum erit vsurarius. Sed in oppositum est primo, quod si quis donet rem aliquam spe obtinendi aliquod commodum a donatario, non peccat, ergo neque ille qui facit alteri beneficium mutuandi cum spe, quod mutuatarius erit gratus, & respondebit ei cum alio beneficio, non peccat. Confirmatur. Quoniam in amicitia vtili, licitum est amico expectare recompensationem ab amico, ergo ex actione mutuandi, quae vtilis est mutuatario, licitum est mutuatori expectare aliquod benficium a mutuatario. Antecedens docet D. Thomas quaestione praecedenti, articulo. 1. ad tertium, ex Aristotele libro. 9. Ethicorum, & idipsum docet Diuus Thomas infra quaestione. 106. articulo. 5. & Caietanus ibidem. Arguitur secundo, & probo quod mutuator possit saltem secundario intendere lucrum & sperare aliquam commoditatem ex mutuo. Quoniam licitum est clerico interesse Canonicis horis & sacrificium missae offerre, principaliter quidem propter Deum , minus vero principaliter & secundario propter distributiones & stipendium designatum celebranti, ergo &c. Haec quaestio proposita fuit Vrbano III. vbi supra , non tamen fuit explicite definita, & propterea indiget explicatione. Communis igitur omnium Iurisperitorum sententia cum Innocentio IIII. & glossa ibidem ea est. Distinguunt enim duplicem intentionem, scilicet, principalem & primariam: & alteram secundariam & minus principalem. Tunc dicunt, quod primaria & principalis intentio recipiendi aliquid vltra sortem, constituit vsurarium; sed secundaria & minus principalis intentio non constituit. In eadem sententia videtur esse Caietanus in hoc loco ad quartum, & in opusculo de vsura quaestione. 3. & 4. Magister Soto omnem intentionem siue principalem siue minus principalem damnat tanquam vsurariam, vbi supra articulo. 2. quanuis in articulo. 1. aliter vi deatur sentire. Carolus Molinaeus excusat ab vsura omnem intentionem siue principalem siue minus principalem: dummodo absit pactum. Ita refert Nauarro super cap. 10. 14. quaest. 3. PRO decisione huius difficultatis sit prima conclusio. Intendere seu sperare lucrum ex mutuo, siue principali siue minus principali, siue primaria siue secundaria intentione (ex iustitia tamen & obligatione) est vsura. Conclusio est Caietani tomo. 3. opuscul. opusculo de vsura quae stione. 2. & Soto vbi supra , quanuis varius videatur in primo & secundo articulo. & est etiam communis recentiorum in Theologia. Probatur conclusio. Vsura est lucrum ratione mutui ex obligatione (aut quod idem est) pretium vsus rei mutuatae, ergo intendere tale lucrum ex obligatione & tale pretium, intentio vsuraria erit, quaecunque illa intentio sit. Antecedens patet ex supradictis, vbi ad illum modum definiuimus vsuram pro obiecto, ac subinde actus qui versatur circa tale obiectum vsurarius erit. Secundo probatur. Intentio secundaria circa obiectum cuiuscunque habitus siue studiosi siue vitiosi, non tollit rationem formalem talis habitus, sed vt plurimum tollit rationem per se primariam, & finit omnem rationem secundariam, ergo intentio etiam secundaria circa obiectum vsurae constituit actum vsurarium per se secundo. Antecedens explicatur exemplo. Adulterium propter furtum re vera moe chia est, & in specie moechiae & denominat moechum: quanuis reuera ille magis sit fur quam moechus: primo & per se fur; at secundo & per se moechus est. Haec conclusio est concedenda argumentis pro parte negatiua, & iuxta eam intelligenda est sententia Magistri Soto. Secunda conclusio. Intendere lucrum siue principali intentione siue minus principali, siue primaria siue secundaria, non ex obligatione ciuili, sed ex gratitudine, nullum est omnino peccatum. Probatur ex opposita ratione. Vsura est lucrum ratione mutui ex obligatione, vel est pretium vsus rei mutuatae: sed qui intendit lucrum ex gratitudine quacunque intentione non intendit pretium nec intendit ex obligatione, ergo implicat contradictionem quod sit ibi vsura. Secundo probatur. Vsurae vitium peccatum est contra iustitiam, sed vbi nulla est obligatio iniuriosa cessat iniustitia omnis: ergo cessat vsura. Confirmatur. Sine aliquo prorsus vitio potest quis sperare lucrum ex operibus suis, si adhibeat finem honestum vel necessarium, vt docuit Diuus Thomas articulo vltimo quaestionis praecedentis; ergo poterit quis mutuum dare sperando lucrum sine aliquo prorsus vitio: modo tamen ordinet lucrum ad finem honestum aut necessarium. Sequitur hinc, non esse argumentum aut iudicium sufficiens vsurae commissae, quod mutuator alias non daret mutuum , nisi speraret lucrum aliquod. Corollarium est manifestum, quia licitum est vt diximus sperare etiam principaliter lucrum ex gratitudine, ergo &c. Confirmatur. Fas est cuique nolle conferre beneficium in eum, quem existimat ingratum futurum, si alias licitum erat, non conferre ei. Deinde probatur. D. Thom. in quodlibeto. 8. articul. 11. asserit, quod clericus qui principaliter quidem vadit ad Ecclesiam propter Deum, & interest diuinis officijs, secundario tamen & minus principaliter propter distributiones, ita vt alias non esset iturus; iste talis clericus non est simoniacus; ergo neque is qui mutuum dat spe lucri, alias non daturus. Denique, harum conclusionum doctrina simul & huius corollarij, videtur esse aperta D. Thom. in articulo sequenti, vt colligere facile quisque potest ex conclusionibus articuli praecedentis: iuxta quam doctrinam conciliari potest communis opinio distinguens primariam & secundariam intentionem in hac parte: cum opinione secunda quae non distinguit. Etenim opinio communis vocat primariam intentionem & principalem, eam quae ex obligatione ciuili, & iustitia aliquid sperat: secundariam vero eam, quae ex gratitudine tantum, & certe haec est expressa mens Caietani in locis allegatis. Sed quoniam haec materia moralis est, descendamus oportet ad tractationem magis particularem. Sit ergo tertia conclusio. Qui mutuum dat intendens lucrum maxime si explicet mentem suam mutuatario, si alias non esset mutuum daturus, est suspectus vsurarius. Probatur primo. Difficile est admodum dignoscere, an talis mutuator ex obligatione speret & intendat lucrum, an potius ex gratitudine: maxime cum lucri amor soleat excaecare mentis oculos: ita vt ipse mutuator facile falli possit existimans se ex gratitudine sperare, cum reuera ex ciuili potius obligatione speret. Secundo. Mutuatarius aestimari debet qui ad redimendam vexationem suam rependit lucrum, magis quam ex gratitudine, potissimum cum explicuit illi mentem suam mutuator. Denique, non caret vsurae suspicione vehementi, compellere mutuatarij voluntatem ad rependendum aliquid pro mutuo, quanuis dicat mutuator se non obligare illum ex iustitia, sed ex morali debito & gratitudine tantum. Certe hoc videtur pactum implicitum, & vsurarium. Hinc sequitur corollarium. Qui ad hunc modum dat mutuum non est absoluendus, quovsque mutuatarius explicuerit suam mentem gratam & beneuolam, & condonet id quod accepit mutuator vltra sortem. Caeterum superest demum speculatiue inquirere, An haec propositio sit concedenda, licitum est mutuanti ratione mutui intendere principaliter lucrum? PRO cuius rei intelligentia animaduertendum est, mutuum in sui ratione duo includere; alterum quidem antecedenter, videlicet beneuolentiam & amicitiam & gratiam, siquidem mutuum non fit ex iustitia antecedente sed ex amore & beneuolentia misericordia & beneficentia, &c. Alterum vero quod includit, est iustitia: siquidem mutuatio contractus quidam est & actus iustitiae essentialiter. Et quia, quod quaelibet res includit intrinsece & essentialiter magis principaliter includit, quam id quod antecedenter includit; neutiquam licitum erit, ratione mutui sperare lucrum, quia ratione mutui, idem est quod ratione contractus. Ad primum argumentum pro parte negatiua respondetur illud testimonium esse intelligendum ex iustitia & obligatione ciuili, ac denique iuxta ea quae modo dicebamus magis principaliter ratione mutui: alioquin si vt iacet ita generaliter intelligeretur, non liceret (quod falsissimum est) etiam amorem & beneuolentiam exigere & sperare ratione mutui, dicitur siquidem, nihil inde sperantes. Ex his patet responsio ad Vrbanum III. Sed contra hanc solutionem arguitur. Si quis conferat alicui beneficium spirituale cum hac intentione quod ex gratitudine sit aliquid accepturus, est simoniacus, ergo idem est dicendum in mutuo in quo intueretur beneficium temporale ex gratitudine. Antecedens patet ex definitione Pij V. in proprio motu, vbi declarat & condemnat talem donationem tanquam simoniacam. Consequentia patet. Quoniam quod in spiritualibus est simonia, in temporalibus est vsura. Respondetur, quod stando in iure naturae donatio relata in antecedenti non est simoniaca: sed tantum est mala, quia prohibita: vnde non sequitur idem de vsura, nisi similiter tale mutuum prohibeatur, quod a republica non factum est, cum tamen fieri posset. Ad secundum respondetur similiter, distinguo antecedens. Etenim si quis ex obligatione ciuili & iustitia, pro beneficio temporali speret aliquid spirituale, simoniacus erit: non autem si ex gratitudine, & beneuolentia: maxime quoniam dato antecedenti, poterat in praesentia negari consequentia: siquidem cum res spirituales non possunt aestimari temporalibus beneficijs, maxima est irreuerentia si pro re temporali speretur aliquid spirituale vtcunque speretur: quae irreuerentia non fit dum pro beneficio temporali speratur lucrum temporale. Ad argumenta in oppositum respondetur, ea probare secundam conclusionem & corollarium quod ex illa illatum est. Doctrina demum Diui Thomae in responsione ad sextum, notanda est de duplici vsu, altero principali, altero minus principali pecuniae: super quam doctrinam innititur tota quae traditur disputatio & tractatio de cambijs, de qua nos disseremus inferius. Interim legatur dominus Caietanus super hunc locum. # 2 ARTICVLVS II. ¶ Vtrum liceat pro pecunia mutuata, aliquam aliam commoditatem ex petere. AD Secundum sic proce{ Malo. q. 13. art. 4. ad 10. Et opusc. 21. q. 3. & 4. Et opusc. 73. ca. 3. & 7. } ditur. Videtur quod aliquis possit pro pecunia mutuata aliquam aliam commoditatem expetere. Vnusquisque enim licite potest suae indemnitati consulere. Sed quandoque damnum aliquis patitur ex hoc, quod pecuniam mutuat. Ergo licitum est ei supra pecuniam mutuatam aliquid aliud pro damno expectare vel etiam exigere. ¶ 2 Praeterea. Vnusquisque tenetur ex quodam debito honestatis aliquid recompensare ei qui sibi gratiam fecit, vt dicitur in 5. Ethicor. + { Li. 5. c. 5. paulo a prin. to. 5. } Sed ille qui alicui in necessitate constituto pecuniam mutuat, gratiam facit, vnde & gratiarum actio ei debetur: ergo ille qui recipit, tenetur naturali debito aliquid recompensare. Sed non videtur esse illicitum obligare se ad aliquid, ad quod quis ex naturali iure tenetur, ergo non videtur esse illicitum, si aliquis pecuniam alteri mutuans, in obligationem deducat aliquam recompensationem. ¶ 3 Praeterea. Sicut est quoddam munus a manu, ita etiam est quoddam munus a lingua, & ab obsequio. Vnde dicit glo. Isaiae. 33. "Beatus qui excutit manus suas ab omni munere." Sed licet accipere seruitium vel etiam laudem ab eo, cui quis pecuniam mutuauit: ergo pari ratione licet quodcunque aliud munus accipere. ¶ 4 Praeterea. Eadem videtur esse comparatio dati ad datum & mutuati ad mutuatum. Sed licet pecuniam accipere pro alia pecunia data, ergo licet accipere recompensationem alterius mutui pro pecunia mutuata. ¶ 5 Praeterea. Magis a se pecuniam alienat, qui eam mutuando dominium transfert, quam qui eam mercatori vel artifici committit. Sed licet lucrum accipere de pecunia commissa mercatori vel artifici: ergo licet etiam lucrum accipere de pecunia mutuata. ¶ 6 Praeterea. Pro pecunia mutuata potest homo pignus accipere, cuius vsus posset pretio aliquo vendi : sicut cum impignoratur ager vel domus, quae inhabitatur. Ergo licet aliquod lucrum habere de pecunia mutuata. ¶ 7 Praeterea. Contingit quandoque quod aliquis carius vendit res suas ratione mutui, aut vilius emit quod est alterius, vel etiam pro dilatione pretium auget, vel pro acceleratione diminuit, in quibus omnibus videtur aliqua recompensatio fieri quasi pro mutuo pecuniae. Hoc autem non manifeste apparet illicitum. Ergo videtur licitum esse aliquod commodum de pecunia mutuata expectare, vel etiam exigere. SED contra est, quod Ezech. 18. dicitur inter alia quae ad virum iustum requiruntur, Si vsuram & superabundantiam non acceperit. RESPONDEO dicendum, quod secundum Philosophum in 4. Ethicorum. + { Lib. 4. ca. 1. in prin. tom. 5. } Omne illud pro pecunia habetur, cuius pretium potest pecunia mensurati : & ideo sicut si aliquis pro pecunia mutuata, vel quacunque alia re, quae ex ipso vsu consumitur, pecuniam accipit ex pacto tacito vel expresso, peccat contra iustitiam, vt dictum + { Art. prac. } est: ita etiam quicunque ex pacto tacito, vel expresso quodcunque aliud acceperit, cuius pretium pecunia mensurari potest, simile peccatum incurrit. Si vero accipiat aliquid huiusmodi, non quasi exigens, nec quasi ex aliqua obligatione tacita vel expressa, sed sicut gratuitum donum, non peccat, quia etiam antequam pecuniam mutuasset, licite poterat aliquod donum gratis accipere: nec peioris conditionis efficitur per hoc, quod mutuauit. Recompensationem vero eorum, quae pecunia non mensurantur, licet pro mutuo exigere, puta beneuolentiam & amorem eius, qui mutuauit, vel aliquid huiusmodi. AD primum ergo dicendum, quod ille qui mutuum dat, potest absque peccato in pactum deducere cum eo, qui mutuum accipit, recompensationem damni, per quod subtrahitur sibi aliquid quod debet habere. Hoc enim non est vendere vsum pecuniae, sed damnum vitare. Et potest esse, quod accipiens mutuum, maius damnum euitet, quam dans incurrat. Vnde accipiens mutuum cum sua vtilitate, damnum alterius recompensat. Recompensationem vero damni, quod consideratur in hoc, quod de pecunia non lucratur, non potest in pactum deducere: quia non debet vendere id quod nondum habet, & potest impediri multipliciter ab habendo. AD secundum dicendum, quod recompensatio alicuius beneficij dupliciter fieri potest. Vno quidem modo ex debito iustitiae: ad quod aliquis ex certo pacto obligari potest: & hoc debitum attenditur secundum quantitatem beneficij, quod quis accepit. Et ideo ille qui accepit mutuum pecuniae vel cuiuscunque similis rei, cuius vsus est eius consumptio: non tenetur ad plus recompensandum, quam mutuo acceperit. Vnde contra iustitiam est, si ad plus reddendum obligetur. Alio modo tenetur aliquis ad recompensandum beneficium ex debito amicitiae in quo magis consideratur affectus, ex quo aliquis beneficium contulit, quam etiam quantitas eius quod fecit. Et tali debito non competit ciuilis obligatio per quam inducitur quedam necessitas, vt non spontanea recompensatio fiat. AD tertium dicendum, quod si aliquis ex pecunia mutuata expectet, vel exigat, quasi per obligationem pacti taciti vel expressi, recompensationem muneris ab obsequio, vel a lingua: perinde est acsi expectaret vel exigeret munus a manu: quia vtrunque pecunia aestimari potest, vt patet in his, qui locant operas suas, quas manu vel lingua exercent. Si vero munus ab obsequio vel a lingua non quasi ex obligatio ne rei exhibetur, sed ex beneuolentia, quae sub aestimatione pecuniae non cadit, licet hoc accipere & exigere & expectare. AD quartum dicendum, quod pecunia, non potest vendi pro pecunia ampliori quam sit quantitas pecuniae mutuatae quae restituenda est: nec ibi aliquid est exigendum aut expectandum, nisi beneuolentiae affectus, qui sub aestimationem pecuniae non cadit: ex quo potest procedere spontanea mutuatio. Repugnat autem ei obligatio ad mutuum faciendum in posterum: quia etiam talis obligatio pecunia aestimari posset. Et ideo licet simul mutuanti vnum, aliquid aliud mutuum recipere, non autem licet eum obligare ad mutuum in posterum faciendum. AD quintum dicendum, quod ille qui mutuat pecuniam, transfert dominium pecuniae in eum, cui mutuat. Vnde ille, cui pecunia mutuatur, sub suo periculo tenet eam, & tenetur eam restituere integre. Vnde non debet amplius exigere ille, qui mutuauit. Sed ille qui committit pecuniam suam vel mercatori vel artifici per modum societatis cuiusdam, non transfert dominium pecuniae suae in illum, sed remanet eius: ita quod cum periculo ipsius mercator de ea negotiatur, vel artifex operatur. Et ideo sic licite potest partem lucri inde prouenientis expetere tanquam de re sua. AD sextum dicendum, quod si quis pro pecunia sibi mutuata obliget rem aliquam, cuius vsus pretio aestimari potest, debet vsum illius rei ille, qui mutuauit, computare in restitutionem eius quod mutuauit: alioquin si vsum illius rei quasi gratis sibi superaddi velit, idem est ac si pecuniam acciperet pro mutuo: quod est vsurarium: nisi forte esset talis res, cuius vsus sine pretio soleat concedi inter amicos, sicut patet de libro accommodato. AD septimum dicendum, quod si aliquis carius velit vendere res suas, quam sit iustum pretium, vt de pecunia soluenda emptorem expectet, manifeste vsura committitur: quia huiusmodi expectatio pretij soluendi habet rationem mutui. Vnde quicquid vltra iustum pretium pro huiusmodi expectatione exigitur, est quasi pretium mutui, quod pertinet ad rationem vsurae. Similiter etiam si quis emptor velit rem emere vilius, quam sit iustum pretium, eo quod pecuniam ante soluit, quam possit ei res tradi, est peccatum vsurae: quia etiam ista anticipatio solutionis pecuniae habet mutui rationem, cuius quoddam pretium est, quod diminuitur de iusto pretio rei emptae. Si vero aliquis de iusto pretio velit diminuere, vt pecuniam prius habeat, non peccat peccato vsurae. SVMMA ARTICVLI. PRima conclusio. Vsura est pro pecunia mutuata exigere ex pacto quodcunque aestimabile pretio aliquo. Secunda conclusio exigere ex gratitudine etiam pro pecunia mutuata, rem pecunia aestimabilem, non est peccatum. Tertia conclusio . Licitum est pro mutuo exigere compensationem, in his quae pecunia aestimari non possunt, v. g. beneuolen tiam & amorem. Huius articuli tractatus non distinguitur a tractatione praecedentis articuli nisi tantum, qua ratione distinguitur pretium a re cuius est pretium: quae distinctio fere nulla est quantum ad moralem attinet materiam. Et idcirco pro huius articuli intelligentia conferunt quam maxime, quae articulo praecedenti adnotauimus potissimum in dubio vltimo. COMMENTARIVS. EXordiri autem libet huius articuli explicationem a tertiae conclusionis examine. Videtur autem ea conclusio esse falsa. Primo. Amicitia & beneuolentia multo pretiosiores sunt, quam res aliae pretio aestimabiles, vt docet D. Thom. in prima conclusione , ergo neque amicitia potest exigi. Secundo. Non licet ratione mutui in pactum ducere externa amicitiae & beneuolentiae signa. v. g. non licet obligare mutuatarium quod exhibeat se affabilem mutuanti, ergo neque amicitiam ipsam. Antecedens probatur: quia omnes actiones affabilitatis, v. g. nudare caput aut genuflectere, sunt pretio aestimabiles; ergo ratione mutui non possunt deduci in pactum. Arguitur tertio. Si quis intulit alteri iniuriam, non est licitum obligare eum qui passus est iniuriam ad hoc, vt ratione mutui condonet iniuriam, ergo &c. Antecedens probatur, quoniam condonatio iniuriae etiam legibus & iudicum sententijs pretio aestimatur, vnde & multi pro illata sibi iniuria, remittenda pretium accipiunt . ¶ Nihilominus conclusio D. Thom. certissima est, sed intelligenda, non quidem de rebus spiritualibus: quoniam illae vt quaest. 100. definitur non possunt exigi ratione mutui: sed intelligenda est de rebus temporalibus quarum homo est dominus absolutus, & quae positae sunt in beneuolentia & comitate & vrbanitate & dignitate, quae res digniores sunt & magis ab hominibus aestimantur: quam illae quae pecunia & pretio obtineri possunt. Verumtamen quoniam huiusmodi rebus repugnat ratio obligationis ciuilis: consequenter in illis non potest fieri iniuria, eo quod sunt omnino voluntariae . Vnde patet responsio ad primum argumentum . Est autem difficile dissoluere quaestiunculas quae tanguntur in argu. 2. & 3. Magister Soto vbi sup. art. 2. ait, non solum intuitu contrahendae amicitiae licitum esse mutuare, sed etiam amicitiae signa in pactum deducere: nam verum amorem impossibile est pacto acquirere. Fatetur autem circa materiam tertij argumenti, licitum esse mutuanti pacisci ratione mutui de condonatione iniuriae quam ipse mutuator intulit, praesertim antequam sit a iudice condemnatus, & citat pro hac sententia Syluest. verbo, vsura. §. 12. & probat: quia iure amicitiae exhiberi solent externa amicitiae indicia, ergo ex vi mutuationis possunt deduci in pactum huiusmodi signa amicitiae. Nota pro huius rei intelligentia, operationes praesertim externas posse ordinari ad diuersos fines, & consequenter posse recipere varias rationes formales a diuersis finibus & pertinere ad diuersos habitus etiam elicitiue. Est exemplum. Cantatio symboli in ecclesia, secundum quod refertur ad cultum diuinum pertinet ad virtutem religionis elicitiue, sed secundum quod refertur ad confitendum ore fidem, pertinebit elicitiue ad virtutem fidei. Ad hunc modum dicimus, quod signa beneuolentiae exteriora, si referantur ad iustitiae finem & obiectum, sicut reuera referuntur quando ex pacto exiguntur ratione mutui: tunc pertinent ad iustitiam elicitiue. At vero si referantur ad amicitiae finem & obiectum, sicut referuntur quando requiruntur ex gratitudine & amicitia, pertinent ad virtutem amicitiae. Ex hac doctrina patet quid dicendum sit ad quaestiunculas propositas. Etenim nunquam licet in pactum deducere ratione mutui exteriora amicitiae signa, vel reconciliationem, vel iniuriae remissionem: quia ratione pacti referuntur istae actiones ad iustitiae finem, ex iustitia vero non licet ratione mutui aliquid vltra sortem exposcere. Et hinc patet responsio ad argumenta supra facta. Amor siquidem interior & beneuolentia nullo pacto potest referri ad iustitiae finem, sed necessario ad amoris finem: neque enim subijcitur aut subijci potest ille amor necessitati aut obligationi ciuili. Caeterum externa illius signa referuntur ex pacto ad iustitiae finem, & idcirco iure amicitiae exhiberi solent haec signa si relinquantur naturae suae & non referantur ad alium finem. At vero cum ex pacto referuntur ad iustitiae finem induunt aliam naturam, videlicet iustitiae, & tantum retinent materialiter naturam qua significant amicitiam . Ex prima & secunda conclusione colligit in praesentia Caietanus multorum casuum decisionem quos item resoluit in sua summa, verbo vsura, & Soto in allegato art. 2. Primus casus est, si mutuator obliget mutuatarium ratione mutui ad colendum agrum ipsius mutuantis, exhibita tamen iusta mercede pro operis suis. Et idem est, si ratione mutui exigat vt veniat ad emendum iusto pretio in sua officina, ad molendum in suo molendino, ad coquendum in suo furno. Hos contractus approbant multi Summistae. D. Antoninus. 1. par. tit. 1. cap. 7. §. 10. Summa Rosella & Angelica quos refert Syluest. verbo, vsura. 1. §. 7. quos sequitur Adrianus 4. Sentent. in materia de restitutione, tractatu de vsura, fol. 38. qui asserit in eadem sententia esse Gregorium Ariminum. Hos tamen contractus reprobant communiter autores. Legatur Syluest. Caiet. Soto vbi supra. & Ioan. de Medina. C. de restitutione, tractatu de vsura, quaest. de vsura restituenda. Sed pro huius rei intelligentia animaduertendum est. Contractum istum duobus modis celebrari posse. Primo modo tanquam mutui contractum, ita vt teneatur is qui pecuniam accipit reddere eam pecuniae summam ei qui dedit. Secundo modo celebrari potest hic contractus tanquam contractus conductionis & locationis, ita vt qui pecuniam accipit non teneatur ad eam reddendam vllo tempore: sed tantum ad exhibendas operas suas in colendo agro eius qui pecuniam dedit. His praemissis sit prima conclusio. Si primo modo celebretur contractus tanquam mutui contractus, vsura est manifesta obligare mutuatarium ad colendum agrum, &c. etiam iusta mercede. Haec conclusio est contra Adrianum & alios Summistas, & probatur manifeste. Obligatio ad colendum agrum mutuantis , etiam persoluta iusta mercede, est pecunia aestimabilis, ergo non potest exigi ratione mutui citra vsuram. Antecedens probatur. Agricola liber erat & habebat facultatem ad laborandum in agro huius vel illius hominis: ergo astringere illum ad laborandum in huius hominis agro, pretio aestimari potest, siquidem libertas pretio aestimabilis est. Secunda conclusio. Si celebretur contractus secundo modo: contractus ille est iustus & sanctus sine vlla vsurae labe. Haec est contra Soto vbi supra qui ait, non auderem hunc contractum admittere: nam illa anticipata solutio, mutuatio quaedam est pecuniae per operas alterius soluendae : quare obligatio fit ratione mutui. Nihilominus tamen conclusio probatur, quantum videtur aperte. Agricola potest locare operas suas futuras in aestate iuste: rursus qui conducit tales operas futuras, potest continuo citra dubium soluere pretium & anticipare solutionem, modo tamen iustum pretium soluat: & ratione anticipatae solutionis non minuat pretium: ergo iste contractus locationis & venditionis iustissimus est. Probatur etiam conclusio simili quodam. Licet hero conducere famulum qui seruiat illi toto anno sequenti, & persoluere continuo iustam illius mercedem anticipata solutione, ergo ad eundem modum licebit conducere operas coloni, exhibendas in aestate aut hyeme. Tertio probatur. In huiusmodi contractu sicuti est obligatio ex parte coloni ad exhibendas operas suas in ministerium eius qui pecuniam dedit: ita ex contra ex parte pecuniam dantis, est obligatio ad nunquam petendam propriam pecuniam; sed obligatio iusto potest exigi pro obligatione: ergo iste contractus est sanctus. Vltimo probatur conclusio . Qui dat pecuniam, per huiusmodi contractum non recipit pretium vsus pro pecunia mutuata; ergo non recipit vsuram. Antecedens probatur, solum recipit operas coloni agricolae; at agricolae operae sunt pretium pecuniae non vsus pecuniae; siquidem agricola nunquam reddet pecuniam: ergo &c. Confirmatur. Iniquitas vsurae haec est, quod vendatur idem bis, aut vendatur semel id quod nullo pretio est aestimabile; hec autem iniquitas (vt patet manifeste cuique intuenti) longe ab est ab isto contractu. Ad argumentum autem sapientissimi Magistri Soto respondetur, negando anticipationem illam solutionis esse mutuationem pecuniae per ope ras alterius soluendae: sed est conductio & redditio pretij operarum quas agricola exercebit in domini commodum. Itaque per tale pretium redditum, manet obligatus & astrictus agricola ad soluendum & ministrandum & vendidit operas suas, actiones & libertatem alteri. Ad eundem modum dicendum est in alijs contractibus relatis in principio huius casus. Illi siquidem omnes erunt vsurarij, si sint contractus mutuationis: erunt autem iusti si sint contractus conductionis & locationis emptionis & venditionis. Itaque qui accipit pecuniam non tenetur pecuniam soluere, sed tenetur illam operam exhibere ad quam se obligauit. Iuxta istum modum, excusandi sunt ab vsura multi agricolae qui bona fide faciunt huiusmodi contractus. Secundus casus seu quaestiuncula praecedenti coniuncta est, an licitum sit dare mutuum, ea lege, vt mutuarius conducat pretium seu fundum mutuantis? De qua re sit prima conclusio. Vsura est manifesta, si ratione mutui obligetur mutuatarius ad conducendum agrum seu fundum mutuantis. Probatur manifeste. Talis obligatio est pretio aestimabilis, ergo &c. Secunda conclusio. Contractus iste debet haberi suspectus de vsura quocumque modo celebretur; itaque vt plurimum est vsurarius. Explicatur conclusio prima. Contractus manifeste est vsurarius quando ratione mutui augetur pretium in fundi conductione & locatione, etenim illud pretij augmentum aestimabile pretium est. Secundo. Vsurarius est talis contractus , etiam si pretium fundi non augeatur in locatione, quando sunt pauci coloni qui veniunt fundum conducere; datur autem mutuum, vt mutuatarij locent fundum eodem pretio quo antea locatus fuerat, ad quod pretium alij nolebant accipere, ergo in tali contractu euidens suspicio de vsura est existimanda. Ratio est in promptu: quoniam vt diximus in quae stione praecedenti, emptorem raritas iuste facit res vilescere ac, subinde cum in prae sentia sint pauci conductores agri: pretium iuste decrescit; iniquum ergo est & vsurarium ratione mutui, conseruare agrum in eodem pretio. Tertia conclusio. Nihilominus tamen aliquando poterit contractus iste taliter celebrari vt iustus sit. Primo, iustus erit (supposito semel quod non est obligatio ad conducendum) si fundi dominus ad viri boni arbitrium minuat pretium propter paucitatem conducentium, vel suppleat in re illa aliud pretium. Secundo, si isti contractus bona fide fiant & fundus alias locetur pretio iusto, quoniam cum iam per mutuum agricolae habeant, vnde possint emere boues, & reliqua necessaria ad culturam fundi, non est tum temporis paucitas colonorum seu conducentium: & idcirco iam non minuitur iuste fundi pretium hac ratione. Tertius casus seu quaestiuncula est, an mercator qui obligat mutuatarium vt partem saltim vnam mutui recipiat in mercibus, committat vsuram? V. g. solent quandoque Principes laborare inopia pecuniae ad soluenda militibus stipendia; rogant insignem quendam mercatorem vt mutuam det illam pecuniam, mercator vero respondet se partem pecuniae daturum numeratam, partem vero teneatur Princeps ipse in mercibus accipere. Prima conclusio. Contractus iste mutui vt propositus est, obligando videlicet mutuatarium ad accipiendam partem in mercibus, est vsurarius manifeste. Ratio est. Obligatio illa ad emendas merces mutuantis etiam credita pecunia, aestimabilis est pretio, ergo &c. Deinde solent interuenire in huiusmodi contractibus aliae iniquitates, videlicet carius vendunt tales mercatores mutuantes merces suas, ex eo quod vendunt credita pecunia, rursus petunt a mutuatario lucrum cessans cum reuera non esset lucrum, ac denique in exemplo posito cogunt milites emere merces, quibus reuera ipsi milites non indigent & quas continuo milites diuendere debent pretio multo viliori quam emerint. Secunda conclusio. Sub forma & re emptionis & venditionis poterit hic contractus iuste celebrari ad hunc modum. Accedit mutuatarius ad petendum mutuum a mercatore celebri, mercator respondet se nolle mutuum dare, esse tamen paratum ad ven dendas merces quas habet domi suae venditioni expositas, quibus mercibus ipse mutuatarius poterit suae subuenire necessitati. Dico igitur. Quod si talis contractus bona fide fiat non animo palliandi vsuram, & alie merces vendantur iusto pretio quod licitus est. Secundo. Demus quod mercator iste non habeat alias pecunias quas posset mutuas dare petenti mutuum, nemo certe condemnaret talem contractum in quo venderet quas habet merces, ergo &c. Probatur, quoniam impertinens est omnino ad iustitiam talis contractus, quod mercator habeat vel non habeat pecunias quas possit mutuas dare. Denique probatur. Si nunquam petitum esset mutuum ab isto mercatore, sed a principio is qui indiget peteret, vt mercator venderet illi merces; citra dubium venditio celebrata ad modum supra dictum erit iusta, ergo etiam si petierit mutuum, mercator vero recusauerit mutuum dare & ambo conuenerint in emptione & venditione mutui non erit iniustus talis contractus. Sed contra hanc secundam conclusionem sunt duo argumenta . Primum. Emptor qui emit tales merces cogitur continuo eas vendere viliori pretio; ergo fit illi iniuria per talem contractum. Secundo . Sequeretur, quod ille mercator qui vendit merces mille. v. g. aureis, possit continuo statim a celebratione contractus, emere rursus merces easdem ab eodem emptore non gentis aureis; Consequens est approbare pestilentissimum genus contractus, quod a nostris dicitur mohatras, o baratas, ergo. Ad primum respondetur . Interuenire fortasse posse quandoque in huiusmodi contractu vitium contra charitatem; vt si mercator possit mutuum dare nolit tamen sed vendere merces, quas continuo cogitur emptor ipse diuendere viliori pretio. Caeterum nulla est iniuria contra iustitiam; (etenim vti vidimus quaestione praecedenti) propter vendendi modum, iuste diminuitur pretium in mercibus vltroneis: & idcirco illud vilius pretium in quo emptor in nostro casu vendit postea illas merces: est iustum illarum pretium. Est simile. Accedit quispiam ad petendam vestem commodatam ab altero, tamen ille alter non vult com modare sed vendere, qui autem petit commodatam vestem non habet pecunias quibus emat sed accipit eas ad vsuras ab alio quopiam vt emat vestem, citra dubium non peccat contra iustitiam is qui vendit vestem & noluit commodare: quanuis daremus quod interdum peccaret contra charitatem. Ad secundum respondetur primo, quod si mercator iste a principio vendidit merces cum pacto emendi rursus easdem viliori pretio: talis contractus est pestiferus reipublicae qui dicitur mohatra & illi dicuntur mohatreros y barateros. Respondetur secundo. Quod si mercator ille bona fide (quae vt plurimum non interuenit) vendidit merces suas, ignarus omnino voluntatis eius qui emit, postea vero videns quod qui emit ab eo merces procurat eas diuendere emit eas iusto pretio, sicuti si venderentur in publica auctione: talis contractus erit iustus, etiam si pretio emat viliori, sunt enim illae merces vltroneae. Ex horum casuum resolutione, licet similium casuum resolutionem colligere. Tertia conclusio. Si mutuatarius non obligatur ad recipiendam mutui partem in mercibus, sed tantum dicat mutuator, vellem vt partem in mercibus reciperes: non video vsurae rationem, modo tamen merces venditae sint vsui futurae mutuatario & vendantur iusto pretio. Probatur. In tali contractu non exigitur aliqua obligatio neque res aestimabilis pretio ratione mutui; & alias nulla est iniquitas in emptione & venditione mercium: ergo talis contractus est iustus. Iam vero in responsione ad primum definit D. Thom. quid sentiendum sit de duobus titulis qui praetendi solent ad accipiendum aliquid pro mutuo. Primus est damnum emergens: secundus lucrum cessans. Et proinde statuit duas conclusiones. Prima conclusio. Qui mutuum dat potest absque peccato in pactum deducere cum eo qui mutuum accipit, recompensationem damni emergentis per quod subtrahitur illi aliquid quod debet habere. Secunda conclusio. Lucrum cessans non potest mutuator in pactum deducere. Explicatur prima conclusio. Damnum emergens est detrimentum quod mutuator solius mu tuationis causa incurrit. Sit exemplum . v. g. habet quis paratam pecuniam ad reparandam domum quae minatur ruinam, si autem det illam pecuniam mutuam petenti ruet domus, quae postea non poterit nisi maiori pecuniae summa reaedificari; illud detrimentum maioris summae pecuniae consumendae in aedificatione, dicitur damnum emergens. Item, si quis accipiat ad vsuras pecuniam quae illi mutuo petitur, poterit vsuras illas ratione damni emergentis petere. Item, si mercator cogitur viliori pretio merces suas vendere ad congregandam eam pecuniae summam quae illi mutua petitur: poterit illud detrimentum quod ex venditione illa viliori pretio facta incurrit, in pactum ducere. Caeterum huic conclusioni adhibetur quaedam moderatio necessaria, videlicet si mutuator moneat mutuatarium, se incurrere illud detrimentum ex mutuatione. Itaque sciens & prudens mutuatarius faciat pactum cum mutuante & velit detrimentum illud pati, ne mutuans illud patiatur, alias si ista admonitio non praecedat, mutuatarius erit rationabiliter inuitus. Neque tamen necessarium est, quod qui dat mutuum rogetur: quia licet hoc frequenter accidat, tamen si amicus amico indigenti sua sponte offerat mutuum , poterit iuste damnum emergens petere. Est autem vera conclusio: siue damnum emergens sit a principio mutuationis, siue postea quando mutuatarius est in mora soluendi . Conclusio itaque ad hunc modum explicata habetur in iure & asseritur a Theologis vniuersis & Iurisperitis. Et ratio D. Tho. est demonstratio. Etenim iustum est, vt nemo detrimentum incurrat ex beneficio quod alteri faciat. Item probatur. Quia fideiiussor potest in pactum deducere detrimentum quod ex fideiussione incurrit, vt habetur in cap. peruenit de fideiussionibus, ergo mutuator, &c. Denique, venditor potest vendere carius quam res secundum se valeat, quando ex venditione incurrit detrimentum, dummodo admoneat emptorem illius detrimenti, vt quaestione praecedenti articul. 1. diximus; ergo multo magis mutuator. Circa secundam vero conclusionem D. Thom. de lucro cessante: sunt aliqua certa apud omnes doctores, aliquid vero dubium. PRO cuius intelligentia nota primo. Lucrum cessare quando causa mutuationis, mutuator non negociatur cum pecunia vnde non lucrifacit quod erat lucrifacturus. Nota secundo. Pecuniam habere duplicem potentiam ad lucrifaciendum. Altera est remota quae consequitur omnem pecuniam, quae ex natura sua est instrumentum ad lucrifaciendum, emendo & negociando : altera potentia est propinqua & quasi artificialis, quam non habet pecunia ex natura sua, sed ex industria negociantis, quando vel iam est exposita negociationi, vel parata est vt exponatur. Vt v. g. frumentum in horreo habet potentiam naturalem & remotam quae consequitur omne frumentum ad fructificandum; sed quando iam seminatur vel paratur vt seminetur habet potentiam proximam & quasi artificialem propter industriam agricolae ad fructificandum. Hoc simile habet Caietanus hic. Nota tertio. Duobus modis posse aliquem aut illius pecuniam impediri a lucro. Vno modo contra voluntatem domini, vt cum Princeps vel respublica compellit ciuem vt mutuet pecuniam: vel quando mutuatarius est in mora soluendi, vel quando fur pecuniam paratam ad negociandum surripit. Secundo modo impeditur lucrum ex voluntate domini pecuniae; & hoc Dupliciter, vel cum procurat proprium commodum ipse dominus, vt quando ipse sponte sua pecuniam transfert a negotiatione ad mutuum: quia vult habere saluum capitale: altero modo, quia vult beneficium facere alteri rogatus ab illo. Sit prima conclusio. Quando potentia tantum est remota & naturalis in pecunia ad lucri faciendum, siue tale lucrum cesset contra voluntate siue ex voluntate domini, non potest dominus aliquid vltra sortem recipere ratione lucri cessantis. Probatur. Quia si ratione huius potentiae posset recipere aliquid vltra sortem, sequeretur licitum esse in omni mutuo aliquid accipere, & per consequens licita esset vsura. Probatur sequela. Quia talis potentia est inseparabilis a pecunia. Et confirmatur exemplo. Frumentum non potest aestimari maiori pretio ratione potentiae naturalis & communis omni frumento , ergo nec pecunia. Consequentia patet: quia pecunia multo minus fructifera est quam frumentum . Vnde sequitur corollarium , quod fur qui accipit huiusmodi pecunias, satisfacit reddendo illas. Item sequitur, magnates & qui non sunt negociatores non posse exigere ratione lucri cessantis aliquid ex mutuo. Secunda conclusio. Si aliquis sua sponte propter commodum proprium transferat suam pecuniam a negociatione ad mutuum , non potest exigere lucrum cessans. Haec conclusio est consequens ad primam & probatur, quia in tali casu pecunia amittit iam potentiam proximam & artificialem ad lucrifaciendum, & remanet tantum cum naturali potentia & remota, & hoc ex voluntate domini propter suum commodum maius, & securius, ergo &c. Item probatur a simili. Nam si quis frumentum quod parauerat ad seminandum, postea sua sponte & propter suum commodum velit vendere, non potest exigere maius pretium quam secundum se valeat. Et denique probatur. Quia quanuis venditor aliquis posset res sibi magis commodas & vtiles quam alijs, cariori pretio vendere rogatus; tamen si inopia coactus procurans suum commodum eas vendat, non potest amplius pretium pro illis recipere quam secundum se aestimentur; ergo nec mutuator, &c. Vnde sequitur corollarium quod sunt vsurarij saepe illi qui cum Rege faciunt contractus, quos dicunt (assientos) quia saepe isti suum tantum commodum procurantes, voluntarie transferunt pecuniam a negociatione ad mutuum: quia magis lucrantur mutuando regi vno anno: quam quinque negociando. Item vsurarij sunt quidam mercatores, quia Rege & magnatibus vel alijs exigunt lucrum cessans, eo quod rex vel magnates sunt in mora soluendi merces quas emerunt ab illis. Ratio huius est: quoniam isti mercatores a principio venditioni optime nouerant, quod isti viri illustres sunt in mora soluendi, & nihilominus propter suum commodum libenter vendiderunt illis merces suas: quoniam alias non poterant tantam copiam mercium vendere, & ideo reuera nullum lucrum illis cessat: sed potius sequitur commodum ex eiusmodi venditione, quanuis quidam emptores sint in mora soluendi. Nihilominus si ista soluendi mora sit illis reuera perniciosa & a principio venditionis cognita, licitum erit aliquid exigere ratione lucri cessantis. Tertia conclusio. Quando pecunia erat in potentia proxima ad lucrandum & impeditur lucrum contra voluntatem domini: iuste poterit exigere lucrum cessans, imo qui impedit tenetur in foro conscientiae antequam petatur reddere lucrum cessans. Probatur conclusio primo. Quia pecunia quae est in potentia proxima ad lucrum, plus valet domino suo ratione suae potentiae: quam valeat secundum se absolute; ergo illam maiorem vtilitatem poterit dominus illius in pactum deducere & exigere. Deinde probatur conclusio ex communi regula. cap. finalis de iniurijs. si tua culpa damnum datum est, vel irrogata iniuria, iure te super his satisfacere oportet. Sed in casu posito culpa vel causa illius qui contra voluntatem domini accipit pecunias damnum emergit, scilicet quod cessat illa potentia proxima pecuniae: ergo tenetur satisfacere. Confirmatur & ostendo, quod non solum habeat verum conclusio, quando a principio mutuationis impeditur voluntas domini: sed etiam quando impeditur postea ratione morae in soluendo. Sunt enim expresse leges que hoc definiunt in. l. socium. ff. pro socio. & in. l. cum quidam. ff. de vsuris. & in. l. vsuras. C. eodem titulo. Praedictae tres conclusiones asseruntur ab omnibus Iurisperitis & Theologis. DVbium tamen difficile est, an negociator qui rogatus a mutuatario remouet voluntarie pecuniam suam a negotiatione vt det mutuum petenti & faciat illi beneficium: possit iuste exigere lucrum cessans? Arguitur primo pro parte affirmatiua. Licitum est vt diximus mutuanti, exigere damnum emergens; ergo & lucrum cessans. Probatur consequentia. Quia in casu posito lucri cessatio est damnum emergens: siquidem aufertur a mutuante aliquid quod deberet ipse habere. Arguitur secundo & confirmatur. Quia pecunia cum potentia proxima ad lucrum pluris aestimatur, quam sine illa, & est magis commoda domino negociatori, quam alijs; sed mutuatarius est causa moralis rogans & solicitans vt sibi mutuetur pecunia, quod illa potentia pecuniae impediatur, & quod non valeat tantum domino suo: ergo dominus iuste exigit lucrum cessans. Maior explicatur. Nam sicut frumentum terrae mandatum plus valet quam alias valeret: ita mille aurei expositi bonae negociationi: plus valent quam mille aurei absolute. Probatur minor, quia charitas proximi & illius commodum mouent negociatorem vt mutuet roganti . Consequentia probatur, quia vnicuique licitum est deducere in pactum, id quod res mutuata sibi valet. Arguitur tertio. Licitum est recipere lucrum cessans post moram debitoris in soluendo; sed pecunia negociationi exposita tam vtilis erat domino a principio mutuationis quam post moram soluendi: ergo eadem est ratio. Denique licitum est venditori carius vendere res quas erat seruaturus in aliud tempus in quo pluris erant aestimandae, vt patet ex cap. Nauiganti. de vsuris; ergo licitum erit mutuatori in casu posito exigere lucrum cessans. Probatur consequentia: quia sicut venditori qui erat seruaturus merces suas, cessat lucrum quod expectat, si nunc pecunias mutuet absolute secundum proprium valorem nulla habita ratione ad potentiam proximam quam habeat ad lucrum ; & quemadmodum venditor voluntarie vendit licet rogatus & efflagitatus: ita etiam mutuator voluntarie mutuat rogatus; ergo eadem est ratio. Sed in oppositum est, quod legibus ciuilibus & Ecclesiasticis decernitur, quod ratione morae in soluendo licitum est mutuatori exigere lucrum cessans sibi; At vero si licitum esset a principio mutuationis pacisci de lucro cessanti iam eisdem legibus esset explicatum; sed nullibi hoc explicatur, ergo non est licitum. Praeterea D. Thom. in hoc articulo ad primum argumentum expresse distinguit inter damnum emergens & lucrum cessans, & dicit, quod damnum emergens licitum est exigere non autem lucrum cessans: quia hoc est in poten tia & pluribus modis potest impediri. Idem sentit etiam Scot. in 4. d. 15. q. 2. & Duran . 3. sent. d. 37. q. 2. & Innoc. & Ioan . Andr. in ca. Nauiganti de vsuris. Denique omnes antiqui doctores videntur esse huius sententiae : ita vt Adria. dicat oppositam sententiam esse modernorum. Secundo arguitur. Lucrum alicui cessare nihil aliud videtur esse, quam ipsum cohiberi a suo lucro; sed quando nulla vis, nullus metus, nulla denique ignorantia interuenit, sed solum modo preces mutuatarij pecuniae dominum inducunt ad mutuandum non prohibetur ipse dominus a suo lucro: ergo ibi non est vere lucrum cessans. Probatur minor: quia nemo cohibetur nisi quando eius voluntas aliquo modo impeditur ab executione vel accusatione alicuius boni, & tunc dicitur ille homo inuoluntarius; at vero inuoluntarium sola vis aut metus aut ignorantia causat, vt ait Aristot. 2. ethic. ergo. Tertio arguitur & confirmatur. Qui solis precibus mutuatarij inductus dat mutuo pecuniam suam, tenetur sequi naturam mutuationis; sed natura mutuationis est, quod secundum propriam rationem intrinsecam nihil vltra sortem exigatur: ergo non est licitum pacisci de lucro cessante, si mutuat vere pecunias. Confirmatur. Quoniam alias si licitum est exigere lucrum cessans, liceret etiam exigere aliquid pro obligatione non repetendi tan cito pecuniam mutuatam : quoniam ista obligatio includitur etiam in ratione mutui. Quarto. Qui procurans proprium commodum dat mutuo, non potest exigere lucrum cessans, vt dictum est in secunda conclusione; at vero idem videtur esse procurare commodum amici atque proprium commodum : ergo neque tunc licitum erit exigere lucrum cessans. Confirmatur. Si mutuator in gratiam Pauli mutuaret Petro pecunias, non poterat exigere a Petro lucrum cessans; ergo neque si id faciat in gratiam Petri: quoniam vterque proximus est. Confirmatur secundo. Pro alterius. ementis commodo non licet pretium aliquod accipere pro re quae est valde vtilis ementi , vt docet D. Tho. q. praeced. art. 1. ergo neque pro commodo mutuararij. Denique arguitur. Sequeretur ex opposita sententia , quod licitum esset negotiatori diligenter quaerere mutuatarios quibus mu tuet pecuniam exigendo ab illis lucrum cessans. Probatur consequentia: quoniam vnusquisque licite quaerit emptorem rei suae quae pretio aestimabilis est; ergo si lucrum cessans est pretio aestimabile licitum erit negotiatori quaerere emptorem . Pro ista sententia negatiua habemus Magistrum Soto lib. 6. de iustit. & iure quaest. 1. art. 3. in 3. & 4. conclusione. vbi ait, sententiam affirmatiuam esse minus probabilem & aperire fenestram plurimis vsuris. Nihilominus sententia affirmatiua communis est Iurisperitis omnibus in cap. Salubriter. & in cap. Conquaestus de vsuris: exceptis paucis quibusdam. Videatur Couar. lib. 3. Variarum resol. cap. 4. num. 1. & 5. Nauarro etiam in Comment. sup. cap. 2. 14. quaest. 3. num. 47. & sequentibus. Est etiam communis omnibus Theologis in 4: dist. 15. & Summistis in verbo vsura, videatur Conradus de contractibus quaest. 80. & Adrianus in 4. in materia de restitutione, speciali quaestione de hac re, & Ioan. de Medina in 6. de restitutione in titulo de vsuris, Caietanus in isto Comment. super hunc articulum. Haec sententia communis fuit nostris preceptoribus qui nos antecesserunt: solus Magister Soto est singularis in hac sententia. Imo ipse ait vbi supra, non mihi tantum arrogo, vt primus opinionem illam, scilicet affirmatiuam prorsus refellam. Neque vero D. Tho. in praesenti art. in solut. ad 1. tenet partem negatiuam sed duo discrimina, intendit statuete, inter damnum emerges & lucrum cessans. Primum est quod damnum emergens semper est licitum exigere quoties aliquis dat mutuum absque aliqua suspitione. At vero lucrum cessans exigere a principio mutuationis raro licitum est, cum omnibus suis circunstantijs & semper habet suspitionem vsurae. Secundum est, quod damnum emergens licitum est exigere tantum quantum sonat; at vero lucrum cessans non licet exigere totum quod speratur. Quod probat D. Tho. quia lucrum cessans multis vijs impediri potest. Neque etiam Scotus & Durandus sequuntur illam partem negatiuam si attente legantur in locis citatis. Caeterum partem affirmatiuam quam nos sequimur probant argumenta quae fecimus in principio dubij. Deinde haec pars videtur virtualiter definita in multis legibus. v. g. in. l. at qui natura. §. non tantum. ff. de negotijs gestis. & in. l. 3. §. finali. ff. de eo qui certo loco. Prae terea. Vt inducebamus in vltimo argumento pro parte affirmatiua videtur etiam definita in cap. nauiganti. de vsuris. Notandum tamen est, quod aliqui viri docti vt iustificent praedictum contractum de lucro cessante distinguunt in praedicto contractu duos contractus virtualiter contineri. Alter est contractus mutuationis, per quem mutuator dat pecuniam suam mutuatario reddendum integram & saluam: alter est emptionis & venditionis per quem ipse mutuator qui negotiabatur cum sua pecunia, vel paratus erat negotiari: vendit mutuatario cessationem a negotio lucrifactiuo propter commodum ipsius mutuatarij, qui reputat sibi esse valde vtile, quod negotiator cesset ab illo negotio dummodo mutuet sibi pecunias. Et quanuis in isto casu coniungantur isti duo contractus: per accidens tamen poterunt omnino separari aliquando & seorsum celebrari. Vt v. g. si Petrus reputet sibi commodum quod Paulus cesset ab aliqua negotiatione, vel quia ipse vult negotiari, vel alius amicus eius, aut alia ratione, etiam si Petrus non mutuet sibi pecunias: tunc in tali casu ille qui cessat a negotiatione lucrifactiua potest vendere illam cessationem. Nunc igitur probant praedictam sententiam. Quanuis enim in casu nostri dubij coniungantur illi duo contractus mutuationis & venditionis: tamen vterque iustus est, quia ratione mutuationis nihil pretij exigit mutuator, at vero ratione venditionis exigit pretium iustum quo aestimabatur illa cessatio a negotio lucrifactiuo. Sed tamen quanuis ista consideratio videatur conueniens ad confirmationem praedictae sententiae: tamen communior est quam oporteat, etenim licitum est cuicumque pro cessatione ab aliqua actione sibi licita & placita pretium accipere. Vt v. g. pro eo quod cesset ire in campum rogatu amici, potest pretium accipere: at vero in casu nostri dubij aliquid est specialius quod videtur generare scrupulum; etenim mutuatarius non dat pretium vt mutuator duntaxat cesset a negotiando: sed per se primo & principaliter dat propter illum finem vt mutuet sibi pecunias, ergo videtur, quod in tali casu ratio ne mutui dat pretium. Quapropter optima ratio, & specialis praedictae sententiae affirmatiue ea est videlicet, quod mutuator iuste accipit pretium pro lucro vere cessante dum mutuat & vt mutuet pecunias alteri vtiles, & hic titulus est sufficientissimus: quia reducitur ad damnum emergens, eo quod mutuator vt faciat alteri beneficium rogatu illius, minus habet quam deberet habere in bonis suis: quod quidem est damnum emergens. Neque valet respondere quod nondum habebat lucrum in actu; quia habebat potentiam proximam ad lucrum. Qua priuatur vt mutuet alteri pecunias. Caeterum quia iste titulus lucri cessantis est pallium multarum vsurarum vt aduertit Magister Soto: idcirco oportet Theologum esse diligentem in examinando, an vere sit lucrum cessans propter commodum mutuatarij. Debet itaque primo examinare negotiatorem, an tempore contractus haberet alias pecunias quibus posset si vellet negotiari, etiam post factum iam contractum. Etenim in tali casu, non cessat illi lucrum causa mutuationis sed voluntate propria: quia vult alias pecunias domi retinere neque exponere periculo negotiandi. Est optimum simile, siquis habeat domi frumenti copiam cuius partem praeparauerat ad seminandum, partem vero retineat domi ad vendendum: tunc si accedat quis ad emendum frumentum ab illo, non potest frumenti partem quam parauerat ad seminandum carius vendere ratione lucri cessantis: eo quod habet aliud triticum quod potest seminare si velit. Debet secundo aduertere Theologus ex parte mutuatoris, quod animus illius negotiandi cum pecunia quam dat mutuo, debet perseuerare toto tempore mutui: quoniam eo momento temporis quo animus negotiandi erat interrumpendus: iam non cessat lucrum causa mutuationis, neque ipse mutuatarius est causa impediendi lucrum, sed voluntas potius mutuatoris: & ideo si a principio mutui habebat mutuator animum negotiandi per dimidium annum, non poterit postea exigere lucrum cessans pro toto anno pro quo mutuat. Debet tertio aduertere Theologus, quod mutuator propter mutuatarij commodum remoueat pecunias a negotiatio ne; etenim si commodum mutuatarij non sit causa, quod remoueat: iam non cessat lucrum ratione mutuationis. Obserua tamen, quod non exigitur hic quod illud commodum mutuatarij, sit reuera commodum vtilitatis: sed sufficit, quod ipse mutuatarius existimet sibi esse commodum & conueniens, vnde si velit illas pecunias ad prodige expendendum in ludis & luxurijs, nihilominus mutuator poterit exigere lucrum cessans, & non peccabit contra iustitiam mutuando, in illo casu: poterit tamen peccare contra charitatem, iuxta regulas fraternae correctionis: de quibus multa diximus. 2. 2. quaestione. 33. & supra quaestione praecedenti, de his qui vendunt ea quibus male vsuri sunt emptores. Obseruandum etiam est, quod non requiritur, quod ipse negotiator optaret magis negotiari cum sua pecunia, quam mutuo illam dare; etenim charitatis est erga proximum procurare magis mutuatarij commodum quam lucrum ex propria negotiatione: sed satis est ad iustificandam mutuationem, quod mutuator reuera negotiaturus erat & prudenter expectabat lucrum ex sua negotiatione, toto illo tempore mutui, nisi commodum mutuatarij impediret suam negotiationem. Itaque non amplius quaerimus mutuatarij commodum, ad mutuandum illi, exigendo lucrum cessans: quam requiratur in contractu in quo exigitur damnum emergens. Denique ad iudicandum sit ne iusta quantitas , quae exigitur ratione lucri cessantis: erit Theologo talis regula. Nunquam debet exigi totum lucrum cessans. Ratio est: quia non aestimatur res tanti quando est in potentia quanti aestimatur dum iam est in actu; sed lucrum quod cessat mutuationis causa est tantum in potentia, quando celebratur mutuatio: ergo non debet exigi totum lucrum cessans. De qua re diximus supra quaestione. 62. articulo. 4. Ex qua doctrina colligimus hic, duobus modis posse fieri conuentionem de lucro cessante. Prior est frequentissimus & valde iustificatus, si expectetur euentus aliorum negotiatorum, eodem genere negotiationis, eodem tempore & loco, & tunc persoluatur tanta quantitas pecuniae proportionabili ter ad lucrum aliorum. Alter modus est, si contingat quod statim ad arbitrium boni viri & prudentis in negotiatione, taxetur vna certa quantitas reddenda mutuatori pro lucro cessante, sed tamen debet fieri deductis expensis & attentis periculis, quibus exposita est negotiatio: etenim ratione istorum minus habet res in potentia, quam si iam esset extra omnem fortunam. Fatemur tamen, quod non sunt inde deducendi labores ipsius negotiatoris, & operae & industriae: quoniam si mutuator non adhibet tales operas & industrias, hoc prouenit ex parte mutuatarij impedientis negotiationem illam: & ideo poterit vendere proprium otium damnificatiuum rei familiaris. Denique poterunt aliqui merito aduertere, quod illam quantitatem lucri cessantis non potest exigere mutuator statim a principio mutuationis reddendam. V. g. si lucrum aestimetur 10. aureis quos lucrifacturus erat negotiator pecunia data mutuatario; tunc si continuo mutuatarius redderet mutuanti 10. aureos non cessaret mutuanti lucrum totius pecuniae. v. g. non cessaret illi lucrum ex 100. aureis sed ex 90. Verumtamen est, quod si cum illis decem non potest negotiari & mutuatarius voluntarie reddit statim 10. aureos, illos poterit mutuator accipere. Ex dictis colligitur corollarium, scilicet, quomodo debeant intelligi iudicium sententiae , quae solent aliquando imponere mulctam pecuniariam debitoribus propter soluendi moram. Duplici enim ratione possunt hae sententiae iustificari; prior quidem in poenam propter culpam commissam a debitore in mora soluendi, & talis poena non obligat in foro conscientiae ante condemnationem & executionem sententiae, bene tamen postea. Altera ratio est aliquando, quia iudex aestimat propter moram soluendi cessauisse creditori aliquod lucrum , & tunc si reuera cessauit lucrum creditori, tenebatur debitori in foro conscientiae reddere lucrum cessans, etiam ante sententiam iudicis. At vero si non cessauerat lucrum, non tenebitur reddere etiam post sententiam iudicis: quia illa fundatur in falsa prae sumptione. AD argumenta pro parte negatiua respondetur. Ad primum respondetur, quod argumentum quod fit ab autoritate negatiua infirmum est. Sed nihilominus secundo respondetur, quod iam ostendimus iure Ciuili & Canonico definitam esse nostram sententiam, maxime vero quod iure naturae ostendebatur, quod sit eadem ratio de lucro cessante, & damno emergente. Ad reliqua vero argumenta respondetur primo vnica solutione, quod omnia illa necessario sunt soluenda, ab his qui sequuntur partem negatiuam. Omnes enim illi affirmant, quod ratione damni emergentis licitum est pretium accipere: affirmant etiam licitum esse vendere rem cariori pretio quam de praesenti valeat propter detrimentum quod patitur venditor qui seruaturus erat illam in aliud tempus vendendam: at vero argumenta illa facta pariter procedunt contra istas affirmationes atque contra nostram sententiam. Sed nihilominus respondetur ad omnia illa sigillatim. Ad secundum iam explicuimus sensum Diui Thomae, dum facit differentiam in solutione ad primum, inter lucrum cessans & damnum emergens. Ad tertium respondetur, licitum esse vnicuique vendere voluntarie suum lucrum & suum commodum; quod si videatur necessarium , quod in praedicto casu debeat esse aliquid inuoluntarij ex parte mutuatoris: respondetur, quod satis est quaedam moralis coactio, quam inducit commodum proximi, & vtilitas quae compellit ex debito honestatis succurrere proximo ne patiatur detrimentum, dummodo etiam ipse mutuator seruet se indemnem. ¶ Ad quartum argumentum respondetur, quod is qui dat mutuum, tenetur ex necessitate subire periculum & detrimentum quod per se ex natura mutuationis consequitur; v. g. tenetur qui mutuat non repetere mutuatum pro toto tempore quo mutuauit. Caeterum non tenetur etiamsi voluntarie mutuet, subire detrimenta quae per accidens coniunguntur cum mutuo, cuiusmodi est lucrum cessans & damnum emergens. Sicut qui rem spiritualem dat alteri, tenetur etiam ex necessitate dare gratis omnes operas necessarias per se ad exequutionem rei spiritualis. v. g. Episcopus tenetur non solum gratis consecrare sacerdotem, sed etiam gratis impendere laborem necessario coniunctum cum illa consecratione, & sacerdos tenetur gratis offerre sacrificium & impendere laborem per se necessarium ad celebrationem missae: caeterum non tenebitur gratis peragere iter trium milliarum , ad celebrandam missam. Ad confirmationem respondetur , quod mutuator obligatur per se expectare aliquod tempus ad recuperandum mutuum. ¶ Ad quintum respondetur, quod procurare commodum ipsius mutuatarij, non est procurare proprium commodum vtile, sed potius acquirit sibi honorem & gratiam & laudem pro bono opere: at vero non tenetur ex iustitia pati damnum in temporalibus, vt alteri sit beneficus. At vero quando mutuat Petro duntaxat in gratiam Pauli, scilicet vt conciliet sibi gratum Paulum & fauorem eius, non poterit lucrum cessans exigere a Petro, nisi quando ipse Paulus petierit mutuum propter commodum Petri, cum illa tamen conditione vt Petrus soluat lucrum cessans, vel damnum emergens. At vero si mutuator anticipatiue procurabat sibi fauorem Pauli, sibique maxime commodum : non poterit postea nactus illam occasionem , exigere a Petro mutuatario lucrum cessans, vel damnum emergens; tunc namque reuera mutuat propter proprium commodum & non propter commodum mutuatarij. Ad confirmationem respondetur , quod ille mutuator non accipit pretium pro mutuatione neque pro commodo mutuatarij, sed pro suo proprio incommodo aut detrimento lucri cessantis. ¶ Ad sextum & vltimum argumentum respondetur, quod quando res venditur carius quam secundum se valeat propter detrimentum quod incurrit venditor : tunc iuste exigitur pretium propter damnum emergens, aut lucrum cessans. At vero quando ipse venditor vel mutuator quaerit solicite aliquem qui emat, aut accipiat mutuum : est vehemens indicium & argumentum, quod animus eius est vsurarius: & idcirco vt in plurimum huiusmodi contractus sunt vsurarij, & vt sic sunt condemnandi. Nihilominus aliquando licitum erit, vt si quis cognouerit amici inopiam & necessitatem cui ex animo vult succurrere: praeuenire illum vltro, & offerre mutuum exigendo lucrum cessans. Ratio huius est, quoniam in tali casu, amici commodum causa est remouendi pecuniam a negotiatione: imo vero possumus dicere, quod necessitas amici virtualiter clamat & rogat sibi dari mutuum propter maximum commodum, quod inde acquirit sibi & consequitur . Deinceps circa doctrinam Diui Thomae in solutionibus ad secundum, tertium, & quartum argumentum: duae conclusiones sunt notandae. Prima conclusio est, quod est vsura obligare mutuatarium ex iustitiae debito ad compensandum beneficium, etiam pro illo tempore quo ipse mutuatarius tenebatur compensare ex gratitudine. Sit exemplum. Si mutuat quis alteri pecuniam obligando illum vt remutuet in posterum, vel quod pro se intercedat apud Regem, aut Iudicem, aut Magnatem. Haec conclusio manifesta est apud D. Thom. ad secundum argumentum, quo intendebat non esse illicitam talem obligationem siquidem mutuatarius tenebatur naturali iure ad illud opus, & respondet obligari quidem posse mutuatarium ad hoc ipsum, non tamen ex iustitiae debito, quoniam tali debito amicitiae repugnat ciuilis obligatio, eo quod inducit quandam necessitatem, amicitia vero debet esse maxime spontanea. Ita intelligit Caietanus D. Thom. in hoc loco. Deinde probatur conclusio ratione D. Thomae, quodlibet beneficium quale est fauere inopi apud Regem aut Iudicem, & qualis est obligatio ad remutuandum in posterum, est pecunia aestimabile, ergo non potest ex iustitiae debito deduci in pactum ratione mutui, etiam pro illo tempore quando tenetur alias mutuatarius remutuare ex gratitudine, vel ex charitate. Denique probatur. Si quando aliquis ex charitatis vel gratitudinis praecepto tenetur benefacere non benefacit. v. g. non intercedat apud Regem, non remutuet: tunc non tenetur ad restitutionem damni quod consequutum est ex omissione benefaciendi: at vero si ex obligatione ciuili & iustitiae debito teneretur ad illud opus obligaretur consequenter ad restitutionem totius damni consequuti ex illa omissione: ergo magnam obligationem inducit & pecunia maxime aestimabilem, qui obligat alterum ad benefaciendum ex iustitiae debito, etiam pro illo tempore quo ipse tenebatur ex charitate aut ex gratitudine. Secunda conclusio quae aperte sequitur ex dictis. Talis obligatio ad remutuandum in futuro tempore, siue ad intercedendum apud Principem, vendibilis est & licite potest vendi. Sed est obseruandum, quod sub hac specie & ratione solent mercatores & negotiatores palliare vsuras: dicunt enim se amplius recipere non ratione mutui: sed quia se obligant ad remutuandum in futuro tempore. Verumtamen quia exigunt ingens pretium pro ista obligatione ad remutuandum: signum est certum, quod recipiunt pretium ratione mutui & non ratione obligationis ad remutuandum. De qua obligatione satis est dictum supra artic. 1. Sed est specialis difficultas in praesenti. An ille qui dat mutuum, possit obligare mutuatarium vt statim remutuet in alio genere mercium & rerum. v. g. Petit Petrus mutuo mutuatum frumentum; an possit Paulus respondere, non mutuabo, nisi tu mutuaueris simul vinum statim. Pro parte negatiua arguitur primo. Si hoc esset licitum, liceret consequenter aliquid vltra sortem recipere ratione mutui, scilicet, illam obligationem remutuandi statim. Secundo liceret etiam obligare mutuatarium ad emendas statim merces mutuatoris. Tertio liceret etiam obligare ipsum mutuatarium vt in futuro remutuaret. Probatur sequela, quoniam maior vtilitas est mutuantis, obligare illum vt statim mutuet: quam vt mutuet tempore futuro, ergo magis est pretio aestimabilis, ac proinde si haec obligatio est licita in praesenti, etiam illa pro futuro. Denique confirmantur communi ratione praedicta argumenta, quia obligatio ad remutuandum est pecunia aestimabilis, ergo non est licitum pro mutuo illam exigere. Sed in oppositum est simile, videlicet quod licitum est mihi obligare alterum ad audiendam meam confessionem sacramentalem, si vult quod ego audiam eius confessionem absque aliquo vitio simoniae. Item est aliud exemplum. Quoniam licitum est venditori nolle vendere rem suam, nisi emptor ipse sibi vendat aliam rem necessariam, ergo similiter est dicendum in praesenti. Ad hanc difficultatem respondetur, & sit prima conclusio. Huiusmodi contractus suspectus est de vsura, & hoc videntur probare argumenta pro parte negatiua. Neque valet allegare D. Thom. in responsione ad quartum. Etenim ibi solum dicit, quod licet mutuanti vnum; aliud recipere mutuum in praesenti: non tamen ait, quod sit licitum obligare mutuatarium ad remutuandum in praesenti; de hac enim obligatione est nostra difficultas. Secunda conclusio. Si reciproca sit obligatio ex vtraque parte ita vt adinuicem se obligent contrahentes ad mutuandum, nulla est vsura. Probatur. In huiusmodi contractibus seruatur aequalitas ex vtraque parte; ergo iustus est. Deinde. In hoc contractu nihil omnino accipitur vltra sortem ratione mutui sed pro obligatione ad mutuandum recipit mutuator aliam similem obligationem. Denique. Talis contractus esset licitus, si fieret pactum quod adinuicem se obligarent ad mutuandum in tempore futuro, v. g. mutuabis mihi frumentum post mensem & ego post mensem tibi mutuabo vinum ; ergo etiam erit licitus contractus si de praesenti se se obligent ad mutuandum adinuicem. Tertia conclusio. Verosimile est & valde probabile, licitum esse contractum , in quo obligatur mutuatarius ad continuo remutuandum, etiam si ex parte alterius non sit obligatio ad mutuandum. Probatur argumentis factis in oppositum. Deinde probatur. Quia reuera illa obligatio ad continuo re mutuandum, moraliter loquendo, non aestimatur pretio magis quam obligatio ad audiendam confessionem continuo, & obligatio ad statim missam celebrandam; non enim potest sacerdos vltra iustum stipendium aliquid accipere pro illa obligatione ad statim celebrandum. Denique probatur conclusio. Quoniam reuera semper videtur intercedere moraliter loquendo obligatio vtrinque ad mutuandum, etiam ex parte illius qui obligat alterum ad remutuandum continuo; videtur namque quod eo ipso ipse etiam se obliget ad continuo remutuandum: ita vt contractus sit conditionalis sub hac forma; si tu te obligas ad remutuandum statim: ego me obligo ad statim mu tuandum tibi. Nihilominus subtiliter possumus distinguere, quod non sit obligatio ex parte Petri ad statim mutuandum, v. g. si dicat Petrus, ego non me obligo modo ad mutuandum tibi statim: sed tu te obliga ad remutuandum statim, si & quando ego statim mutuauero. Ecce vbi Petrus manet absque obligatione mutuandi, at vero Paulus manet cum obligatione mutuandi conditionali, si Petrus voluerit mutuare; & in tali casu verificatur tertia conclusio. Et fundamentum eius potissimum est: quoniam talis obligatio non aestimatur pretio apud homines & nullius momenti est. Ad argumenta pro parte negatiua quatenus militant contra hanc tertiam conclusionem negatur sequela & respondetur , quod illa obligatio ad statim remutuandum non est aestimabilis pecunia: & idcirco nulla est ibi vsura. ¶ Circa solutionem ad sextum argumentum est notanda & examinanda vnica conclusio, scilicet, fructus pignoris pro mutuo traditi, sunt computandi in sortem principalem: alio quin si acciperentur vltra sortem, acciperentur ratione mutui & esset vsura. Ratio huius conclusionis est: quia ille fructus sunt aestimabiles pecunia: ergo computandi sunt a mutuatore in sortem principalem . Hec conclusio definita est in vtroque iure. Pontificio quidem c. 1. & 2. & c. conquaestus de vsuris & c. 1. de faeudis. Ciuili autem iure habetur l. 1. & 2. C. de pignoratitia actione. Ex hac conclusione sequitur vnum corollarium , quod Reges siue magnates qui solent ratione mutuatae pecuniae in magna quantitate , in pignus vrbem aut castellum adhibere: debent computare in sortem principalem omnes redditus vrbis aut Castelli. Verumtamen remedium quo solent vti huiusmodi Principes vt se eripiant a vitio vsurario, est emere illam vrbem tali pecunia, cum pacto retrouendendi: & tunc iustus est talis contractus, dummodo pretium pro vrbe siue castro iudicetur esse iustum, attenta illa conditione retrouendendi : quae conditio diminuit pretium rei alias iustum, si absolute venderetur; & in tali casu ille qui emit vrbem iuste fruitur redditibus ipsius vrbis, & iuste postea accipiet totum pretium quod dedit. Et huiusmodi contractum approbat Caiet. in Respons. ad 6. & Magister Soto libro. 6. de iustitia, quaestione. 1. & 2. Verumtamen contra hanc conclusionem obijciuntur a Iurisperitis & Theologis duae Pontificis definitiones. Altera est Innocentij III. capit. 1. de feudis, & Alexandri III. in capit. citato conquestus. vbi definitum est, quod dominus directus rei feudalis quam rursus accipit a vassallo in pignus pro mutuo dato, poterit licite pignoris fructus vltra sortem percipere. Altera definitio est eiusdem Innocentij in cap. salubriter. de vsuris. vbi expresse definit, quod fructus rei impignoratae genero pro dote vxoris: possunt percipi a genero non computando illos in partem ipsius dotis. Et ratio quae communiter assignatur ea est: quia frequenter non sufficiunt fructus illi ad portanda onera matrimonij. Quod si aliquis respondeat, priorem definitionem esse iustam in fauorem ecclesiae, posteriorem vero in fauorem matrimonij: contra hoc est, quod vsura est intrinsece mala, ergo nulla ratione poterit iustificari, neque in fauorem ipsius ecclesiae, neque in fauorem matrimonij: at vero Diuus Thomas expresse dicit in conclusione vsuram esse non computare pignoris fructus in sortem principalem. Quod si aliquis respondeat, posteriorem decisionem iustificari, vt idem Innocentius videtur ibidem insinuare, propter onera matrimonij subleuanda, & quod ea ratione liberatur ab vsurae vitio generus qui non computat fructus pignoris. Sed contra hoc est, quod si miles accipiat pignus fructuosum pro stipendio debito, vsuram committet, si non computet fructus pignoris in sortem principalem stipendij: & tamen miles non minus deprimitur militiae oneribus deportandis, quam maritus matrimonij: ergo vtrobique est eadem ratio. Ad primam decisionem respondet Innocentius IIII. super allegatum capit. 1. & Carolus Molinaeus Iurisperitus: & inter Theologos Adrianus in. 4. in materia de restitutione, in titul. de vsuris. quos citat & sequitur Couarruuias libro. 3. Variarum, cap. 1. numer. 4. quod illa definitio habet locum quando fructus pignoris sunt eiusdem pretij cuius sunt ipsae operae & seruitia quae ra tione feudi a vassallo debentur directo domino. Et ideo asserit, quod si tales fructus excedant seruitium, non potest feudi dominus, illum excessum accipere: nisi computet in sortem principalem. Et hoc videtur definitum a dictis doctoribus in allegato cap. 1. quoniam ibi dicitur vassallum toto illo tempore quo retinetur pignus a feudi domino, immunem esse a seruitio quod pro feudo tenebatur exhibere. Cae terum legitima responsio est, fructus omnes rei feudalis impignoratae pro mutuo apud directum dominum, non esse computandos in sortem principalem: & hoc quidem non ratione mutui (alias esset vsura illos percipere vt ait D. Thom.) sed propter naturam & conditionem feudi, qui contractus postulat, quod cum res feudalis redierit ad dominum directum omnes fructus illius percipiantur ab ipso domino directo: ea tamen lege, vt feudatarius interim sit liber ab omni seruitio. Et haec est legitima intelligentia illius capit. Ratio est aequitatis plena, quoniam fieri potest vt rei feudalis fructus omnes non adaequent seruitium: igitur aequum est, vt sicut feudi dominus qui habet rem feudalem apud se obligatam in pignus mutui, non potest toto illo tempore aliquid pro seruitio petere, etiam si illud sit maius quam fructus: ita etiam percipiat sibi omnes fructus, etiam si sint maiores seruitio. De secunda decisione Pontificia, sunt variae sententiae doctorum. Quidam nanque dicunt, quod tantum ratione lucri cessantis vel damni emergentis, licitum est genero accipere fructus pignoris, donec recipiat dotem. Et haec est communis sententia inter Iurisperitos, quos citat & sequitur Couarruuias vbi supra numero. 3. In eadem sententia sunt inter Theologos Conradus de contractibus quaestione. 35. & etiam Adrianus vbi supra, Medina de restitutione tractatu de vsuris quaestione. 2. & Ioannes de Maioris in. 4. dist. 15. quaest. 31. Syluest. in verbo vsura. 3. quaestio. 2. quinimo etiam Couarruuias vbi supra numero. 4. magis limitant hanc sententiam. Dicunt enim, non posse generum pignoris fructus sibi retinere quantum ad excessum, si excedant onera matrimonij, & quod necessarium est ad onera matrimonij. Sed contra istam intelligentiam facit primo, quod hic titulus lucri cessantis vel damni emergentis communis esse potest alijs contractibus; at vero lex aliquid peculiare definit in hac parte circa pignus obligatum pro dote. Deinde facit, quoniam alias si generus non erat negociaturus, non posset percipere fructum pignoris titulo lucri cessantis, vel damni emergentis, sicut iam supra diximus declarantes illum titulum: eo vel maxime, quod ipsa lex solum explicat titulum propter onera matrimonij subleuanda. Est alia expositio minus conueniens Adriani & Medinae vbi supra , videlicet, quod maritus possit retinere fructus pignoris titulo donationis quam socer facit sibi. Sed contra hoc est quia ista decisio Pontificia procedit profecto etiam inuito socero, ergo non est apta intelligentia . Alij Iurisperiti volunt rationem huius esse & prouenire ex eo, quod pater tenetur alere filiam, & ideo censentur fructus pignoris obligati pro dote, tradere in alimentum filiae. Vnde colligunt illam definitionem habere locum tantum in genero qui ab ipso socero accipit pignus fructuosum. Hoc asserit Fortunius in tractatu de vltimo fine iuris, illatione. 6. & Magister Soto vbi supra quaest. 1. art. 2. ad argumenta paulo ante finem asserit, causam esse eam quam Innocentis insinuat ibidem , scilicet onera matrimonij subleuanda. Inquit autem, quod non est tantum alere familiam & vxorem & educare filios & familiam: sed etiam haec omnia praestare salua & integra dote: moderatur tamen istam decisionem Pontificiam, ea moderatione, quam paulo ante diximus adhibuisse Syluester. Caeterum contra Fortunij intelligentiam est manifestum argumentum, quod desumitur ex vsu, qui est optimus legum interpres. Etenim non solum genero qui contractum fecit dotalem cum socero conceditur illi ius percipiendi fructus pignoris: verum in vniuersum omni marito qui pignus accipit pro dote datur ius ad sibi vendicandum fructus pignoris, quamdiu non soluitur dos; & hoc habet vsus omnium Regnorum & Prouinciarum : & ita iudicatur in om nibus tribunalibus in fauorem mariti. Contra expositionem vero Magistri Soto est argumentum. Quoniam in aliquibus Prouincijs maritus & vxor communicant sibi omnia bona fortunae ad inuicem; ita habet mos Regni Lusitaniae, & ita maritus non tenetur seruare integram vxoris dotem: sed adhuc in talibus Prouincijs potest licite maritus percipere fructus pignoris pro dote obligati, non computando eos in sortem principalem: ergo ratio Magistri Soto non est adaequata. Confirmatur. Quoniam ipse Soto asserit, quod vidua iam soluto matrimonio potest a patre siue ab haeredibus illius percipere fructus pignoris obligati pro dote marito iam defuncto; & tamen vidua non tenetur seruare integram dotem suam, sed poterit expendere vt libuerit, ergo. PRO decisione huius difficultatis sit prima conclusio. Haec est natura contractus dotalis, vt qui dotem promittit, siue sit pater foeminae siue quilibet alius: videatur implicite promittere omnes fructus pignoris obligati pro dote, quamdiu dotem non soluerit; siue fructus excedant omnia onera matrimonij subleuanda: siue non excedant. Haec conclusio videtur nobis legitima intelligentia illius legis Pontificiae. Ratio est quae etiam insinuatur in eodem capite. Colligitur que isto modo. Quicumque dotem promittit, videtur implicite & interpretatiue promittere etiam, id quod legibus statutum est de huiusmodi contractibus; sed lex ipsa decernit, quod fructus pignoris obligati pro dote percipiantur a marito, neque computentur in sortem: ergo iuste illos percipit maritus. Sed dicet aliquis. Hoc est quod dubitamus, an lex illa sit iusta. Respondetur, quod lex abunde satis iustificatur: quoniam aequum erit, vt quamdiu dos non soluitur resarciatur aliunde id, quod maritus poterat lucrifacere cum mediocri diligentia mediante dote, ad subleuanda onera matrimonij. Quod autem ipse esset negociaturus vel non, nequaquam opus fuit, quod lex consideraret illud: sicut neque quod fructus excedant vel exaequent, vel sint minores ad onera matrimonij subleuanda: sed solum respexit communem rationem in fauorem matrimonij, & transtulit dominium illorum fructuum pignoris in ipsum maritum. Praeterea. Lex illa habuit considerationem, quod natura dotis, est quasi patrimonium foeminae quae nubit, & destinatur ad sustentationem illius & educationem filiorum & familiae; at vero haec omnia non poterant regulariter loquendo commode fieri, nisi statim solueretur dos, aut certe redderetur aliquid ad subleuanda huiusmodi onera: ergo lex quae in communi respicit commodum illius status matrimonij iustissima est, etiam si per accidens aliquando contingat, quod maritus sit diues & habeat vnde sustineat huiusmodi onera. Denique declaratur amplius. Quoniam ad ius positiuum pertinet condere leges conuenientes omnibus contractibus, & si opus fuerit appropriare rerum dominia in alios dominos, sicut fecit reuera in legibus praescriptionis pro bono communi, & tranquillitate reipublicae, vi sint certa rerum dominia: ergo conuenienter pro bono communi status matrimonij, decernit Pontifex, quod fructus pignoris obligati pro dote applicentur marito; & propterea diximus, quod eo ipso quod fit conuentio dotalis intelligitur illa conditio, si non expresse saltim interpretatiue & implicite ex interpretatione iuris: atque ita excusatur illa perceptio fructuum pignoris a vitio vsurae: quia non accipiuntur ratione mutui, quemadmodum dicebamus explicantes cap. conquestus, quod fructus rei feudalis siue excedant seruitium, quo tenetur feudatarius, siue sint minores, siue sint aequales: omnes tamen poterant percipi a directo domino & principali rei feudalis, non computando eos in sortem principalem , quando res feudalis ad ipsum redibat titulo pignoris: tunc nanque dicebamus, quod non percipiebantur illi fructus ratione mutui: sed propter naturam contractus feudalis. Ita in praesenti dicimus, quod maritus non percipit fructus pignoris ratione mutui, sed propter naturam ipsius contractus feudalis. Quemadmodum si maritus & socer conuenirent expresse, quod mulieri quae nubit daretur in dotem mille, & quod quandiu non traderentur mille darentur fructus vineae vel aliquid simile, esset ille iustissimus contractus, quia illi fructus reputan tur in partem dotis supra mille, ergo cum lex hoc ipsum iam statuerit: non erit contractus minus iustificatus, imo magis videtur. Hinc sequitur secunda conclusio. Etiam si maritus aliunde habeat vnde onera matrimonij sufficienter ferat: nihilominus iuste potest percipere fructus pignoris obligati pro dote. Ratio huius est: quoniam lex non respicit particulares casus, sed conditiones illius status ex natura rei. Item sequitur tertia conclusio. Iuste potest maritus pacisci cum socero de certa quantitate percipienda, quando dos non fuerit soluta. Probatur. Quia maritus potest iuste pignoris fructus percipere quandiu dos non soluitur; sed isti fructus pignoris possunt aestimari aliqua summa pecuniaria & annuali: ergo de illa poterit pacisci, etiam si non accipiat pignus: eo vel maxime, quod illa etiam summa computatur in partem dotis, vltra id quod promissum est in futurum. Quarta conclusio. Vidua iam soluto matrimonio, potest pignoris fructus aut quantitatem ipsam pecuniariam quam maritus percipiebat quandiu non soluebatur dos: etiam ipsa percipere a patre vel ab haeredibus illius, siue ab illo qui illam nuptui tradidit. Ista conclusio indubitata esset, si tantum attenderemus titulum lucri cessantis & damni emergentis, si reuera vidua patiebatur huiusmodi detrimenti. Sed difficultas est, quando cessant huiusmodi tituli, quin potius vidua est diues; tunc enim cum iam solutum sit matrimonium: videntur cessare onera matrimonij, eius enim quod non est nullum est onus. Nihilominus probatur nostra conclusio. Et ratio est, quia non solum sunt dicenda onera matrimonij, ea quae proueniunt durante matrimonio, sed etiam illa quae relicta sunt ex matrimonio; sed illa vidua habet multa eiusmodi onera, tenetur enim educare filios si habeat illos, & si non habet filios, familiam pro dignitate sua & mariti sustentare, ergo. Confirmatur. Quoniam illi qui contrariantur nostrae sententiae in hac conclusione aiunt nihilominus, iustum fore statutum reipublicae quo decerneretur, quod vidua quandiu non soluitur illi dos reciperet ali quam summam pecuniae, & hoc esset conueniens , ad tranquillitatem & pacem cum ipsis consanguineis, ergo cum sit iam facta lex quae marito tribuit illam summam pecuniae propter onera matrimonij, & vidua succedat in oneribus mariti: sequitur, quod possit percipere illam summam pecuniae quam maritus ipse poterat. Ex dictis colligitur solutio ad argumenta facta. Negamus enim, quod in huiusmodi contractibus accipiatur aliquid ratione mutui, sed propter naturam contractus dotalis & feudalis. Ad vltimum vero argumentum de exemplo militis respondetur, quod lex nihil tale statuit circa ipsos milites, quin potius stipendium debet expendi in sustentationem eorundem per singulos annos, vel per singulos menses: vnde non est eadem ratio de stipendio militis & de dote mulieris. Bene tamen probat argumentum, quod posset iustificari lex quae decerneret dari certam summam pecuniae militibus quandiu stipendium integrum non soluitur, & hoc in fauorem militiae. Denique aduertamus in praedictis conclusionibus, quod quanuis omnes illas non inuenerim in vno aliquo Doctore, tamen singularum singuli sunt Doctores, & ex illis accepimus. Responsio enim quam assignauimus circa caput de feudis, colligitur plane ex doctrina multorum Iurisperitorum & Theologorum. Videatur Conradus vbi supra quaest. 32. & Ioannes de Medina etiam vbi supra quaestio. 2. Prima vero conclusio quam aduertimus circa cap. salubriter, habetur ex doctrina Caietani in hoc articulo, & ex Nauarro super primum cap. 14. quaest. 3. a numero. 71. Tertia vero conclusio a multis Theologis asseritur & Iurisperitis. Quartam etiam conclusionem quanuis neget illam Caietanus in hoc loco & multi Iurisperiti quos refert Couarru. vbi supra: tamen asserit illam Magister Soto vbi supra, & alij Iurisperiti, quanuis propter diuersam rationem a nostra. Denique circa solutionem ad quintum & septimum argumentum, multa sunt a nobis distinguenda & discernenda, postquam explicauerimus articulos tertium & quartum. # 3 ARTICVLVS III. ¶ Vtrum quic quid de pecunia vsuraria quis lucratus fuerit, reddere teneatur. AD Tertium sic procedi{ Quol. 3. ar. 19. & opusc. 67. } tur. Videtur quod quicquid de pecunia vsuraria aliquis lucratus fuerit, reddere teneatur. Dicit enim Apostolus ad Roman. 11. "Si radix sancta, & rami." Ergo eadem ratione si radix infecta, & rami. Sed radix fuit vsuraria. Ergo quicquid ex ea acquisitum est, est vsurarium. Ergo tenetur ad restitutionem illius. ¶ 2 Praeterea. Sicut dicitur extra, de vsuris, in illa + { Habetur in Decret. lib. 5. tit. 19. ca. Cum tu, & est 5. in ordine, in fine. } decretali, Cum tu, sicut asseris. Possessiones, quae de vsuris sunt comparatae, debent vendi, & ipsarum pretia his a quibus sunt extorta, restitui. Ergo eadem ratione quicquid aliud ex pecunia vsuraria acquiritur, debet restitui. ¶ 3 Praeterea. Illud quod aliquis emit de pecunia vsuraria, debetur sibi ratione pecuniae, quam dedit, Non ergo habet maius ius in re, quam acquisiuit, quam in pecunia, quam dedit. Sed pecuniam vsurariam tenebatur restituere. Ergo & illud quod ex ea acquirit, tenetur restituere. SED contra. Quilibet potest licite tenere id quod legitime acquisiuit. Sed id, quod acquiritur per pecuniam vsurariam, interdum legitime acquiritur. Ergo licite potest teneri. RESPONDEO dicendum, quod sicut supra dictum + { Art. 1. huius quaest. } est, res quae dam sunt, quarum vsus est ipsa earum rerum consumptio, quae non habent vsumfructum secundum iura. Et ideo si talia fuerint per vsuram extorta, puta denarij, triticum, vinum, aut aliquid huiusmodi, non tenetur homo ad restituendum , nisi id quod accepit: quia id, quod de tali re est acquisitum, non est fructus huiusmodi rei, sed humanae industriae: nisi forte per detentionem talis rei alter sit damnificatus amittendo aliquid de bonis suis. Tunc enim tenetur ad recompensationem nocumenti . Quaedam vero res sunt, quarum vsus non est earum consumptio, & talia habent vsum fructum, sicut domus & ager, & alia huiusmodi. Et ideo si quis domum alterius, vel agrum per vsuram extorsisset, non solum teneretur restituere domum vel agrum, sed etiam fructus in de perceptos: quia sunt fructus rerum, quarum alius est dominus: & ideo ei debentur. AD primum ergo dicendum, quod radix non solum habet rationem materiae sicut pecunia vsuraria, sed habet etiam aliqualiter rationem causae actiuae, inquantum administrat nutrimentum . Et ideo non est simile. AD secundum dicendum , quod possessiones, quae de vsuris sunt comparatae , non sunt eorum, quorum sunt vsurae, sed illorum qui eas emerunt. Sunt tamen obligatae illis a quibus fuerunt vsurae acceptae: sicut & alia bona vsurarij. Et ideo non prae cipitur, quod assignentur illae possessiones his, a quibus fuerunt acceptae vsurae, quia forte plus valent, quam vsurae, quas dederunt : sed prae cipitur quod vendantur possessiones, & earum pretia restituantur, scilicet secundum quantitatem vsurae acceptae. AD tertium dicendum, quod illud quod acquiritur de pecunia vsuraria debetur quidem acquirenti, non propter pecuniam vsurariam datam, sicut propter causam instrumentalem, sed propter suam industriam, sicut propter causam principalem . Et ideo plus iuris habet in re acquisita de pecunia vsuraria, quam in ipsa pecunia vsuraria. SVMMA ARTICVLI. PRima conclusio. Si res per vsuram extorta, fuerit vsu consumptibilis, non tenetur vsurarius ad aliquid amplius restituendum quam acceperit, nisi forte propter damnum emergens sequutum ex retentione rei alienae. Secunda conclusio. Si res per vsuram extorta, non sit vsu consumptibilis, quin potius est fructuosa, sicut domus aut vinea: tenebitur vsurarius ad restitutionem ipsorum fructuum. COMMENTARIVS. DVbitatur primo circa istum articulum , An mutuatarius quando soluit vsuras, transferat dominium ipsarum in talem vsurarium? ¶ Arguitur primo pro parte affirmatiua. Mutuatarius dat illas pecunias; sed homo per suam voluntatem & libertatem transfert dominium rerum suarum: ergo transfertur dominium. Confirmatur. Nam si mutuatarius iuret se transferre dominium , vere transfert dominium: alias esset periurus, ergo etiam si non iuret transfert dominium per voluntatem transferendi illud. Probatur consequentia: quoniam iuramentum ipsum non est titulus transferendi dominium , sed ipsa voluntas transferendi quae praesupponitur iuramento. Quod si aliquis respondeat, in huiusmodi datione inueniri volun tarium mixtum cum inuoluntario & propterea non sufficere ad translationem dominij. Contra. Arguitur secundo. In his quae vi metus ve causa fiunt transfertur nihilominus dominium; & tamen illic inuenitur voluntarium mixtum cum inuoluntario, ergo. Probatur maior, ex capit. Abbas de his quae vi metus ve causa fiunt. vbi dicitur, quod tales contractus metus causa facti, sunt in irritum reuocandi; ergo antea validi erant, quanuis venirent reuocandi & rescindendi. Item confirmatur. Quoniam probabilis opinio est, quod matrimonium contractum per metum quantumlibet cadentem in virum constantem validum est, stando in iure naturae dumtaxat; si autem modo de facto non valet prouenit ex eo, quod irritatur lege Ecclesiastica, ergo etiam contractus vsurarius validus erit ex voluntate vtriusque partis, quantumlibet ex parte mutuatarij sit aliqua vis. Confirmatur secundo. Quoniam in praesenti casu videtur omnino cessare vis & metus, sed solum inuenitur necessitas ex parte ipsius mutuatarij; at vero necessitas quae oritur ex parte ipsius contrahentis non solet irritare contractum, vt patet in eo qui egestate compulsus vendit rem suam, minori pretio, quam secundum se alias valeat, & tamen illa venditio valida est. Hoc in tantum est verum, vt etiam matrimonium contractum timore mortis, validum sit, quando timor ille oritur ab intrinseca necessitate. Vt patet v. g. si quis ducat vxorem quia medici dicunt ei quia morietur, nisi accedat ad mulierem. Similiter si quis erat capite plectendus propter sua delicta & possit a morte eripi si ducat aliquam mulierem vxorem: nihilominus matrimonium erit validum, ergo pari ratione in nostro casu erit validus contractus vsurarius: ita vt transferatur dominium per traditionem vsurarum , siquidem vsurarius tradit, dumtaxat compulsus intrinseca necessitate. Tertio arguitur. Si mutuatarius non transferret dominium vsurarum in mutuatorem, sequeretur, quod ipse vsurarius non posset emere agrum de illis pecunijs sibi traditis; Consequens est contra communem opinionem, imo videtur esse contra illud cap. cum tu. de vsuris, quod citat D. Thom. in 2. argumento, & ipse sentit in 2. & 3. argumento, quod possessiones emptae ab vsurario non sunt restituendae ipsae, quia vsurarius emit illas per industriam suam tanquam per causam principalem, ita vt si rursus vendantur ad restitutionem vsurarum, possit manere vsurarius cum aliqua parte pretij quae excedit pecuniam acceptam per vsuram. Sequela vero probatur. Quoniam si vsurarius non est dominus pecuniae qua emit agrum, non transfert dominium illud in venditorem agri, ac per consequens non acquirit dominium agri, sed totus ager erit restituendus ei qui vendidit. De hac difficultate versantur duae solemnes opiniones, & ambae verosimiles. Nam media quaedam opinio quorundam, scilicet, asserentium, quod rerum vsu consumptibilium dominium transfertur in vsurarium. Aliarum vero rerum quae vsu non consumuntur dominium non transfertur in vsurarium, sed manet apud mutuatarium. Haec opinio non est nobis probabilis, quia nulla bona ratione fulcitur. Prima igitur opinio extrema est, & habet pro se autores, glossam 14. quaest. 4. canone si quis vsuram, & Henricum Gandauensem quodlibeto 4. quaestione 27. & Scotum 4. dist. 27. quaest. 7. & Paludanum eadem distinctione & quae stione. Adrianum in 4. vbi supra. Imo asserit Adrianus quod D. Thom. fuit huius sententiae in 4. dist. 15. Pars negatiua expresse asseritur a D. Tho. in hoc articulo, tanquam res constitutissima apud omnes. Eandem sententiam tenet Alexan. Alensis. in 3. parte. quaest. 86. membr. 4. Altisiodor. in 3. parte quaestione de iustitia. D. Bonauen. in 4. distinctione. 15. Richardus de media Vila ibidem quaestio. 2. Ioannes de Maioris vbi supra, quaestione 38. Ioannes de Medina vbi sup. quaest. de vsura restituenda ad argumentum principale. Eam sequitur Magister Soto vbi supra que stione. 1. articulo. 4. Caietanus elegantissime in opuscul. quod continet sex quaestiones de vsura. quaestione. 1. Haec pars negatiua est nobis multo probabilior quam affirmatiua. Et probatur primo. Quia duae sunt causae transferendi dominium in alterum, vt late ostendimus su pra in praeambulo quaest. 62. Altera est voluntas legislatoris, qui potest cum opus fuerit, etiam contradicente domino rei, transferre dominium illius in alterum, vt patet in lege de praescriptionibus bona fide. Altera est voluntas ipsius domini transferentis dominium rerum suarum in alterum. At vero in praesenti casu, neutra ratio transferendi dominium inuenitur; ergo non transfertur. Probatur minor. Quia nulla est lex quae decernat, tale dominium transferri in vsurarium: imo leges reprobant huiusmodi contractus . Quod autem non inueniatur voluntas mutuatarij; Probatur. Quoniam mutuatarius, quando soluit vsuras foeneratori, merito praesumitur nolle dare nisi minimum quod potest; at vero si transfert dominium pecuniae vsurariae in mutuatorem, non dat minimum quod potest dare, sed potius maximum quod potest dare, scilicet rem & dominium rei. Probatur maior. Mutuatarius patitur iniuriam dum soluit vsuras: ergo praesumendus est velle pati minimam iniuriam; esset autem maior, si etiam dominium rei transferret cum ipsa re: ergo non est voluntas eius transferendi dominium, sed tantum dandi rem. Minor explicatur & probatur. Potest quis alteri tradere rem suam simplici & nuda traditione: quae quidem traditio non transfert dominium, vt habetur in. l. Nunquam nuda. ff. de acquirendo rerum dominio: & patet manifeste cum quis tradit alteri rem in depositum vel pignus; est enim necessarium ad hoc vt per traditionem transferatur dominium, quod tradat aliquis rem suam intendens facere eam alterius aliquo titulo. v. g. donationis titulo, aut titulo iustitiae contractus: sed mutuatarius solum tradit vsuras alteri, vt redimat vexationem suam, neque enim intendit donare neque intercedit aliquis contractus, ratione cuius teneatur aliquid vltra reddere. Habemus ergo quod si mutuatarius intenderet transferre dominium, daret maximum quod potest dare cum ipsa re. Igitur merito prae sumitur non intendere dare nisi rem ipsam eo modo quo res solet dari per nudam traditionem, quasi in deposito ipsius foeneratoris: vt redimat suam vexationem. Et confirmatur exemplo. Ille qui merces suas oborta tempestate proijcit in mare non abalienat a se dominium mercium, etiam si eas simpliciter voluntarie proijciat & secundum quid inuoluntarie; ergo nec mutuatarius etiam si simpliciter voluntarie tradat pecunias foeneratori, intendit abalienare a se dominium pecuniarum quas tradit. Secundo probatur conclusio. Quia sequeretur ex opposita sententia, quod vsurarius non teneretur simpliciter loquendo ad restituendum fructus rei fructuosae per vsuram acquisitae. Consequens est contra communem sententiam doctorum : ergo. Probatur sequela. Res quaelibet fructificat vero domino, sed res fructuosa per vsuram acquisita iuxta oppositam sententiam est vsurarij tanquam domini, ergo illi fructificat. At vero huic argumento dupliciter respondent tenentes partem affirmatiuam. Primo quidem negant sequelam & aiunt, quod ratione iniustae acceptionis tenetur vsurarius restituere illos fructus, eo quod res fructuosa transit in dominium vsurarij cum illo onere. Sed contra hanc solutionem est argumentum. Si detur quod vsurarius est verus dominus illius rei, etiam si iniuste acceperit illam, iuste tamen possidet fructus rei propriae, ergo non tenetur eos restituere: imo neque res ipsa si tradatur eius dominium vsurario, poterit transire cum illo onere: quoniam titulus iniustae acceptionis non obligat ad restituendum nisi tantum aequale quantum acceptum est. Et propterea respondent secundo, negando similiter sequelam propter aliam rationem, scilicet, quoniam ratione damni emergentis & lucri cessantis ipsi mutuatario, dum mutuator accepit inique rem fructuosam; tenetur etiam ad restitutionem fructuum. Sed contra hanc solutionem adhuc est replica. Sequeretur saltim, quod vsurarius non teneretur ad restitutionem fructuum rei fructuosae, quatenus sunt in actu perfecti: sed solum secundum quod erant in potentia. Probatur sequela. Quia nemo patitur detrimentum nisi in rebus proprijs; sed fructus non erant ipsius mutuatarij nisi quatenus erant tantum in potentia: ergo non totos fructus, sed eos qui in potentia erant debet restituere: qui quidem erunt multo minoris valoris. Deinde si dominus agri non erat fructus percepturus eo quod non habebat animum colendi agrum, at vero vsurarius diligenter colit agrum, non tenebitur tunc hoc titulo damni emergentis vel lucri cessantis restituere fructus illos. Consequens tamen falsum est, & contra communem sententiam. Tenetur enim restituere omnes fructus, deductis expensis, ergo signum certissimum est, quod dominium rei fructuosae manet apud mutuatarium. Est etiam alia instantia contra hanc solutionem: sint duo latrones vel fures, quorum vterque accipiat rem fructuosam, & alter statim eam perdidit. Alter vero coluit & nutriuit, & fructum accepit. Tunc si postea isti velint satisfacere restituendo , certissimum est, quod ille qui destruxit vel perdidit rem illam, non tenetur restituere fructus eius, nisi tantum quatenus erant in potentia. Alter vero omnes fructus, quos habuerit in actu, etiam si sint multi, debet restituere, deductis inde expensis. Cuius differentiae ratio non est alia, nisi quia dominium illarum rerum non transit in latronem: sed manet apud antiquum dominum, ergo etiam dominium rei fructuosae manet apud mutuatarium qui soluit vsuras: siquidem debentur vsurae datae mutuatori & omnes fructus rei in actu, non alio titulo nisi ratione rei propriae. ex praedicta doctrina patet responsio ad argumenta. Ad primum quod voluntaria illa traditio vsurarij non transfert dominium, quia est nulla translatio dominij. Ad confirmationem respondetur, quod nos in praesenti tantum loquimur de vsuraria solutione secundum illud quod illi per se coniunctum est. Caeterum si mutuatarius causa religionis iuramenti , ne esset periurus, voluit adhibere nouam voluntatem, per quam transferret dominium; hoc certe per accidens coniungitur cum solutione vsuraria: de qua locuti sumus. Nota tamen quod propter religionem iuramenti, & in fauorem illius qui patitur iniuriam, multi contractus & promissiones decernuntur valere in vtroque iure: si apponitur iuramentum: qui tamen non valerent nisi apponeretur iuramentum. Et ratio est: quia potest contingere, quod ille qui promittit vel facit contractum patiatur aliquod maius damnum nisi iuret, quod promissio erit valida vel etiam ipse contractus. Vnde in fauorem illius est, ne pro tunc sit periurus, quod valeant tales contractus & promissiones: etiam si alias non valerent, non apposito iuramento. Quod si tale iuramentum per vim vel iniuriam fuerit extortum, reliquum est remedium quod petat postea a Praelato relaxationem iuramenti: & tunc poterit etiam apud iudicem saecularem petere, quod rescindantur & irritentur contractus & promissiones. Ad secundum argumentum ex cap. Abbas. respondetur perinde valere in illo loco in irritum reuocari tales dationes, ac si diceret irritas declarari: non quia validae fuerint. Ad primam confirmationem ex similitudine matrimonij. Respondetur pro nunc, idem esse iudicium in vtroque casu. Etenim si mutuatarius velit suae pecuniae dominium transferre, transferet reuera, stando in solo iure naturae. Si autem non velit expresse transferre dominium, non transferet: quanuis tradat voluntarie pecuniam vsurario, quia vt iam diximus, merito praesumitur velle tradere minimum quod potest, dum iniuriam patitur: & ita dicimus de matrimonio: quod quidquid exterius fingat ipse vir, dum dicit se ducere vxorem, si tamen intus non habeat consensum transferendi dominium sui corporis, non est validum matrimonium , stando in solo iure naturae. Quod si habuerit consensum transferendi dominium sui corporis, validum erit matrimonium quantumlibet consensus ille fuerit extortus per metum cadentem in virum constantem, stando in solo iure naturae. At vero nunc de facto nullum est tale matrimonium: quia iure Canonico irritatur talis contractus. Imo etiam si iuramento confirmaretur, non esset validus talis contractus matrimonialis de praesenti. Et ratio huius est. Quia vinculum matrimonij est indissolubile. Vnde si semel valeret non poterat postea in irritum reuocari: sicut alij contractus reuocantur. Et ideo ius Canonicum permittit in tali casu periurium iurantis in fauorem matrimonij. Quia sequerentur maxima incommoda si matrimonia non essent spontanea. Ad secundam confir mationem respondetur. Quod est maxima differentia inter solutionem vsurarum ex parte mutuatarij soluentis illas, & inter venditionem propter necessitatem vendentis. Etenim solutionem vsurarum antecedit non solum necessitas ex parte mutuatarij, sed etiam iniuria ex parte mutuatoris nolentis mutuare sine foenore. Et idcirco quia ex iniuria non nascitur ius, non acquirit dominium vsurarum ipse foenerator. Caeterum quando quis vendit res suas coactus propria necessitate, nulla antecedit iniuria ex parte ipsius emptoris. Ad tertium vt respondeamus, oportet prius breuiter dissoluere difficultatem controuersam inter doctores, an contractus qui fiunt vsuraria pecunia sint validi vel non? Respondetur : & sit prima conclusio . Si vsurarius emat illa pecunia aliquam possessionem. v. g. vineam: talis contractus est validus, ita vt vsurarius acquirat dominium vineae & transferat dominium pecuniae in venditorem vineae. Haec conclusio videtur definita in cap. Cum tu. de vsuris. Vbi praecipit Pontifex possessiones emptas vsuraria pecunia vendi & pretium earum restitui illi a quo prius pecuniam acceperat. At vero si contractus ille emptionis & venditionis esset nullus ipso iure, declararet Pontifex esse irritum contractum: & quod res reduceretur in primum statum ante contractum emptionis. Habemus ergo quod primus ille contractus non est rescindendus: acquisiuit ergo dominium vsurarius vineae. Secundo probatur. Qui habet alias vnde restituat, proculdubio potest alienare pecuniam per vsuram acquisitam: sed qui possidet vineam quam emit pecunia vsuraria, habet sufficienter vnde restituat, scilicet ex ipsomet pretio vineae quam emit (supponimus enim quod res empta est facile iterum vendibilis,) ergo potuit ille alienare pecuniam vsurariam, & transferre dominium eius in alterum. Sed quia potest aliquis dicere, quod hoc fit inuito domino; Respondetur, quod non est inuitus rationabiliter. Et probatur. Quoniam per talem emptionem non tantum non effi citur impotens ad soluendum, sed magis potens: quoniam ipsa vinea manet obligata ad soluendas vsuras, & est firmior obligatio vineae, quam pecuniarum, quae facilius dispensantur. Cum ergo sit commodum mutuatarij, quod vsurarius fiat potentior ad soluendum, non debet irritari contractus ille emptionis: maxime in iniuriam tertij, scilicet, venditoris vineae: cui erat commodum vendere vineam suam, iuxta regulam illam, quod mihi prodest, & tibi non nocet, teneris facere. Imo vero possessio quam emit vsurarius non tantum seipsam, sed etiam suis fructibus facit potentiorem vsurarium ad restituendum vsuras: ergo non est aliqua ratio sufficiens, quare vsurarius non acquirat dominium vineae & transferat dominium pecuniae. Secunda conclusio. Si vsurarius alienet res quaslibet vsu consumptibiles, scilicet, pecuniam vinum & similia, habeat tamen alias vnde possit restituere: talis contractus quicumque ille sit onerosus vel gratuitus est validus: quoniam res vsu consumptibiles per vsuram acquisitae non necessarium est, vt eaedem restituantur in indiuiduo, sed satis est si restituantur eaedem secundum speciem & qualitatem aequalem, ergo qui habet alias vnde possit restituere, non est factus inhabilis ad donandum & ludendum, &c. Tertia conclusio. Si vsurarius alienet res vsu consumptibiles, donando illas vel quolibet alio modo & non habet alias vnde restituat, tales actiones sunt inualidae. Probatur, quia talis alienatio est rei alienae, rationabiliter inuito domino. Quarta conclusio. Si vsurarius alienet res quae non sunt vsu consumptibiles, v. g. domum quam per vsuras extorsit, talis contractus est irritus ipso facto & iure, etiam si habeat alias vnde restituat. Probatur. Quia talis res est aliena & est restituenda eadem in indiuiduo, ergo talis translatio est nulla. Iam vero ad tertium patet per hanc doctrinam. Etenim quando per emptionem redditur impotens vsurarius ad restituendum: talis emptio facta pecunia vsuraria irrita est. Sed quia communiter per emptionem & venditionem non reditur impotens vsurarius ad soluendum: praesumuntur validi huiusmodi contractus, quamdiu non constat, quod est factus impotens. DVbitatur secundo circa primam conclusionem D. Thom. vtrum sit vera? Arguitur quod teneatur vsurarius plus restituere quam accepit, etiam si res sit vsu consumptibilis, quando inde aliquod lucrum comparatur. Possessor malae fidei qui ex aliena re factus est ditior, tenetur restituere non solum rem, sed etiam omne illud in quo factus est ditior; sed aliquando contingit, quod vsurarius de re vsu consumptibili per vsuram acquisita factus sit ditior: ergo tenebitur lucrum illud restituere. Maior ostensa est a nobis supra in quaest. 62. minor vero experimento constat. Sed respondebit aliquis huic argumento , quod illud lucrum quod reportat vsurarius ex tali re vsu consumptibili, respondet diligentiae & debetur industriae illius tanquam causae principali: non autem ipsi rei consumptibili vsu, & ita videtur respondere D. Tho. in solutione ad tertium. Sed contra hanc solutionem replicatur. Esto ita quod vsurarius per vsuram extorserit frumentum eo tempore, quo viliori pretio aestimabatur: si tamen reseruauit illud tempore quo maiori pretio aestimabatur vendendum: tunc iste foenerator tenebitur restituere mutuatario, qui est dominus frumenti, totum illum excessum pretij quanuis per industriam foeneratoris acquisitum fuerit lucrum illud, ergo similis ratio erit de pecunia per vsuram acquisita. Sed respondebit aliquis quod illa restitutio minoris pretij debet fieri ratione damni emergentis : quia mutuatarius poterat seruare frumentum illud in illud tempus quo carius erat valiturum. At ista responsio friuola est. Etenim tenebitur vsurarius restituere illum excessum maioris pretij, siue mutuatarius esset seruaturus frumentum siue non. Titulus vero damni emergentis non habet locum nisi quando pars laesa reuera minus habuit, quam debuit habere. Confirmatur exemplo. Qui furatur frumentum & vendit illud alio tempore quo carius valet, tenebitur restituere illud pretium, ergo etiam vsurarius. Patet consequentia: quia vsurarius non est magis dominus frumenti, quam fur. Deinde probatur. Esto ita quod vsurarius acceperit pro vsuris a mutuatario certam monetam auream; & postea rex siue respublica augeat pretium illius monetae tunc vsurarius non satisfaciet restituendo pretium illius monetae quantum aestimabatur tempore quo accepit illam; sed tenebitur restituere tot aureos quot accepit. In oppositum videtur esse conclusio D. Thom. & eius ratio. Deinde est alia ratio. Si vsurarius accepit pro vsuris frumentum, & illud seminauit; non tenebitur restituere fructus illius, deductis expensis, ergo vera est conclusio D. Tho. PRO decisione huius difficultatis ponimus conclusionem bimembrem. Pretium totum rei etiam vsu consumptibilis, quae per vsuram extorta est, tenetur vsurarius restituere, quantumlibet sit maius quam cum accepit rem ipsam. Neque tamen propterea dicendus est restituere amplius quam accepit, etiam si multum creuerit pretium. Priorem partem huius conclusionis probant argumenta facta priori loco contra conclusionem D. Thomae. Sed pro intelligentia secundae partis notandum est, esse differentiam inter pretium rei ex vna parte, & inter fructus rei siue id quod acquiritur ex re illa. Etenim pretium rei moraliter loquendo non distinguitur a re illa cuius pretium est: vnde quando restituimus pretium rei, censemus restitutam esse rem ipsam. Huius ratio est: quoniam res quae veniunt in commutationes humanas, solum aestimantur secundum quod sunt vtiles & commodae humanis vsibus, quod quidem pretio aestimatur. Caeterum illud quod re ipsa postea acquiritur, moraliter loquendo distinguitur ab ipsa re: sicut effectus & causa; si res quidem fuerit fructuosa distinguitur ab ipsa re fructus, sicut a causa principali: si vero sit vsu consumptibilis, distinguitur tanquam a causa minus principali. Et idcirco D. Thom. in 2. conclusione, non fuit contentus asserere, rem fructuosam debere restitui mutuatario: sed adiecit simul cum fructibus, vt insinuaret distinctionem inter fructus & rem fructuosam. Similiter in prima conclusione voluit, quod lucrum quod acquiritur ex re vsu consumptibili non resti tuatur, etiam si res ipsa vsu consumptibilis sit restituenda: insinuans similiter distinctionem lucrum inter illud & rem. At vero pretium cuiuslibet rei, siue consumptibilis vsu, siue fructuosae: semper computandum est cum re ipsa, ac si non distingueretur ab illa. Notandum est secundo, quod licet res vsu consumptibilis in hoc distinguatur a fructuosa, quod res vsu consumptibilis per se quidem & vt sic, est sterilis omnino, fit tamen per accidens fructuosa ratione industriae negotiantis; at vero ex contrario res fructuosa secundum se talis est, per accidens autem & minus principaliter requirit aliquam industriam. Nihilominus in hoc omnes istae res conueniunt, quod secundum se sunt pretio aestimabiles: quoniam secundum se omnes afferunt commoditatem & vtilitatem humanae vitae. Itaque aestimatio in pretio sequitur naturam rei etiam vsu consumptibilis vbique & semper; requiritur autem tanquam conditio sine qua non, ipsa conseruatio & aliqualis industria hominis: quoniam alias non staret talis natura rei. Est simile ad explicandam hanc doctrinam. Potentia quam habet frumentum ad fructificandum, est naturalis ipsi; at vero haec potentia etiam remota, non erit in frumento: nisi sit qui illud conseruet. Causa vero principalis huius potentiae, est ipsummet frumentum , cuius est propria passio: & idcirco diximus in superioribus pro illa potentia remota non posse accipi pretium aliquod: quia erat annexa ipsi tritico absque aliqua industria possessoris ipsius. Ex hac doctrina patet intelligentia secundae conclusionis & solutio argumentorum quae contra illam facta sunt. Etenim ad recipiendum pretium quod pro re etiam vsu consumptibili datur, non opus est industria ipsius recipientis, sed tantum est conditio sine qua non conseruaretur ipsa res, quae secundum se est pretio aestimabilis. Hoc ipsum magis patet in materia secundi argumenti: quoniam ad maiorem aestimationem monetae quae a Principe magis valet & pluris aestimatur: non opus est aliqua industria ipsius habentis; Quapropter totam illam monetam tenetur restituere quam per vsuram accepit. Caeterum ad lucri faciendum aliquid cum ipsa pecunia, vel cum re vsu consumptibili: requiritur industria habent istanquam causa princip alis. Ex praedicta doctrina etiam sequitur, quomodo facienda sit restitutio in duobus casibus, & similibus. Primus casus est, quando aliquis per vsuras extorsit obligationem temporalem ad aliquam commoditatem vsurarij, v. g. si extorsit obligationem ad colendum agrum ipsius vsurarij. Alter casus est, si extorsit obligationem ad obtinendum aliquod officium ab ipso Rege, v. g. Praeturam aut tabellionatum, obligando mutuatarium vt conferat huiusmodi officia efficaciter. Dicimus ergo, quod in priori casu solum tenetur vsurarius restituere pretium in quo aestimatur illa obligatio colendi agrum; at vero fructus qui ex huiusmodi cultura producti sunt, non tenebitur restituere: quoniam illi fructus producuntur ex agro proprio ipsius vsurarij, v. g. ex vinea tanquam ex causa principali. Sed rogat aliquis merito. Quid si vsurarius seminauit agrum proprium tritico alieno per vsuram acquisito; nunquid etiam fructus tenetur restituere? Videtur enim quod sic: quia causa principalis illorum fructuum est semen alienum, ager enim non concurrit efficienter ad fructificandum, ergo saltem bonam partem fructuum debet restituere domino tritici. Respondetur . Nihilominus, quod vsurarius non tenetur restituere nisi tantum ipsum quod accepit: nisi forte ratione damni emergentis; quia mutuatarius paratus erat seminare illud triticum & non habebat aliud quod seminaret. Ratio est: quia vt iam diximus in superioribus, potentia proxima tritici ad fructificandum, si materialiter consideretur: non habet a seipso, sed per humanam industriam & agriculturam : & hoc est quod pretio aestimatur apud omnes vltra triticum . Nam potentia illa quam diximus esse remotam, non habet pretium distinctum a pretio tritici. Vnde ad obiectionem respondetur, quod quanuis physice loquendo , principalior causa fructificandi est triticum cum sua virtute seminali: tamen moraliter loquendo non est causa principalis, quoniam consideramus valorem rerum & commoditatem; & quia in tritico non distinguimus valorem virtutis fructificatiuae a valore ipsius tritici: ideo diximus, quod moraliter loqu endo non est causa principalis illorum fructuum triticum, sed agricultura & ipse ager qui fructificat domino. In altero vero casu oportet distinguere; si enim qui se obligauit ad obtinendum officium illud, erat quidam tertius, qui quidem se obligauit, ad faciendam certam quandam diligentiam, & illam adhibuit: tenebitur vsurarius illi restituere quantum aestimabitur illa diligentia. Caeterum si officium collatum est vsurario a Principe propter illius merita: non tenebitur pro officio quicquam restituere. At vero si Rex ipse erat mutuatarius, & ratione mutui obligauit se ad conferendum officium vsurario & contulit: tunc vsurarius quamdiu exercet officium, non tenebitur restituere pretium taxatum pro operis ipsius officij: tenebitur autem renuntiare officio in manibus ipsius principis. Ratio omnium istorum est eadem; quoniam illa quae diximus quod vsurarius non tenetur restituere, debentur sibi vel propter sua merita, vel propter suum laborem. Sed obijciet aliquis contra. Quia ille vsurarius non erat verus officialis, quando accipit officium a Rege ratione mutui; ergo non habebat titulum accipiendi stipendia taxata veris officialibus. Est exemplum in nostra schola. Si quis non magister obtineret cathedram quam dicunt proprietatis, & non esset verus Magister; non haberet titulum percipiendi fructus taxatos Magistro proprietatis; ergo neque tabellio poterit percipere stipendia taxata vero tabellioni. Respondetur distinguendo de stipendijs taxatis v. g. tabellionibus, sunt enim quae dam stipendia honorifica pro dignitate officij: alia vero sunt stipendia mercenaria pure pro labore operum. De primis stipendijs certum nobis est, quod qui non habet verum titulum non potest illa percipere & ideo tenetur ea restituere. At vero secundi generis stipendia non tenetur restituere: quoniam illa respondent labori vtili communitati, vnde idcirco in casu posito in obiectione, ille qui non habet verum gradum magisterij, non tenebitur restituere totum stipendium: sed poterit aliquid sibi retinere pro labore vtili communitati. Et idem censendum est de illo qui habet beneficium curatum, & tamen non est vere parochus, propter aliquod impedimentum, v. g. illegitimitatis; poterit enim retinere partem aliquotam correspondentem officio ministrantis: sicut si ille esset substitutus veri parochi. Nam ipsam et ecclesia, quamdiu est communis error populi putantis illum esse verum parochum, concedit illi facultatem substituti. Alia vero stipendia maiora quae correspondent dignitati officij nemo poterit percipere, nisi habeat verum gradum vel verum titulum requisitum ad tale officium. DVbitatur tertio. Vtrum omnia vsurarij bona sint obnoxia restitutioni? Pro cuius intelligentia aduertendum est, quod bona vsurarij sunt in triplici differentia. Alia quidem per vsuras extorta, alia vero pecunijs vsurarijs comparata: alia denique quae iusto titulo possidet, quale est patrimonium & alia bona contractu iusto acquisita. Dubitamus ergo, vtrum omnia huiusmodi bona pariter sint obligata ad restituendum vsuras mutuatario. Videtur vera pars negatiua, quoniam bona obligata alteri, nemo potest per contractum validum alienare; sed vsurarius potest per contractum validum plurima bona ex praedictis alienare, imo etiam aliquando bona per vsuram extorta, non solum vsu consumptibilia sed etiam bona fructuosa quae comparauit pecunijs vsurarijs: ergo non omnia bona sunt restitutioni obnoxia. In oppositum est, quod ipsemet vsurarius personaliter est obligatus ad restituendas vsuras mutuatario; ergo omnia bona illius sunt obligata. Hanc quaestionem celebrem inter Iuristas & Theologos disputat egregie Caietanus in opusculo de vsuris citato, & refert varias sententias Iurisperitorum & eas conciliat. Item Magister Soto eandem disputat quaestionem lib. 6. de iusti. quaest. 1. art. 4. in responsione ad argumenta. PRO decisione huius difficultatis sit prima conclusio. Omnia in vniuersum vsurarij bona, sunt obligata restitutioni vsurarum. Probatur primo, argumento in oppositum facto. Deinde probatur. Quoniam mutuatarius habet ius ad repetendum ab vsurario vsuras quas accepit; hoc autem ius executioni mandatur a iudicibus in quibus libet bonis vsurarij, ergo omnia illius bona sunt obligata tali restitutioni. Et confirmatur . Quoniam alij creditores habent ius ad quae libet bona debentium , ergo & mutuatarius habet ius ad quaelibet bona vsurarij. Probatur consequentia: quoniam mutuatarius non est peioris conditionis, quam alij creditores, neque vsurarius est melioris conditionis, quam alij debitores. Et denique. Omnia bona furis siue latronis, sunt obligata restitutioni, ergo omnia bona vsurarij. Haec conclusio asseritur expresse a D. Tho. in solutione ad secundum argumentum. Verumtamen quia non est eadem ratio obligationis in omnibus bonis, aduertendum est: quod est duplex obligatio; quaedam dicitur obligatio realis: alia vero personalis. Realis quidem obligatio oritur ex ipsa re, & inde solet refundi in personam quae est domina illius rei. Item huiusmodi obligatio perpetua est quae perpetuo comitatur rem ipsam vbicumque fit, id circo dicitur realis obligatio. Personalis vero obligatio ortum habet ex ipsa persona & in illa est immediate: quanuis inde refundatur in ipsas res & in bona illius personae; & talis obligatio deriuata, non comitatur perpetuo rem, sed personam, & illa defuncta comitatur aliam personam quae loco illius succedit in bona ipsius: ita sane vt personalis obligatio non transeat in emptorem, transeat vero in haeredem: quoniam emptor non succedit loco personae venditoris, haeres vero succedit loco defuncti. Hoc supposito sit secunda conclusio. Bona vsurarij pecunijs vsurarijs comparata, aut quolibet alio titulo iuste possessa, v. g. ex patrimonio vel donatione habita, obligata sunt ad restitutionem faciendam mutuatario, obligatione personali non obligatione reali. Probatur: quoniam res quaelibet solum est obligata obligatione reali vero domino, vel de voluntate veri domini, sed huiusmodi bona non sunt mutuatarij tanquam domini, vt iam ostendimus supra, sed potius sunt vsurarij: ergo tantum obligatione personali obligata sunt. Confirmatur. Si huiusmodi bona sint res fructuosae & non vsu consumptibiles, fructificant ipsi vsurario, non autem mu tuatario; ergo non habent obligationem realem. Tertia conclusio. Res per vsuras acquisita quae non est consumptibilis vsu, obligata est obligatione reali ad restitutionem faciendam mutuatario. Probatur ex opposita ratione, quoniam res quaelibet obligata obligatione reali ea est, quae vero domino fructificat si fructuosa est; sed dominium talium rerum manet semper apud mutuatarium & illi fructificant: ergo obligatae sunt obligatione reali. Quarta conclusio. Res per vsuram acquisita vsu consumptibilis, non est obligata obligatione reali ad restitutionem faciendam mutuatario. Probatur primo, quoniam obligatio realis semper comitatur rem ipsam vbicumque sit; sed si vsurarius rem vsu consumptibilem alienet a se transfert aliquando dominium illius & fit libera ab huiusmodi obligatione: ergo non obligabatur obligatione reali. Maior constat apud omnes, ex discrimine supra posito inter obligationem realem & personalem: minor autem probatur: quoniam si vsurarius pecunijs vsurarijs emat agrum, transfert dominium pecuniarum in venditorem & manent liberae pecuniae ab omni obligatione restitutionis faciendae mutuatario. Confirmatur . Quoniam realis obligatio differt a personali, quod realis transit in emptorem; sed in emptorem rerum consumptibilium non transit obligatio aliqua cum ipsis rebus: ergo illa non erat obligatio realis. Secundo probatur, res vsu consumptibiles per vsuram acquisitae non sunt necessario eaedem restituendae, sed sufficit quod aliae similes & eiusdem valoris & pretij restituantur; at vero realis obligatio sequitur semper eandem rem in indiuiduo non autem in specie: ergo. Maior ab omnibus acceptatur, minor explicatur. Si vsurarius per vsuras accipit agrum quem postea sterilem reddit, tunc etiam si habeat alium agrum eiusdem speciei & pretij, non transit realis obligatio ab illo agro sterili ad agrum proprium quem antea habebat. Confirmatur. Si vsurarius pecuniam per vsuram acquisitam accumulet cum alia pecunia simili, vel etiam triticum per vsu ram acquisitum conijciat in horreum in quo habebat copiam proprij frumenti, tunc in tali casu non est cur magis dicamus, has pecunias indiuiduas, vel hoc singulare triticum obligari reali obligatione ad restitutionem faciendam mutuatario: quam illas pecunias & illud hordeum quod antea habebat, imo vero in tali casu ita iudicandum est de obligatione ad restitutionem, atque si consumpsisset pecunias & triticum: vnde omnia illa bona manent obligata obligatione personali. Haec quarta conclusio, videtur esse contra Caietanum opusculo citato de vsura. quaestione. 4. qui vniuersaliter asserit omnia bona per vsuras arquisita obligari obligatione reali ad restitutionem faciendam mutuatario. Minor etiam probatur, nam Soto vbi supra disputans hanc difficultatem, nullam mentionem facit de rebus vsu consumptibilibus. Caeterum pro sententia Caietani & contra nostram quartam conclusionem facit ratio adducta pro tertia conclusione, scilicet, res quaelibet obligata est obligatione reali vero domino; sed res etiam per vsuram acquisitae vsu consumptibiles non sunt vsurarij tanquam domini, sed sunt mutuatarij, vt iam ostendimus non transferri dominium illarum rerum, ergo falsa est nostra conclusio. Respondetur quod reuera illa ratio pro tertia conclusione quae est Caietani non est sufficiens nisi addatur illi, quod talis res sit obligata eadem numero restitutioni faciendae; imo vero idcirco habet locum illa ratio in rebus quae non consumuntur vsu: quoniam illae in indiuiduo sunt obligatae restitutioni vero domino faciendae: deficit autem in rebus vsu consumptibilibus etiam si non sint consumptae : quoniam tales res non sunt necessario eaedem numero restituendae. Ad argumentum vero factum in principio dubij pro parte negatiua ex dictis patet responsio: etenim res quae vsu non consumuntur non possunt alienari illa ratione, & propterea diximus: non esse obligatas obligatione reali, si sint extortae per vsuram. At vero res vsu consumptibiles possunt alienari aliquando, & idcirco asserimus, eas obligari obligatione tantum per sonali. Quod si aliquis obijciat. Quid igitur prodest asserere, quod non transfertur dominium huiusmodi rerum in vsurarium; siquidem non sunt obligatae magis obligatione reali quam si transferretur dominium in vsurarium? Quemadmodum pecuniae quas accipit mutuatarius non sunt obligatae obligatione reali, quin potius mutuatarius est dominus illarum, ergo nulla differentia est inter pecunias, quas accipit vsurarius, & pecunias quas accipit mutuatarius quantum ad obligationem restituendi realem vel personalem: sed solum est differentia, quod vsurarius tenetur ratione iniustae acceptionis, mutuatarius vero tenetur ex vi contractus mutui. Respondetur nihilominus, quod multum prodest in fauorem mutuatarij, quod non transferatur dominium pecuniarum quas per vsuras accipit vsurarius: etenim si per alienationem huiusmodi rerum vsu consumptibilium, fiat impotens vsurarius ad restituendum: talis alienatio non valet, quoniam in tali euentu huiusmodi bona succedunt in locum rerum quae obligantur obligatione reali, & contractus qui fit cum huiusmodi bonis non est validus; esset autem validus si similis contractus fieret a mutuatario de pecunia mutuata: quoniam mutuator fecit eum dominum pecuniae, & non manet obligatus nisi obligatione personali tantum: qua propter contractus facti a mutuatario de illa mutuata pecunia non fiunt cum iniuria tertij, scilicet mutuatoris: & ideo validi sunt, etiam si fiat impotens mutuatarius ipse ad soluendum mutuatum. Contractus vero facti ab vsurario de huiusmodi rebus non sunt validi: quoniam fit impotens ad soluendum. Et ratio est, quia vsurarius non est factus dominus pecuniae vsurariae, vnde cum iniuria domini est, quod ille fiat impotens ad soluendum per alienationem pecuniae alienae: non est autem cum iniuria mutuatoris, quod mutuatarius fiat impotens ad soluendum, per alienationem mutuati. Et ratio est, quia mutuator libere nullo cogente fecit illum dominum pecuniae, dummodo se obligaret ad restituendum , vnde poterit mutuatarius illas pecunias ludere vel donare. Ex dictis colligitur, quid sit dicendum de vxore, de filijs, de tota familia, qui comedunt & consumunt bona vsurarij; An teneantur ad restitutionem vel non? Dicendum est enim, quod si vsurarius non reddatur impotens ad restituendum per quotidianas expensas, & stipendia famulorum: non tenentur prorsus ad aliquam restitutionem. At vero si fiat impotens ad restituendum, tunc neque vxor neque filij, neque famuli possunt sustentari illis bonis per se loquendo: alias tenebuntur ad restitutionem. Ratio est manifesta, quoniam nemini licet alienam rem inuito domino attrectare: sed in huiusmodi casu illi rem alienam inuito domino consumunt: ergo tenentur ad restitutionem, non secus atque si cum latrone de re furtiua communicarent. Dixi tamen per se loquendo: quoniam per accidens ex circunstantia, licitum erit vxori & filijs comedere de illis bonis ratione extremae necessitatis, quia non habent aliunde quomodo sustententur. Sed consulendum erit filijs aetate prouectis: vt quaerant sibi cibum aliunde. Famuli etiam excusantur a quibusdam & a Caietano in verbo vsura, quando agunt rem mutuatarij, scilicet, admonendo haerum netam magnas vsuras exigat, vel etiam procurando pignora mutuatariorum. Sed profecto huiusmodi excusatio non est omnino sufficiens vt isti eripiantur ab omni restitutione. Primo quidem, quoniam ad vsurarium ipsum spectat, si pignora illa accipit pro principali & vsuris, ea seruare ne a tinea laedantur. Deinde. Illa admonitio si non est efficax, nihil vtilitatis affert mutuatarijs, ergo nulla ratione excusabuntur famuli a restitutione alimentorum & stipendiorum, quando vsurarius fit impotens ad restituendum. Quod si quis dicat, quod saltem quando admonitio est efficax, excusabitur famulus a restitutione. Respondetur, quod excusabitur ex parte & non ex toto: quoniam nihilominus sustentatur de vsuris, propter quod fit impotens vsurarius ad soluendum. Vnde dicimus, quod famuli non excusabuntur simpliciter nisi propter extremam necessitatem. DVbitatur quarto; Vtrum haeredes vsurarij teneantur ad omnia illius debita persoluenda? In qua quaestione vnum certissimum est apud omnes, quod haeredes tenentur ad omnia debita vsurarij persoluenda, saltem secundum vires & facultates haereditarias. Probatur. Primo quidem, quantum ad ipsa bona per vsuram acquisita & obligata reali obligatione qualia sunt vinea, vel domus: siquidem realis obligatio est comes indiuidua ipsius rei apud quemcunque inueniatur. Deinde probatur quantum ad alia bona comparata pecunijs vsurarijs etiam iusto titulo. Quoniam omnia illa erant obligata obligatione personali apud ipsum vsurarium; sed haeredes succedunt personae vsurarij: ergo etiam succedunt in obligationem personalem si admittunt haereditatem. Diximus autem saltem secundum facultates & vires haereditarias: quoniam si vsurarij debita excedant totam haereditatem: non tenebuntur haeredes in foro conscientiae ad soluendum illum excessum, etiam si non fecerit inuentarium. Diximus in foro conscientiae: quoniam in foro exteriori est dubia res inter Iurisperitos, An haeredes qui non faciunt inuentarium teneantur ad omnia bona testatoris persoluenda. Refert Couarruuias libro. 3. Variarum Resolutionum, capit. 3. numero. 8. Iurisperitos de hac re disserentes. Et quanuis sit vera in foro exteriori sententia affirmatiua: tamen in foro conscientiae debet esse certa contraria sententia negatiua. Et ratio est manifesta: quoniam haeredes vsurarij non tenentur ad restitutionem ratione iniuste acceptionis; (supponimus enim quod non sunt cooperati ad vsuras extorquendas;) nec tenentur ratione rei acceptae; ergo non tenebuntur restituere vltra facultatem rei acceptae quicquam. Caeterum ipsa lex ciuilis & iudices exequutores ipsius legis, procedunt ex praesumptione iusta contra omnes haeredes, qui sine beneficio inuentarij clanculum adeunt haereditatem testatoris qui erat obligatus debitis: merito enim praesumuntur quod occultant partem haereditatis, ne persoluant omnia debita. At vero in foro conscientiae cessat omnis falsa praesumptio: quoniam ipse poenitens narrat rei veritatem coram Deo, ergo nulla ratione est obligandus ad restitutionem in illo foro supra vires hae reditarias. Difficultas autem est hic examinanda, Vtrum si haeredes vsurarij sint duo vel tres, & aliquis eorum non vult soluere, aut certe soluit minimam partem: teneantur reliqui haeredes ad soluendum omnia debita insolidum? Videtur enim vera sententia affirmatiua ex capit. tua nos. de vsuris. vbi dicitur, quod haeredes vsurariorum eadem districtione sunt cogendi ad soluendas vsuras: qua vsurarij si viuerent cogerentur; sed vsurarius cogeretur ad soluendas omnes vsuras: ergo & haeredes. Secundo probatur. Haeres quilibet succedit loco testatoris: sed testator tenebatur omnia debita persoluere, & omnia illius bona tenebantur saltim obligatione personali: ergo haeres quilibet tenebitur omnia debita persoluere, si non excedunt partem haereditatis. Sed dicet aliquis, quod haeres non succedit in totam haereditatem sed in partem: ac proinde quod non succedit in totam obligationem ad persoluenda omnia debita sed in partem, pro rata & proportione ipsius haereditatis. Contra hoc est replica. Si ipse vsurarius possideret solum vnum fundum, quae fuit pars in quam succedit haeres: teneretur ipse vsurarius olim soluere omnia debita ex ipso fundo: ergo etiam si haeres succedat solum in illum fundum: tenebitur ex ipso fundo persoluere omnia debita. Deinde, obligatio personalis quae erat in testatore, non videtur quod minuatur, sed potius quod augeatur: quoniam multi sunt haeredes: sed ipse tenebatur ad omnia debita: ergo etiam singuli haeredes tenebuntur. Antecedens probatur, quoniam singulorum haeredum bona, etiam quae alias habebat, videntur quod maneant obligata obligatione personali ad persoluenda debita personae quam repraesentant. Hanc difficultatem disputat Caietanus in opusculo citato de vsuris, quaestione. 5. vbi refert sententiam Iurisperitorum asserentium cum glossa in capit. tua nos, affirmatiuam partem, scilicet, quod quilibet haeres tenetur in solidum ad omnia debita vsurarij persoluenda. At vero ipse Caietanus & Magister Soto vbi supra tenent par tem negatiuam: quam nos censemus certam in foro conscientiae. Dicimus ergo, quod singuli haeredes tenentur pro rara haereditatis ad soluenda debita testatoris. Probatur haec sententia, primo quidem & principaliter, quoniam haeredes vsurarij non tenentur ratione iniustae acceptionis sed solum ratione rei acceptae: sed singuli acceperunt duntaxat suas portiones: ergo tantum tenebuntur debita soluere pro rata portionis vniuscuiuslibet. Confirmatur. Quoniam in petitione haereditatis, diuiditur inter haeredes simul ius ad exigenda debita, quae debebantur testatori, & similiter obligatio testatoris ad alia debita persoluenda, sed singulis non contingit totum ius ad recuperandum sibi omnia debita: ergo neque & competit singulis tota obligatio ad soluenda debita. Probatur secundo. Haeres solum tenetur ratione obligationis personalis ipsius testatoris ad persoluenda debita: sed obligatio personalis testatoris diuiditur per singulos haeredes, iuxta singulas portiones haereditarias: ergo iuxta illas tenebuntur soluere debita. Probatur minor, quia singuli hae redes non succedunt repraesentantes totam personam testatoris, sed partialiter, collectiue vero repraesentant totam personam. Et hoc patet, quando nepotes sunt haeredes alicuius testatoris: tunc enim repraesentant vnam personam condistinctam cum auunculo filio testatoris. Ex hac doctrina facile possumus dissoluere argumenta contraria . Ad primum argumentum ex capit. tua nos, respondetur, quod aequalitas districtionis comparanda est ad omnes haeredes collectiue, non ad singulos. Ad secundum argumentum respondetur, quod non singuli succedunt totaliter, sed partialiter. Ad replicam respondetur, quod si testator non habebat alia bona prae ter fundum, is qui haereditauerit fundum, tenebitur ad omnia soluenda: & si multi hae reditabunt fundum, tenebuntur secundum proportionem haereditatis. Ad tertium argumentum respondetur, quod obligatio testatoris non minuitur, sed tota manet in ipsis haeredibus collectiue sumptis. DVbitatur quinto; Vtrum vsurariorum cooperatores & coadiutores, teneantur ad restitutionem vsurarum? De qua re diximus supra quaest. 62. art. 7. vbi vniuersaliter definiuimus, quomodo teneantur ad restitutionem qui concurrunt ad iniustam actionem. Ea ergo recolenda sunt pro prae senti tractatu: quoniam vsuraria acceptio species est actionis iniustae. Nihilominus specialiter animaduertendum est, quod adiutores & cooperatores ad exercendas vsuras, sunt in duplici differentia. Quidam enim gerunt vicem & negotium vsurariorum: quidam vero gerunt solum negotium eorum qui recipiunt mutuum. Sit ergo nobis prima conclusio. Qui cooperantur ad vsuras exercendas, gerentes negotium foeneratorum: tenentur ad restitutionem totius damni quod inde sequitur mutuatario: etiam si inde nihil vtilitatis sibi accesserit. Qui vero gerunt negotium tantum mutuatariorum, non tenentur ad aliquam restitutionem: imo neque peccant magis quam ipse mutuatarius: de quare dicemus articulo sequenti. Exemplum primae partis conclusionis est, in illis qui discurrunt inquirentes mutuatarios qui ad vsuras mutuum accipiant, & ipsi firmant pacta & conuentiones inter mutuatorem & mutuatarium. Est etiam exemplum in ministris & famulis vsurariorum, qui eorum nomine faciunt contractus vsurarios: & quia illorum negotium gerunt, dicuntur communi vocabulo agentes seu factores. In eadem classe computantur famuli, qui exigunt debita a mutuatarijs, habentes autoritatem ad cogendos illos iuridice ad vsuras persoluendas. Diximus habentes autoritatem: quoniam si tantum mitterentur ad petendum vsuras simpliciter, sicut simplex nuntius qui portat debita: non tenerentur ad restitutionem. Idem dicendum est de alijs famulis qui custodiunt pecunias vsurarias; isti enim non cooperantur ad peccatum vsurae, quic quid alij scrupulosi nimis contra sentientes dicant. Exemplum secundae partis conclusionis est in ipsis ministris etiam ipsius vsurarij, quos precibus inducit mutuatarius, vt ipsi petant ab vsurario sub vsuris. Ratio huius rei est huiusmodi. Qui negotium gerunt foene ratorum, sunt vera causa moralis contractus vsurarij & iniustae acceptionis; qui autem negotium gerunt mutuatariorum non sunt causa moralis iniustae acceptionis, magis quam ipse mutuatarius qui patitur vsuras: ergo illi priores & non isti secundi tenentur restituere. Hinc faciemus gradum ad explicandum id quod in hac parte est difficilius, scilicet, quando tabellio ipse tenebitur ad restitutionem, ex eo quod facit scripturam contractus vsurarij. PRO cuius rei intelligentia notandum est, quod ipse tabellio in huiusmodi scriptura conficienda, dupliciter se potest habere. Vno modo fideliter explicando rem ipsam, vt est a parte rei, v. g. si mutuator det mutuo centum aureos & petat pro mutuo & lucro quindecim, & ipse tabellio sic scribat de verbo ad verbum. Secundo modo potest se habere palliando vsuram, infideliter exercens officium suum, v. g. si in eodem casu posito fidem faciat tabellio ipse, scribendo quod mutuatarius recipit quindecim supra centum. Sit secunda conclusio. Tabellio qui priori modo se habet, non tenetur ad aliquam restitutionem: imo neque peccat aliquod peccatum; qui vero secundo modo se habet, si palliet vsuras in fauorem vsurarij: tenetur ad restitutionem; si autem palliet in fauorem mutuatarij: non tenetur ad restitutionem. Probatur prima conclusionis pars. quoniam tabellio in tali casu facit fidem rei omnino verae, & nullam facit iniuriam tertio, ergo neque peccat neque tenetur ad restitutionem. Et quidem quod faciat fidem rei verae, patet ex ipso casu: quod autem nullam faciat iniuriam mutuatario: probatur. Quoniam mutuatarius per tale instrumentum confectum a tabellione, non poterit compelli ad soluendas vsuras, imo si in iudicio compareat huiusmodi instrumentum declarabitur nullus & irritus huiusmodi contractus, & vsurarius punietur grauiter. Deinde probatur eadem pars. Quia etiam si instrumentum illud compelleret mutuatarium ad soluendas vsuras: tamen ipse tabellio rogatus a mutuatario non faciebat illi iniuriam. Et confirmatur. Testes qui interfuerunt tali contractui, non tenentur ad vllam omnino restitutionem, imo neque peccant magis, quam si vocarentur vt essent testes cuiuslibet alterius criminis, sunt enim testes veritatis & nullo modo causa malitiae, ergo idem iudicium ferendum est de tabellione. Secunda vero pars & tertia conclusionis , simul probantur ratione proportionali. Quoniam tabellio qui palliat vsuram in fauorem vsurarij, est causa moralis, ratione insturmenti quod conficit ad hoc, quod mutuatarius compellatur in iudicio ad soluendas vsuras; si autem conficiat in fauorem mutuatarij, non est causa moralis, quod mutuatarius cogatur in iudicio soluere vsuras, imo ipse mutuatarius suis precibus cogit illum vt faciat instrumentum in fauorem illius, ergo nullam facit iniuriam. Hoc ipsum quod de tabellione dicimus, erit dicendum de testibus qui inter sunt huiusmodi contractui palliato. Si enim se tenent ex parte vsurarij tenentur ad restitutionem; si autem se tenent ex parte mutuatarij, ita vt nullo modo testificarentur, nisi ab illo rogati: non tenentur ad restitutionem. Sed est argumentum contra tertiam partem conclusionis. Ipse tabellio tenetur ex iustitia ratione officij, illud exercere fideliter, perhibendo testimonium veritati & non palliando mendacium: ergo cum palliat contractum illum vsurarium, peccat contra iustitiam etiam si faciat id in fauorem mutuatarij: ac per consequens tenebitur ad aliquam restitutionem. Et confirmatur. Quia ille saltim peccat contra religionem praestiti iuramenti de exercendo fideliter officio. Respondetur quod argumentum probat tabellionem peccare, non solum contra religionem praestiti iuramenti peccatum periurij: sed etiam contra fidelitatem quam tenentur seruare, ex pacto cum ipsamet republica facto. Caeterum non peccat contra ius mutuatarij siquidem gerit potius negotium illius rogatus ab illo: & idcirco non tenetur ille ad aliquam restitutionem faciendam . Quemadmodum neque tabellio qui scripturam falsam praesentat in iudicio ad defensionem innocentis quem certo scit esse innocentem, sed impetitur ab aduersario iniquo; quamuis peccet contra religionem iuramenti & contra iustitiam debitam reipublicae: tamen non peccat contra ius iniqui aduersarij qui insequitur innocentem, & idcirco non tenetur ad vllam restitutionem faciendam particulari personae: quanuis si respublica damnificaretur ex huiusmodi falsis testimonijs: tenebitur ille tabellio ad restitutionem faciendam reipublicae. Et hoc probat argumentum efficaciter. Quae autem diximus, intelligenda sunt quando tabellio nouit aperte contractum esse vsurarium; quoniam si ignoret vel dubitet an sit vsurarius contractus, vel non , etiam si suspicetur esse vsurarium : tamen rogatus & ad instantiam vtriusque partis conficiat instrumentum palliatiuum vsurae, nullum est peccatum ex parte tabellionis. Et ratio est: quoniam tabellio ratione officij tenetur praestare fidem suam postulatus a ciuibus; & quoniam ista fides pedet in illo casu a narratione partium quando ipse nescit alias contrarium, tunc vere reddit testimonium : eo vel maxime si ipse admoneat vtraque partem ne forte pallient vsuram mendacio. Cum igitur vtraque pars habeat certum ius erga tabellionem, vt reddat testimonium contractus quem illi faciunt: tenetur tabellio etiam si dubitet esse vsurarium, exercere suum officium in fauorem ciuium, quoniam in dubijs melior est conditio possidentis. DVbitatur vltimo. An vsurarius mentalis teneatur ad restitutionem. Ratio dubitandi est pro parte negatiua: quoniam simoniacus mentalis non tenetur ad restitutionem ; ergo neque vsurarius. Antecedens probatur ex ca. mandato de simonia. Consequentia vero probatur: quoniam proportionabiliter se habent in spiritualibus simonia & in temporalibus vsura. Secundo arguitur pro eadem parte. Restitutio tantum debetur ratione damni quod datum est alteri; at vsurarius mentalis nullum damnum dedit alteri, sicut neque homicida mentalis : ergo non tenetur quicquam restituere. Sed in oppositum est, quod in cap. Consuluit de vsuris dicitur, quod vsurarius mentalis ad ea quae taliter sunt accepta restituenda in animarum iudicio efficaciter est inducendus. Deinde nos supra ostendimus lucrum vsurarium ita iure esse prohibitum, vt eius dominium non transferatur in vsurarium , quod si transfertur secundum aliquorum opinionem : tamen transfertur cum obligatione ad restitutionem . Denique. Quicquid comparatur per iniustum contractum est lucrum iniustum & obnoxium restitutioni: sed contractus ille mutui est iniustus ratione mentis iniquae: ergo lucrum ex illo acceptum obnoxium est restitutioni. PRO decisione huius difficultatis, reuocanda sunt in memoria quae diximus supra artic. 1. huius quaest. circa responsionem ad quartum argumentum de vsura mentali. Ex quibus colligamus hic, quod ista dubitatio solum procedit de vsura mentali, secundum quod specialiter distinguitur a reliquis vitijs mentalibus, videlicet loquimur de vsura mentali, secundum quod distinguitur ab vsura reali, in qua est pactum explicitum vel implicitum de lucro ratione mutui: sed tamen in vsura mentali de qua loquimur, recipitur pretium vltra sortem ratione mutui: etiam si non praecesserit pactum aliquod. Secundo notandum est, quod contractus iste vsurae mentalis tripliciter potest exerceri: primo modo, ita vt vtraque pars habeat mentem vsurariam, alter recipiendi vsuram ex mutuo, alter vero dandi: & haec est perfecta & plena ratio vsurae mentalis. Alijs vero duobus modis exerceri potest iste contractus ex altera parte contrahentium. Sit ergo secundus modus, quando mutuator habet animum sincerum & candidum neque recipiendi aliquid ratione mutui ex obligatione ciuili: sed tantum ex gratitudine: at vero ipse mutuatarius opinatur mutuatorem habuisse animum deprauatum & intendere obligare illum ad reddendum aliquid vltra sortem obligatione ciuili: & cum hac falsa opinione soluit aliquid vltra sortem. Tertius modus est, quando mutuator habet animum deprauatum, intendens obligare mutuatarium ad soluendas vsuras: sed ipse mutuatarius non intelligit talem animum, & nihilominus reddit aliquid vltra sortem ex gratitudine & beneuolentia. HIS ita constitutis , dicimus primo, quod illo primo modo mutuator certissime est vsurarius mentalis (de quo loquimur) & tenetur ad restitutionem totius lucri & totius damni, quod inde mutuatario est sequtuum : & sic intelligitur cap. consuluit. citatum, & hoc probant argumenta facta pro parte affirmatiua. At vero in secundo casu ipse mutuator nullam incurrit culpam: sed nihilominus tenebitur ad restitutionem illius lucri in quantum factus est ex illo ditior. Et ratio est, quoniam ille solum tenetur ratione rei acceptae, non ratione iniquae acceptionis. Verum est tamen, quod quandiu non intellexerit mutuatarium soluisse lucrum illud ex falsa prae sumptione: excusabitur omnino a restitutione facienda. Haec etiam sententia constituta est apud omnes. In tertio vero casu aliquid est certum apud omnes, scilicet, quod mutuator quandiu in illa mala fide perseuerauerit, tenebitur ad restitutionem ratione conscientiae erroneae. Est autem controuersia, An postquam mutuator notum habuerit animum mutuatarij & nouerit illum dedisse lucrum vltra sortem ex mera gratitudine: teneatur nihilominus restituere? Multi Iurisperiti quos citat Syluest. in verbo vsura. 6. quaest. 3. & Sotus vbi sup. art. 4. tenent, quod ille mutuator manet obligatus nihilominus ad restitutionem. At vero ipse Syluester & Caietanus & Sotus tenent contrariam sententiam, quam etiam nos amplectimur. Et probatur. Quoniam mutuatarius in illo tertio casu reuera transtulit dominium in mutuatorem absque vlla actione repetendi, sed libere ex gratitudine, ergo mutuator non tenebitur restituere cessante conscientia erronea. Antecedens probatur: quoniam mutuatarius non soluit aliquid vltra sortem ex obligatione ciuili, sed ex mera tantum gratitudine, ergo absolute transtulit dominium. Et confirmatur. Si quae ratio est in illo casu lucri vsurarij, tota oritur ex praesumptione falsa, & conscientia erronea ipsius mutuatoris. Haec autem ratio est secundum quid & diminuta, neque obligat realiter sed ratione conscientiae erroneae; ergo cessante conscientia erronea nulla relinquitur obligatio. Est exemplum , si quis accepit rem propriam existimans esse alienam, proculdubio postquam nouerit non esse alienam non tenebitur ad aliquam restitutionem. AD argumenta vero pro parte negatiua iam responsum est, quatenus procedunt contra ea quae diximus esse constituta apud omnes. Ad primum vero argumentum in particulari, quatenus procedit contra nostram decisionem respondetur, quod non est prae sentis loci disputare de illo antecedenti, an simoniacus mentalis teneatur ad restitutionem; hoc enim pertinet ad quaestionem 100. in art. 6. sunt enim variae opiniones de hac re. Nunc autem dicimus ad argumentum, transeat antecedens & negamus consequentiam; & ratio differentiae est: quoniam in mentali simonia, qui pretium soluit pro re sacra spirituali, intendit illam emere. Hec est autem natura emptionis & venditionis: quod per huiusmodi contractum transferatur dominium, ac proinde simoniacus mentalis vult omnino transferre dominium pretij; At vero in vsura mentali, qui soluit vsuras & redimit suam vexationem, neque intendit transferre pecuniarum dominium in foe neratorem, & idcirco ille foenerator tenetur restituere, etiam si vsura fuerit mentalis. Ad secundum argumentum respondetur, quod vsurarius pure mentalis, si illa dictio, pure, excludat tantum ipsum pactum explicitum, vel implicitum, & non excludat receptionem pretij: profecto infert damnum, & sic loquimur hic de vsurario pure mentali : quapropter ille tenebitur restituere. Ad alia vero argumenta partis affirmatiuae quatenus possunt militare contra decisionem nostram in tertio modo positam respondetur, quod caput illud. Consuluit , intelligendum est de vsurario mentali simpliciter, & secundum rem: non autem de vsurario mentali ex conscientia erronea. Ille enim per accidens est vsurarius, neque tenetur realiter ad restitutionem: sed solum quia existimat se teneri. Quemadmodum viceuersa, si quis per ignorantiam inuincibilem arbitratur se non teneri ad aliquam restitutionem, excusabitur quidem a peccato si non restituat: & nihilominus dicemus, quod ille realiter tenetur restituere. Ad secundum argumentum respondetur, quod omnia iura quae reprobant lucrum vsurarium, efficiunt ipsos vsurarios incapaces & inhabiles dominij; sed intelligenda sunt de lucro vsurario secundum rem & per se: non de lucro quod non est vsurarium , nisi tantum in praesumptione accipientis pretium : quapropter non est ille incapax dominij pecuniae illius, vel illius rei quae sibi datur ex gratitudine mutuatarij: quanuis ipse putet dari sibi ex obligatione ciuili ratione mutui. Ad tertium argumentum respondetur primo, quod lucrum prout hic accipitur, & similiter ipse contractus per quem accipitur, non habent in illo casu rationem aliquam iniustitiae a parte rei, sed duntaxat in aestimatione falsa accipientis lucrum: & idcirco cessanti falsitate illa aestimationis, non tenetur ad restitutionem aliquam. Respondetur secundo, quod lucrum illud non habet originem ab iniusto contractu secundum se & a parte rei, sed potius ab ipsa libera voluntate & gratitudine mutuatarij, quae quidem sufficit transferre dominium: etiam si ipse recipiens ignoret titulum dominij, quoniam nihilominus habet voluntatem interpretatiuam recipiendi illud lucrum meliori titulo quo potest. Hoc dixerim, quia nemo acquirit dominium contra voluntatem propriam, etiam si alter intendat transferre illud: sed merito praesumitur ille qui habet animum vsurarium recipiendi pretium, quod multo libentius reciperet titulo gratitudinis. Ex dictis potest colligi, quod restitutio in casu nostrae controuersiae, non est facienda pauperibus. Et ratio est, quia comparente vero domino non est locus faciendae restitutionis pauperibus: sed tunc solum est facienda restitutio pauperibus, quando ipse verus dominus propter suam culpam meretur amittere dominium, & punitur lege poenali, & priuatur dominio. At vero hic neque ipse mutuatarius culpam commisit, neque leges puniunt huiusmodi contractus, qui sunt vsurarij per accidens ex falsa aestimatione recipientis pretium. Denique in fine huius articuli obseruandum est, quod quanuis dum non comparet verus dominus, liberum sit illi qui tenetur restitutionem facere, illam inconsulto episcopo facere, expendendo pecunias in pios vsus: tamen in aliquo casu non comparenti vero domino, non potest sine facultate episcopi & consilio restitutionem facere, conuertendo pretium in pios vsus: videlicet, quando est vsurarium debitum realiter. Et ita definitur in cap. quanquam, de vsuris lib. 6. # 4 ARTICVLVS IIII. ¶ Vtrum liceat pecuniam accipere mutuo sub vsura. AD Quartum sic procedi{ 3. dist. 37. ar. 6. ad 6. Et mal. q. 13. art. 4. ad 17. & 19. & opusc. 21. q. 3. fin. & opusc. 73. cap. 17. } tur. Videtur, quod non liceat pecuniam accipere mutuo sub vsura. Dicit enim Apostolus ad Roman. 1. quod "digni sunt morte non solum qui faciunt peccata: sed etiam qui consentiunt facientibus". Sed ille qui accipit pecuniam mutuo sub vsuris, consentit vsurario in suo peccato, & praebet ei occasionem peccandi. Ergo etiam ipse peccat. ¶ 2 Praeterea. Pro nullo commodo temporali debet aliquis alteri quamcunque occasionem praebere peccandi. Hoc enim pertinet ad rationem scandali actiui, quod semper est peccatum, vt supra + { q. 43. ar. 2 } dictum est. Sed ille qui petit mutuum ab vsurario, expresse dat ei occasionem peccandi. Ergo pro nullo commodo temporali excusatur. ¶ 3 Praeterea. Non minor videtur esse necessitas quandoque deponendi pecuniam suam apud vsurarium, quam mutuum accipiendi ab ipso. Sed deponere pecuniam apud vsurarium, omnino videtur esse illicitum, sicut illicitum esset deponere gladium apud furiosum, vel virginem committere luxurioso, seu cibum guloso. Ergo neque licitum est accipere mutuum ab vsurario. SED contra, ille qui iniuriam patitur, non peccat, secundum + { Li. 5. cap. 11. a med. tom. 5. } Philosophum in. 5. Ethic. Vnde iustitia non est media inter duo vitia, vt ibidem + { Li. 5. c. 5. declinando ad finem , tomo. 5. } dicitur. Sed vsurarius peccat, inquantum facit iniustitiam accipienti mutuum sub vsuris. Ergo ille qui accipit mutuum sub vsuris, non peccat. RESPONDEO dicendum, quod inducere hominem ad peccandum nullo modo licet: vti tamen peccato alterius ad bonum, licitum est, quia & Deus vtitur omnibus peccatis ad aliquod bonum . Ex quolibet enim malo elicit aliquod bonum, vt dicitur in + { Aug. Euchir. c. 11. tom. 3. } Enchirid. Et ideo + { Epist. 154 non longe a prin. tomo. 2. } August. Publicolae quaerenti, vtrum liceret vti iuramento eius, qui per falsos deos iurat, in quo manifeste peccat, eis diuinam reuerentiam adhibens, respondet , quod qui vtitur fide illius, qui per falsos deos iurat, non ad malum, sed ad bonum , non peccato illius se sociat, quo per daemonia iurauit, sed pacto eius bono, quo fidem seruauit: si tamen induceret eum ad iurandum per falsos deos, peccaret. Ita etiam in proposito dicendum est, quod nullo modo licet inducere aliquem ad mutuandum sub vsuris: licet tamen ab eo, qui hoc paratus est facere, & vsuras exercet, mutuum accipere sub vsuris, propter aliquod bonum , quod est subuentio suae necessitatis vel alterius. Sicut etiam licet ei, qui incidit in latrones, manifestare bona quae habet, quae, latrones peccant diripiendo, ad hoc quod non occidatur, exemplo decem virorum , qui dixerunt ad Ismael: "Noli occidere nos, quia thesauros habemus in agro", vt dicitur Ierem. 41. AD primum ergo dicendum, quod ille qui accipit pecuniam mutuo sub vsuris, non consentit in peccatum vsurarij, sed vtitur eo, nec placet ei vsurarum acceptio, sed mutuatio, quae est bona. AD secundum dicendum , quod ille, qui accipit pecuniam mutuo sub vsuris, non dat occasionem vsurario vsuras accipiendi, sed mutuandi . Ipse autem vsurarius sumit occasionem peccandi ex malitia cordis sui: vnde scandalum passiuum ex parte sua est, non autem actiuum ex parte petentis mutuum. Nec tamen propter huiusmodi scandalum passiuum debet alius a mutuo petendo desistere, si indigeat: quia huiusmodi passiuum scandalum non prouenit ex infirmitate vel ignorantia , sed ex malitia. AD tertium dicendum, quod si quis committeret pecuniam suam vsurario non habenti alias vnde vsuras exerceret, vel hac intentione committeret, vt inde copiosius per vsuram lucraretur, daret materiam peccandi: vnde & ipse esset particeps culpae. Si autem aliquis vsurario alias habenti vnde vsuras exerceat pecuniam suam committat, vt tutius seruetur, non peccat, sed vtitur homine peccatore ad bonum. SVMMA ARTICVLI. PRima conclusio. Inducere aliquem vt det mutuum sub vsuris peccatum est. Secunda conclusio. Licitum est accipere mutuum sub vsuris ab eo qui paratus est dare. COMMENTARIVS. DVbitatur circa primam conclusionem . An in aliquo casu sit licitum inducere aliquem ad mutuandum sub vsuris. Pro parte affirmatiua arguitur primo. Si Petrus debeat Ioanni centum que non potest aliter Ioannes recuperare, licitum erit mihi inducere Ioannem vt mutuet illi sub vsuris; ergo &c. Secundo. Si Ioannes. v. g. statuit occidere Petrum, possum ego inducere Ioannem, vt mutuet illi sub vsuris, & ita se vindicet de illo, ergo &c. Respondetur, quod illa propositio intelligenda est de vsura formaliter & per se loquendo, ita vt inductio illa habeat pro obiecto & termino mutuationem sub vsuris. Et idcirco in illis casibus licita est talis inductio: quia non est inductio ad vsuram . Vnde ad primum respondetur, quod tunc nulla est vera vsura sed tantum fictitia, sed vere est reparatio proprij boni. Ad secundum respondetur, quod illa inductio potius habet rationem defensionis proximi quam iniuriae. Est autem licitum monere ad minus malum hominem paratum ad maius malum, quod optime probat Soto lib. 6. de iust. quaest. 1. art. 5. contra Caietanum in commentario super istum articulum. DVbitatur secundo circa secundam conclusionem, vtrum ab vsurario parato exercere omnem vsuram, sit licitum petere mutuum his verbis, da mihi mutuum sub vsuris? Pro parte negatiua arguitur primo. Ille actus est malus intrinsece ex obiecto; ergo non est licitum petere ab aliquo vt illum faciat. Secundo, quod licitum est petere licitum est velle, & desiderare vt fiat & complacere si fiat; sed non est licitum desiderare & complacere in illo actu: ergo neque petere. Tertio. Si qua ratione esset licita illa petitio, maxime quia ille est paratus mutuare sub vsuris; sed sequeretur quod eadem ratione licitum esset petere ab homine parato ad fornicandum, vt fornicaretur cum muliere parata ad fornicandum ostendendo illi vbi habitet mulier praesertim si ipsi petenti aliquod commodum accederet. Patet sequela, quia in isto casu neuter scandalizatur, quia erant parati ad fornicandum. Quarto. Non est licitum petere a malefico vt soluat maleficium arte daemonis, etiam si ille sit paratus. Item non est licitum petere ab idolatra. Vt iuret per falsum Deum, etiam si ille sit paratus, ergo. Ad hoc dubium Theologi in. 3. d. 37. Dur. quaest. 4. & Palud. quaest. 2. tenent partem negatiuam & Caiet. hic & in opuscul. 17. responsionum. responsione. 14. & in quaestione de maleficijs, & D. Antoninus in. 2. parte. tit. 1. cap. 9. §. 14. & Conradus de contractibus quaest. 47. & Iurisperiti. in ca. super eo de vsuris. Nauar. in Manuali ca. 17. nu. 262. & 263. excipit tamen ipse vnum casum, quando petens fuerit in extrema necessitate, tunc enim petens mouet mutuantem ad minus malum quod est licitum : eo quod ille a quo petit mutuum sub vsuris magis peccabit non dando quam dando sub vsuris. Etenim non dando reus est homicidij, quod peccatum est maius, quam vsurae. Sed pro parte affirmatiua sunt aliqui Theologi moderni, inter quos fuit Magister Cano. Et aliqui citant in hanc sententiam Soto lib. 8. de iust. quaest. 2. art. 4. sed ille non dicit nisi quod est licitum recipere sub vsuris mutuum & recipere iuramentum per falsos deos ab hominibus paratis, non autem petere; quin potius libro. 6. de iustit. quaest. 1. art. 5. vniuersaliter dicit non esse licitum petere ab aliquo actum quem ille non potest exercere absque peccato. PRO decisione sit prima conclusio . Pars negatiua vera est & necessaria, si petitio illa accipiatur formaliter & per se loquendo secundum significationem verborum. Et hoc probant sufficienter argumenta facta pro parte negatiua. Secunda conclusio. Attentis circunstantijs rerum & personarum, pars affirmatiua vera est, & absque aliquo scrupulo. Et ratio est, quia intentio petentis non habet pro obiecto actionem dantis mutuum sub vsuris, quatenus ab illo procedit, sed passionem ipsius recipientis mutuum sub vsuris: quae quidem passio bona est. Est enim sensus illorum verborum, attentis circunstantijs, da mihi mutuum ; sed quia certus sum quod non dabis nisi sub vsuris, ego recipiam sub vsuris & patiar hoc damnum. Et hic modus loquendi etiam inuenitur in sacris literis, v. g. Matth. 23. "Et vos implete mensuram patrum vestrorum." Et Ioan. 13. "quod facis, fac citius." Hoc est paratus sum pati mortem & traditionem. Secundo probatur. Quia licitum est accipere mutuum sub vsuris: ergo petitio quae habet illud ipsum obiectum bona est. Sed perinde est dicere da mihi mutuum sub vsuris aequiualenter, atque dicere peto vt ego recipiam mutuum sub vsuris. Et licet Duran. & Palu. & Antoninus vbi supra cum teneant partem negatiuam dicunt, quod communiter excusantur petentes mutuum sub vsuris ex negligentia vel ex ignorantia, vel quia certi sunt, quod vsurarius non dabit mutuum nisi sub vsuris. AD argumenta in oppositum quatenus militant contra secundam conclusionem respondetur. Ad primum respondetur , quod obiectum petentis mutuum sub vsuris non est intrinsece malum, etiam si dare mutuum sub vsuris sit intrinsece malum , quia obiectum petentis non est nisi mutuum; quod autem dicit, sub vsuris, permissiue dicit: sicut qui vult potionem amaram accipere non habet pro obiecto amaritudinem neque complacet de amaritudine, sed de sanitate & curatione. Secundum argumentum eandem habet solutionem. Ad tertium respondetur, quod non solum est licita illa petitio, quia vsurarius est paratus, sed quia petens petit actum quem alter potest exercere absque peccato, scilicet mutuare. Caeterum qui petit ab altero vt fornicetur, petit actum quem alter non potest exercere sine peccato. Ad quartum respondetur, concedo antecedens & nego consequentiam, quia magus non potest exercere illum actum absque peccato, quod si fuerit aliquis magus qui sine inuocatione daemonis possit soluere maleficium vel declarando vbi sit vt alij soluant, licitum est petere ab illo vt soluat maleficium: vt optime aduertit Caietanus in quaestione de maleficis. Et fortassis ita intelligendi sunt Aureolus in 4. dist. 34. & summa Angelica in verbo superstitio, asserentes licitum esse peterea malefico, vt soluat maleficium. Obseruandum est tamen quod quanuis D. August. in epist. ad Publicolam quae est 154. nunquam concedat licitum esse petere tale iuramentum per falsos deos, sed recipere: nihilominus illa petitio, iura mihi per tuum idolum, quod seruabis fidem, potest habere bonum sensum ex circunstantijs, scilicet, quia sic petens, certus est, quod ille infidelis non aliter iurabit nisi per falsum deum , neque aliter seruabit fidem , & intentio petentis non fertur nisi tantum ad iuramentum quod licite fieri poterit. Permittit autem quod ille iuret per falsum Deum propter suam commoditatem proportionabiliter, sicut diximus de petente mutuum sub vsuris. DVbium tertium est vtrum sit licitum absque aliqua necessitate vel propria commoditate, petere vel recipere mutuum sub vsuris? Arguitur primo pro parte negatiua. Nam D. Thom. dicit esse licitum cum limitatione, scilicet propter bonum proprium vel alterius, & hoc ipsum insinuat in solutione ad secundum. Secundo . Quilibet tenetur ex charitate impedire peccatum proximi, quotiescumque potest sine proprio detrimento; sed qui petit vel recipit ad vsuras absque aliqua propria commoditate potest impedire peccatum proximi non petendo: ergo tenetur non petere nec recipere. Etsi respondeas, quod ille vsurarius iam paratus erat ad omnem vsuram & peccauerat; contra ille vsurarius de nouo peccat exercendo istum actum in singulari, nam tenetur confiteri illum actum singularem, neque sufficit confiteri separatum esse ad omnem vsuram; ergo de nouo peccat, ac per consequens ego poteram illud euitare peccatum non recipiendo ad vsuras. Ad hoc dubium Durandus vbi supra expresse tenet, quod non alia ratione excusatur recipiens ad vsuras ne communicet peccato alterius, nisi quia id facit propter suam vtilitatem, quae quidem debet esse maior quam damnum quod patitur in rependendis vsuris. Caietanus vero hic inquit, quod non oportet nimium vrgere conscientias confitentium , interrogando an propter aliquam vtilitatem receperint sub vsuris. Et dicit Caietan. quod nisi finis propter quem aliquis recipit sub vsuris fuerit peccatum mortale: non est peccatum mortale recipere sub vsuris: sed poterit esse veniale; vel quia actus est otiosus, vel quia forte est peccatum veniale. Neque obstat quod D. Thom. in Responsione ad lectorem Florentinum, dicit quod non excusatur quis a peccato petendi mutuum sub vsuris propter maiores negotiationes exercendas: quia D. Thom. intelligendus est de peccato veniali, quia finis ille, vt aliquis abundantiores diuitias assequatur est peccatum veniale. Dicit vero Caietanus, quod si quis petit ad vsuras vel recipit vt fornicetur, non peccat duo peccata, alterum fornicationis & alterum quia dat materiam peccandi vsurario, vel non impediendo peccatum vsurae: sed tantum peccatum fornicationis. Id ipsum tenet Soto in lib. 6. de iust. quaest. 1. art. 5. & hanc sententiam tenent plurimi ex modernis Theologis, sed nobis probabilis videtur sententia Durandi quae fundamentum habet in doctrina S. Tho. & probant illam argumenta facta pro parte negatiua, quae non facile soluuntur. Sed notandum est, quod vtilitas quae excusat a tali peccato non oportet vt sit maxima, v. g. quod aliquis sit in extrema vel graui necessitate, vt possit recipere mutuum sub vsuris: sed sufficit quod sit mediocris quaedam commoditas secundum decentiam status cuiuslibet. DVbium quartum est circa solutionem D. Tho. Ad tertium vbi dicit, quod ille qui deponit pecunias apud vsurarium qui non habet alias quibus vsuras exerceat; vel deponit hac intentione , vt ille maiores vsuras exerceat, fit particeps culpae illius. Dubitatur inquam, vtrum ille qui deponit pecunias in tali casu, peccet peccatum iniustitiae contra eos cum quibus exercentur vsurae? Caietanus hic inquit quod ille qui deponit pecunias suas apud talem vsurarium , peccat tantum venialiter. Et ratio eius est: quia ipse vsurarius duo peccat peccata, alterum infidelitatis, eo quod alienat depositum sine voluntate domini proprij, & in hoc venialiter peccat ex genere suo, & cum hoc peccato communicat ille qui deponit vsuras apud vsurarium, quia dat illi materiam infidelitatis. Alterum peccatum quod committit vsurarius, est iniustitiae contra eos cum quibus exercet vsuras; & in hoc peccato non communicat qui deponit pecunias; quia tantum intendit custodire suas pecunias. Caeterum haec sententia Caietani maxime quantum ad secundum dictum falsa videtur viris doctis. Quantum ad primum dictum mihi non placet: quia ratio secundi dicti, si quid valet, probat falsum esse primum dictum . Siquidem deponens pecuniam non intendit quod depositarius infideliter agat, sed custodire suam pecuniam. Probatur. Nam D. Tho. in solutione tertij inquit, quod ille qui deponit pecunias apud vsurarium fit particeps culpae vsurarij. Et certum est, quod loquitur de culpa quam committit vsurarius exercendo vsuras. Sed illud peccatum est iniustitiae: ergo qui deponit pecunias est particeps iniustitiae & tenetur ad restitutionem. Secundo. Qui deponit gladium apud hominem iratum contra alterum cum quo occisurus est illum, peccat peccatum homicidij, si hoc praeuideat; ergo similiter in nostro proposito. Et confirmatur. Si quis deponeret arma apud illum quem videt cum his illaturum bellum iniustum, peccat idem peccatum , ergo &c. Tertio. Si quis depositarius reddat depositum domino, volenti cum illo iniuriam alicui tertio inferre, peccat peccatum iniustitiae: & tenetur ad restitutionem damni subsequuti: vt diximus supra quaest. 62. ar. 5. ergo multo magis peccat contra iustitiam , ille qui deponit proprias pecunias apud vsurarium paratum inferre iniuriam alicui tertio. Patet consequentia. Nam depositarius ille tenebatur alias iure naturae reddere depositum, nisi adesset illa circunstantia ; qui vero deponit proprias pecunias nulla obligatione, sed vltro deponit, stante eadem circumstantia : ergo multo magis peccat. Et confirmatur. Si quis furi paratissimo ad furandum det clauem adulterinam , fit particeps furti illius, vt patet in. l. si pignore. §. si ferramenta. ff. de furtis, ergo similiter in casu posito. Ad rationem Caietani, scilicet, quod ille qui deponit pecunias id facit propter suam commoditatem quam non tenetur amittere propter malitiam vsurarij. Respondetur, quod in illo casu tenetur amittere suam commoditatem , ne fiat iniuria alicui tertio, non solum ex charitate. Nam haec non obligat saepe numero cum tanto detrimento: sed tenetur ex iustitia non dare instrumenta quibus praeuidet iniuriam faciendam esse proximo: alias talis iniuria est ipsi voluntaria indirecte. Ob haec argumenta est valde probabilis haec sententia: nihilominus sententia Caiet. & mihi ita videtur, dummodo qui pecunias deponit non intendat nisi propriam commoditatem securi depositi. AD argumenta in oppositum respondetur, quod est differentia maxima inter mutuatarium qui soluit vsuras, & alios quibus infertur vis. Nam mutuatarius mouetur ab intrinseco ad quaerendum mutuum etiam non obstantibus vsuris propter suam commoditatem , & gaudet inueniens mutuatorem etiam vsu rarium: vnde non proprie anticipatur per vim vsurarij: neque conqueritur de illo qui peposuit pecunias apud vsurarium sicut merito conqueritur ille, qui percutitur aut qui spoliatur de illo dedit gladium vel ferramentum. Caeterum S. Tho. potest intelligi, quando depositor non amittit suam commoditatem . Tunc enim videtur dare occasionem vsurario peccandi. Hactenus de materia vsurarum. # [de censibus] De Censibus. POst quam doctrinam sunt aliqui contractus in quibus solet palliari vsura, vt est emptio & venditio ad creditum : sed de hoc diximus. q. 77. art. 4. de caeteris vero contractibus dicemus statim. DE quatuor speciebus contractuum agendum nobis est; in quibus solet palliari vsura, scilicet de emptione & venditione censuum . Secundo de Assecurationibus. Tertio de Societatibus. Quarto de Cambijs. De primo igitur contractu disputant doctores in 4. dist. 15. Conrad. de contract . q. 79. Ioannes de Medina in quaestione speciali de censibus. Soto lib. 6. de iust. q. 5. Couar. lib. 3. Variar. cap. 7. Nauar. super caput primum . 14. q. 3. num. 16. Nobis autem circa istam materiam quatuor definienda sunt. Primum quid sit census. Secundum super quam rem possit constitui census. Tertium quotuplex sit census. Quartum quae nam conditiones sint necessariae ad iustificationem census. Circa primum nota, quod non accipimus hic nomen census pro re familiari, nec vero pro tributo quod soluitur regibus; sed accipitur vt significat ius percipiendi annuam pensionem ex contractu emptionis & venditionis . Vt v. g. emit Petrus a Paulo pro quatuordecim ius percipiendi ab illo vnum singulis annis: illud ius est census secundum prae sentem considerationem. De secundo vero communis sententia est, quod census potest constitui super re fructifera. v. g. super agro, vinea & domo. Vt si Petrus emat a Paulo ius percipiendi ex agro illius tres modios tritici, vel mille dipondia singulis annis. DVbium primum est: an super nudam personam possit constitui census. De qua re est differentia inter Iuristas & Theologos stando in solo iure naturali, nam fere communis sententia est pars negatiua, quam in lo cis citatis supradicti doctores probant multis argumentis. Sed partem affirmatiuam tenet Conrad. vbi sup. q. 83. & 84. Medin. vbi sup. Soto vbi sup. ar. 1. Maior. in. 4. dist. 15. quaest. 44. Couar. sup. num. 8. PRO decisione sit prima conclusio . Stando in solo iure naturali potest constitui census super nudam personam fructiferam tamen & vtilem , vt v. g. super artificem . Probatur primo. Nam artifex potest locare suas operas, ergo poterit vendere ius ad illas singulis annis exhibendas. Secundo. Super rem fructiferam potest constitui census : ergo super personam vtilem & fructiferam . Vltimo probatur. Nam in quibusdam ecclesijs exiguntur decimae non solum ex fructibus terrae, sed etiam ex personis fructuosis, vt habetur in. c. Apostolicae. de decimis, ergo etiam census potest constitui super tales personas. Secunda conclusio . Stando in eodem iure naturali, potest constitui census super nudam personam . Ista conclusio non est tam certa sicut prima. Sed probatur . Nam stando in solo iure nature, illa persona potest se vendere & fieri seruus: ergo pari ratione poterit cendere ius istud ad certum tempus . Secundo probatur. Quia nulla persona est tam inutilis quae non possit aliqua obsequia praestare, vt comitari dominum vel assistere illi: ergo super quamlibet personam potest constitui census . ¶ Tertio. Obligatio cuiuslibet personae quam super se accipit ad soluendam pensionem , vel pecuniam , vel seruitutem , ita vt illo tempore statuto non sit sui iuris sed maneat vbi dominus voluerit, totum hoc pretio aestimabile est, ergo poterit vendi , si fuerit emptor. Confirmatur . Nam nemo est tam pauper & nudus qui ex industria sua non possit eleemosynas colligere, vnde obligetur per totam vitam singulis annis soluere pensionem vnius argenti ; ergo persona illius poterit obligari ad illam pensionem . Ex hac conclusione sequuntur tria. Primum est, censum posse constitui super incerta bona. Secundum est, posse constitui super bona minoris valoris quam sit census . Tertio. Super bona facile peritura non pereunte censu. Ratio omnium istorum est, quoniam cum census possit constitui super ipsam personam immediate inde suppletur , quod deficit in bonis super quae constituitur census . Sed contra istam conclusionem arguitur sic. In tali contractu venditur & emitur id quod re uera non est, neque in se neque in sua causa, ergo talis contractus habet effigiem vsurae. Ad hoc argumentum respondetur primo, nego antecedens . Quia reuera id quod emitur partim est in se, partim est in sua causa: emitur enim ius ad exigendum a Paulo pensionem annuam , vnde obligatio reuera est in Paulo & pretio aestimabilis: pensio vero est in illo tamquam in causa, qui industria sua tenetur acquirere vnde soluat. Secundo respondetur , nego consequentiam , & ratio est: quia vsura non committitur vbi non est mutuum : at vero in casu posito neque est mutuum explicite neque implicite, eo quod ipsum capitale quod est pretium numquam tenetur Paulus reddere Petro, quod si in illo contractu est aliqua iniustitia: illa tenet se ex parte vendentis , quia vendit id quod non est. Sed neque ista iniustitia reperitur illic. Ratio est: quia scienti & propria sponte volenti non sit iniuria: sed emens censum super nudam personam est sciens quod emit, & propria sponte vult emere: ergo nulla fit iniuria illi. Et per hoc respondetur ad aliud argumentum huic simile, scilicet, non est licitum emere a Rege iura fictitia, ergo neque in casu posito emere censum super nudam personam. Respondetur enim ad antecedens , quod si ille qui emit iura fictitia ignorat esse fictitia; iniuriam patitur a Rege: si autem sciat esse fictitia, nullam patitur iniuriam si vult emere obligationem Regis ad soluendam pensionem. Atque hactenus de hoc secundo dubio. De tertio vero sciendum est quod ex quadruplici capite sumitur multiplex diuisio censuum , vel ex parte modi faciendi contractuum , & sic alius est census reseruatiuus alius consignatiuus: reseruatiuus est, quando aliquis tribuit alteri sua bona reseruando sibi aliquam pensionem annuam . Sed de hoc sensu fit mentio in. l. fin. C. de rerum permutatione. Consignatiuus census est, quando aliquis retinens sua bona obligat illa ad soluendam annuam pensionem : & iste est frequentissimus in vsu. Secundo diuiditur census ex parte rei super qua constituitur , & sic alius census est realis constitutus super re temporali : alius dicitur personalis, quia constituitur im mediate super personam . Tertio diuiditur ex parte ipsius pensionis soluendae ; & sic alius census est fructuarius, quando pensio est fructus alicuius rei: alius pecuniarius quando pensio est pecunia. Item eadem consideratione diuiditur census super quantitate pensionis, vel absolutam & certam , v. g. si pensio sit decem millia, vel proportionabilem , vt si pensio sit quinta pars fructus. Denique diuiditur census ex parte durationis, vnde deriuantur multae diuisiones: alius est enim perpetuus, alius temporalis . Item temporalis alius constituitur pro certo tempore . v. g. 20. annis: alius pro certa vita, v. g. pro vita Ioannis, qui census dicuntur vitalitij. Item alius est census redimibilis, alius irredimibilis. Redimibilis dicitur, quando venditor census potest dato pretio quod recipit extinguere census: irredimibilis dicitur quando hoc non potest. ¶ Iam vero circa quartum punctum principale quaeritur, vtrum omnes praedicti contractus sint liciti stando in solo iure naturae? De qua re varie sunt doctorum sententiae , quidam enim aiunt, quod licet aliquis possit donare censum: non tamen potest vendere . Huius sententiae est Henric . Gandauo quodl. 8. q. 22. & Arimin. quem citat Salyc. in authentica ad haec. C. de vsuris, & aliqui Iurisperiti in. c. in ciuitate de vsuris. Alij vero aiunt, licitum esse vendere censum realem & non personalem . Alij vero licitum esse fructuarium censum non autem pecuniarium . Huius sententiae dicitur esse Ancharranus. PRO decisione sit vnica conclusio . Stando in solo iure naturae omnes contractus censuum praedictorum liciti sunt, si fiant iusto pretio. Probatur primo. Cuilibet licitum est bona sua pretio vendere; ergo & partem bonorum suorum . Rursus, sed pars bonorum est census ille: ergo potest illum vendere . Secundo probatur. Census ille habet rationem mercis pretio aestimabilis, & pecunia habet rationem pretij; ergo iustus erit contractus vbi pecunia pro censu datur. Tertio. Omnis res que donari potest si non sit spiritualis potest vendi; sed census non est bonum spirituale: ergo si potest donari potest & vendi. Quarto. Fructus terrae sunt pretio estimabiles; ergo si census fructuarius est licitus erit licitus pecuniarius. Vltimo probatur ex constitutionibus Martini V. & Calixti III. quae habentur inter extrauagantes communes tit. de empt. & vendit. & ex motu proprio Pij V. de censibus, quibus in locis Pontifices approbant census , etiam pecuniarios quibusdam conditionibus appositis. Item in Clementina . 1. de rebus eccl. non alienandis , conceditur episcopis facultas alienandi bona ecclesie, pro tempore vitae sue. Vnde colligimus quod census pro certo tempore sit licitus: De qua re erit specialis difficultas in dubio. 3. ¶ Denique in legibus Hispaniae eadem conclusio probatur, vt patet in Copilatione legum lib. 5. tit. 15. & quamuis in his legibus prohibeatur census fructuarius propter speciales rationes: tamen nos loquimur stando in iure naturae. DVbium secundum est, an liceat emere censum cum pacto retro emendi , vel retrouedendi . v. g. vendit Petrus censum Ioanni, & obligatur Petrus redimere censum: tunc dicitur pactum retro emendi . Rursus. Si autem non obligetur Petrus, sed Ioannes obligetur iterum vendere Petro quando ipse voluerit: tunc dicitur pactum retro vendendi . Respondetur ergo ad dubium , & sit prima conclusio . Licitum est emere censum cum pacto retrouendendi. Vt v. g. in casu posito licitum est Petro obligare Ioannem , vt quando Petrus voluerit redimere censum dato pretio quod recepit, teneatur Ioannes admittere redemptionem illam . Probatur conclusio . Nam si quae ratio iniustitiae esset in isto contractu maxime vsurae; sed ista non est, ergo. Minor probatur , quia ad rationem vsurae requiritur mutuum : sed ibi non est ratio mutui neque implicita quidem , quod patet, quia ad rationem mutui pertinet, vt mutuatarius qui recipit pecuniam obligetur illam reddere. Sed in casu posito Petrus non obligatur reddere pecuniam, sed relinquitur in eius voluntate : ergo non habet rationem mutuatarij. Secundo . Quaecunque alia res temporalis potest emi cum pacto retrouendendi , vt domus & ager; ergo census . Verum est tamen , quod cum tali pacto retrouendendi debet diminui de pretio census , vt v. g. si mille aeestimantur pretio triginta mille cum tali pacto retrouendendi , tunc cum tali pacto non aestimabuntur nisi quatuordecim millium dipondorium . Et denique conclusio colligitur ex Pontificibus citatis & legibus. Secunda conclusio . Vsura est emere censum cum pacto retro emendi, vt v. g. in casu posito illicitum est & vsura, obligare Petrum vt redimat censum reddendo principale non computatis singulis pensionibus in ipso pretio . Ista conclusio probatur . Nam in tali contractu est mutuum implicite. Probatur. Nam Petrus obligatur reddere pretium quod accepit, & rursus reddere aliquid amplius singulis annis; ergo est vsura scilicet mutuum ex lucro. Sed notandum est, quod ista conclusio intelligenda est quando perso na Petri obligatur reddere pretium . Caeterum si non obligetur persona Petri, sed tantum res super quam constituitur census, licitum est emere censum cum tali pacto, vt emptor ipse posset exigere a re illa post aliquot annos pretium datum, non computando annuas pensiones quas receperat. Probatur: nam in tali casu nulla est ratio mutui ne implicite quidem, quod probatur. De ratione mutui est vt mutuatarius obligetur reddere mutuum: sed in casu isto mutuatarius non tenetur reddere: ergo ibi non est ratio mutui, ac per consequens neque est vsura. Confirmatur. Nam mutuatarius semper obligatur reddere mutuum in omni euentu, sed in casu posito Petrus vendens censum non tenetur reddere pretium , si res super qua constituitur pereat: ergo non habet rationem mutuatarij. Secundo probatur. Nam aliae res possunt vendi cum tali pacto retro emendi. Vt v. g. emit Ioannes vineam a Petro eo pacto vt Petrus teneatur post decennium iterum emere vineam a Ioanne eo pretio quo tunc aestimanda fuerit. Ergo similiter potest vendi census cum tali pacto, dummodo non obligetur persona reddere pretium quod recepit, sed ista exceptio intelligenda est, dummodo pretium quod datur pro tali censu sit maius quam esset sine tali pacto: eo quod pactum illud est in grauamen ipsius venditoris, alioquin posset esse iniustitia in tali contractu: eo quod pretium est minus quam par est. Non autem erit vsura, quia nulla est ratio mutui. Et isto fortassis modo intelligenda est sententia Ioannis de Medina in quae stione de censibus , vbi tenet licitum esse emere censum cum pacto retro emendi, intelligendus est, non obligando personam sed rem ipsam. DVbium tertium est vnde pensandum sit iustum pretium in censibus emendis? Respondetur & sit prima conclusio . Stando in solo iure naturali, illud est pretium iustum quod aestimatur a viris bonis & prudentibus, & quod est in vsu pro illo tempore . Hoc probatur: quia eadem est ratio quantum ad hoc sicut de alijs mercibus de quibus diximus in quaest. 77. illud esse pretium iustum . Sed est aduertendum, quod ad aestimandum pretium iustum, oportet aduertere ad onus siue grauamen quod suscipit venditor vel emptor. Vt v. g. si venditor obligatur vt numquam redimat, debet esse maius pretium. Si autem emptor ipse obligatur extinguere censum redimente venditore , debet minui de pretio, quia illud est grauamen emptoris. Et denique attendendum est si res super qua constituitur census sit firma & tuta, sic enim pretium debet esse maius quam si res sit minus tuta. Secunda conclusio. Secundum leges regni Hispaniae census temporales redimibiles non possunt emi minoris quam quatuordecim pro vno. Patet ex lib. 5. titul. 15. lib. 6. vbi irritantur contractus aliter facti, & tabellio qui interfuerit grauiter punitur. Sed aduertendum est circa istam legem , quod quia facta est in fauorem vendentium non ponitur terminus pretij versus magnitudinem sed versus paruitatem. Itaque census redimibilis iuste venditur pluris quam quatuordecim. Secundo aduertendum est, quod in. l. 4. ibidem Carolus V. reducit census fructuarios redimibiles ad pecuniarios respectu quatuordecim pro vno; sed quia non fecerat legem vniuersalem de censibus pecuniarijs: ideo eius filius in. l. 6. fecit talem constitutionem , reducendo omnes antiquos census redimibiles qui minori pretio fuerant constituti ad quatuordecim pro vno. Denique aduertendum est, quod illa lex intelligenda est quando illa res super qua constituitur census fuerit satis tuta, alioquin si res non est satis tuta: poterit census minori pretio emi in foro conscientiae , nam fortassis in foro exteriori non admittetur illa excusatio. DVbium quartum est. Vtrum sit licitum emere censum temporalem pro certo tempore minori pretio quam fuerit tota summa singularium pensionum ? V. g. vtrum sit licitum Petro emere mille singulis annis soluenda , pro quatuordecim millibus ad spatium 20. annorum. Pro parte negatiua est argumentum . Petrus obligat Ioannem venditorem, vt intra viginti annos reddat viginti millia pro quatuordecim quae modo recipit, quod videtur esse mutuum implicite & vsura. Et confirmatur . Si Petrus obligaret Ioannem vt receptis quatuordecim modo, redderet post viginti annos viginti millia simul, esset aperta vsura, ergo etiam in casu posito. Patet consequentia : nam nihil refert quod solutio fiat sigillatim vel simul. Ad hoc dubium Soto lib. 6. de iust. q. 5. ar. 2. dicit, quod si per talem contractum emantur fructus incerti, quamuis sit spes quod sunt valituri magis quam pretium datum , licitus est contractus: si autem census sit pecuniarius & certus, & nullis expensis recuperandus : inquit, non posse distingui a mutuo & vsura. Oppositam sententiam tenet Conrad. vbi supra. q. 80. & ratio eius est: quia 100. nummi praesentes, pluris aestimantur quam 100. absentes; ergo poterit aliquis emere 100. de praesenti datis 110. in spatio quinque annorum , v. g. soluendos. Sed haec ratio nulla est. Quia pari modo iustificaretur omne mutuum cum lucro. Ioannes vero de Medina vbi supra post longam disputationem ait, quod de rigore censendi scholastico, non possumus condemnare illum contractum: Nihilominus est suspectus de vsura. PRO decisione sit conclusio. Licitus est ille contractus si fiat iusto pretio. Probatur primo. Nam census pro certo tempore licitus est, & ex iure approbatus, vt diximus; sed communiter ita celebratur ab omnibus, vt pretium sit minus quam tota summa pensionum : ergo ita est licitus. Confirmatur . Nam alias stultus iudicaretur qui daret quatuordecim millia simul, pro pensione millium soluendorum singulis annis pro spatio quatuordecim annorum . Secundo probatur . Census perpetuus emitur minore pretio quam sit tota summa pensionum soluendarum . Vt v. g. si emitur census mille dipondiorum pro triginta millibus, certum est, quod transactis 30. annis excedit summam pensionum in infinitum pretium datum . Ergo multo magis licitum erit emere censum temporalem pro certo tempore , minore pretio quam sit summa pensionum . Patet consequentia . Nam census perpetuus pluris aestimatur ab omnibus. Denique probatur. Nam Petrus emens talem censum statim abdicat a se ius quatuordecim millium dipondiorum , simul tribuens illa Ioanni , quod quidem ius pluris aestimatur saltem non minus quam ius percipiendi singulis annis mille pro spatio viginti annorum . Et ratio est: quia multa pecunia simul, vtilior est & aptior ad quamlibet negotiationem , quam si sigillatim & per partes possideatur. AD argumentum in oppositum respondetur , quod idem argumentum probaret non esse licitum emere censum perpetuum minore pretio quam sit summa pensionum soluendarum . Respondetur , ergo quod ius recipiendi sigillatim & paulatim. 2000. non pluris estimatur quam ius pos sidendi simul quatuordecim millia. Ad confirmationem negatur consequentia propter rationem dictam, & quia in illo casu obligaret venditorem vt teneatur simul rependere quatuordecim millia & insuper sex millia. DVbium vltimum est, quae nam conditiones sint necessariae vt contractus census redimibilis sit licitus. Pro cuius explicatione notandum est. Quod sex conditiones colligebantur ex Decretis Calixti III. & Martini V. quae habentur in summa Conciliorum in summa Concilij Florentini . ¶ Circa quas conditiones erat differentia inter doctores; quidam enim dicebant Pontifices quidem definisse contractus factos cum illis conditionibus licitos esse, non tamen necessarias esse conditiones illas. Alij vero aiebant omnino necessarias esse vt census esset licitus & iustus. Hanc tamen differentiam diremit facile Pius V. in proprio motu de censibus edito anno 1569. Vbi statuit nouem conditiones esse necessarias vt contractus census licitus sit. Prima conditio est, vt non constituatur nisi super re immobili & ex natura sua fructifera, & certis finibus determinata. Secunda conditio est, quod non constituatur census nisi numerata pecunia de praesenti coram testibus & notario celebrante simul contractum . Tertia conditio est, quod solutiones pensionum non fiant anticipatae. Quarta conditio est, vt conditiones & obligationes de casibus fortuitis nullae sint. Quinta conditio est, quod pactum auferens vel restringens facultatem vendendi rem super qua constituitur census nullum sit, quin potius debitor habeat liberam potestatem vendendi rem sine solutione decimae partis, vel aliquotae: dummodo res illa eodem pretio possit vendi a domino census . Sexta conditio est, quod pacta omnino sint irrita que continent , vt si venditor census fuerit morosus in solutione pensionis , quod teneatur ad lucrum cessans & ad cambia & ad pensiones . Sed haec conditio debet intelligi quantum est ex parte pacti quod interuenit inter emptorem & venditorem ; nam si alias iure naturae tenebatur venditor morosus ad lucrum cessans vel ad damnum emergens : non excusabitur per istam constitutionem Pontificis. Septima conditio est, quod census semel constitutus non augeatur neque minuatur super eadem re in fauorem ipsius emptoris. Octaua conditio est, vt census pereat pereunte re super qua constituitur & minuatur minuta re: sed hoc intelligendum est, quando ita diminuitur vt non possit integrum censum reddere. Item in eadem conditione statuit Pontifex , vt venditor census possit illum extinguere eodem pretio quo vendidit. ¶ Nona conditio est, vt pacta quae continent ; vt pretium census ab inuito & inuoluntario exigantur, nulla sint, hoc est quod non fiat pactum retro emendi nisi in casu quo ipse venditor volens redimere censum admonet ante duos menses dominum , quibus transactis statuit Pontifex vt dominus census intra annum possit repetere censum ab inuito & inuoluntario: quod si aliqua via ille non potuit soluere pretium , nihilominus ei facultas maneat redimendi quando potuerit: ita vt non efficiatur perpetuus census . Denique declarat Pontifex , quod pretium semel constitutum non possit crescere aut minui propter temporum aut personarum qualitatem. Quas omnes conditiones Pontifex vult habere locum , non solum quando census de nouo creatur: sed etiam quando, constitutus iam de nouo venditur , dummodo talis census fuerit creatus post promulgationem istius motus proprij. ¶ His suppositis, respondetur vnica conclusione ad dubium . Omnes istae conditiones sunt conformes iuri naturali, & per consequens obligant in foro conscientiae. Et probatur. Nam contractus census magnam materiam praebet palliandi vsuras; sed per istas conditiones obuiatur his incommodis , ergo obligant in conscientia , & sunt conformes rectae rationi. Item, quamuis multa pacta quae Pontifex irritat ibi stando in iure naturae essent valida, tamen si attendamus idem ius naturae, necesse erat, vt stantibus pactis illis, pretium augeretur: quia tamen non augebatur in consuetudine hominum , ideo Pontifex merito irritat illa pacta. Et denique probatur. Nam respublica ciuilis Christiana subdita est ecclesiasticae in omnibus quae pertinent ad salutem animarum : sed ad salutem animarum expediebat (vt ait ipse Pontifex ) quod tanto malo occurreretur: ergo tales leges obligant in foro conscientiae . Neque valet dicere, quod istae sanctiones non sunt acceptatae. Quia reuera in tribunalibus Regijs admittuntur & viri timoratae conscientiae ita seruant: nec aliquando fuit supplicatum ab huiusmodi constitutionibus apud ipsum Pontificem. Atque hactenus de isto dubio. DVbium vltimum est, An licitum sit venditori redimere censum pro partibus, v. g. reddendo medietatem pretij quod recepit, vel tertiam partem, vel quartam : ita vt emptor teneatur extinguere partem census proportionabiliter. Pro solutione notandum est, quod in illis sex conditionibus antiquis Calixti III. & Martini V. tertia erat, quod in ipso contractu census expresse daretur facultas venditori redimendi censum per partes. Sed tamen huius conditionis non meminit Pius V. Sit igitur prima conclusio . Illa conditio iam non est necessaria in illo contractu census. Probatur. Nam licet Pius V. non reuocauerit illam expresse, tamen dum constitueret omnes conditiones necessarias ad iustificandum censum, visus est illam quasi reuocasse, cuius non meminit. Secunda conclusio. Licitum erit apponere illam conditionem ex contractu census, vt venditor possit redimere censum per partes. Probatur. Nam illa conditio non est contra ius naturae, neque prohibita lege humana, ergo, &c. Sed notandum est, quod cum illa conditione debet minui pretium ipsius census , & tanto magis quanto per minutiores partes datur facultas redimendi venditori. Ratio huius est, quia illa conditio est ei detrimentum , vt obligetur extinguere censum non recepto pretio quod semel accepit. ¶ Tertia conclusio . Si nulla fiat mentio huius conditionis in ipso contractu census, non tenetur emptor ex iustitia admittere redemptionem census per partes: nam emptor tantum obligatur emendo censum redimibilem , retrouendere. Probatur. Ille tantum obligatur retrouendere quando venditor primus voluerit; sed hoc pactum non est necessarium vt admittat redemptionem per partes, eo quod ipse totum pretium dedit simul quando emit censum, & detrimentum patitur recipiendo per partes, ergo &c. Notandum tamen est, quod si modo de facto venditor velit redimere medietatem census, cogitur in foro exteriori emptor admittere talem redemptionem: fortassis magis ex quadam aequitate quam ex rigore iustitiae, vel forte quia ipsa consuetudo videtur obtinere vim legis. ¶ Nihilominus admissa ista consuetudine , sit quarta conclusio . Licitum est in contrytu census ponere expresse, vt non possit redimi nisi totus simul: dummodo augeatur pretium . Probatur, quia ista conditio non est contra aliquod ius, sed potius valde conformis iuri nature, ergo potest apponi conditio , vt non redimatur nisi totus simul. Diximus autem, quod debet augeri pretium supposita illa conditione : quia talis conditio est in fauorem ipsius emptoris vt venditor renuntiet illi consuetudini . Vltima conclusio. Siue sit diues siue pauper qui vendit censum, idem debet esse pretium . Hanc conclusionem ponimus contra aliquos modernos qui opinantur, quod si sit pauper qui vendit censum, non debet obligari vt redimat simul totum censum quando voluerit redimere: sed quod possit per partes redimere. Et ratio illorum est: quia efficitur census perpetuus si non admittitur a paupere redemptio illa per partes. Sed nobis haec ratio per accidens videtur esse. Probatur. Quia pretium iustum census redimibilis idem est constitutum secundum leges, siue sit diues siue pauper qui vendit . Et confirmatur. Nam iustum pretium tritici idem est omnino secundum leges, siue qui vendit sit pauper siue diues, ergo simili ratione erit idem pretium census redimibilis. Preterea probatur, quia cum census ille sit redimibilis ex natura sua, poterit contingere , vt aliquis amicus pauperis redimat illum sibi, atque adeo numquam efficitur mihi perpetuus & securus. Denique, quia vel ille census constitutus est super aliqua re bona & tuta, & tunc ipse pauper poterit redimere vendendo illam: vel est constituta super re minus tuta, tunc census ipse minoris pretij est, vnde resarcitur in pretio dato secundum leges, perpetuitas quae per accidens consequi potest, ex eo quod est pauper qui vendidit . Hactenus dictum sit de censibus quod attinet ad rationem iustitiae. Caeterum quod attinet ad rationem charitatis & misericordiae, alia ratio esse poterit saepe numero. Nam continget quando pauper vult vendere censum diuiti, quod sit in tanta necessitate vt diues peccet contra charitatem & misericordiam emendo: quia tenebatur mutuare gratis ex praecepto charitatis. Tertio loco disputandum est de contractu assecurationis, de quo est titulus expressus in iure Ciuili in. ff. & in. C. de nautico foenore, & in iure Canonico in. c. nauiganti. de vsuris, disputant Canonistae. Soto lib. 6. de iustit. q. 7. Couar. lib. 3. Variar. c. 2. PRO cuius rei intelligentia nota primo, quod assecuratio est pactum de suscipiendo in se periculo rei ad alterum pertinentis, propter pretium . v. g. est negotiator habens nauim onu stam mercibus, quam parat mittere ad Indos: timens autem varia pericula maris, quaerit assecuratorem totius capitalis dato pretio. Secundo nota, quod huiusmodi contractus assecurationis aliquando quidem verus est & realis ex vtraque parte. v. g. quando ille qui petit assecurationem habet nauem onustam mercibus expositam , vel exponendam periculo, & alter qui assecurat habet reuera bona sufficientia ad assecurationem totius capitalis. Aliquando vero talis contractus est fictitius & siccus. v. g. quando ille qui petit assecurationem non habet rem periculo exponendam , sed fingit se habere, vel etiam ille qui assecurat, non habet bona sufficientia ad assecurationem rei periculo exponende . ¶ Sit igitur prima conclusio . Contractus primi generis iustus est dummodo fiat iusto pretio pro magnitudine periculi. Hec conclusio patet ex. l. 1. &. l. nihil. & ex. l. periculi. ff. vbi sup. & ex. l. 1. & 2. C. vbi sup. & est communis omnium sententia. Et ratio est manifesta: quia sucipere in seipso huiusmodi periculum , est pretio aestimabile, ergo iustum erit pro assecuratione pretium recipere, maius vel minus pro magnitudine periculi. Item etiam , quia iustitia in huiusmodi contractu potest reduci ad contractum qui dicitur depositionis, siue vadiationis, quod vulgo dicitur, apuesta, est enim perinde talis assecuratio, atque si assecurator deponeret 100. amittenda , si nauis perierit, contra quatuor lucranda si non perierit. Sed aduertendum , quod vt sit iustus contractus assecurationis, tenetur ille qui petit assecurationem explicare specialia pericula quibus exposita est res illa, quando quidem pericula non sunt manifesta omnibus, alias ipse non poterit recipere ab assecuratore pretium nauis si pereat. v. g. si nauigauit per aliam viam quam non explicauit assecuratori. ¶ Secunda conclusio . Si assecurator non habeat bona quae fingit se habere ad assecurandam rem , iniustus est contractus ex parte illius, neque potest pretium recipere, etiam si nauis salua peruenerit ad portum . Probatur, quia tunc ille reuera nihil assecurat, cum non habeat vnde soluat pretium rei, si forte perierit: sed potius totum periculum imminet ipsi negotiatori. Quod si aliquis obijciat, quod etiam assecurator subijt periculum carceris & multiplicis vexationis, ergo pro isto periculo poterit aliquid pretij recipere, si nauis salua fuerit. Respondetur , nego consequentiam : quia huiusmodi periculum non est vtile in aliquo, ipsi negotiatori: sed potius molestum erit vexare. Sed tamen quaerit aliquis merito, an si ipse assecurator habeat saltem medietatem bonorum quae fingit se habere. v. g. habeat 50. millia, & fingit se habere 100. millia: an tunc possit recipere meditatem pretij promissi pro assecuratione si nauis salua fuerit. Aliqui Theologi dicunt licitum esse: quia ille se exponit periculo soluendi 50. millia. Sed nobis oppositum videtur esse omnino verum . Probatur: quia talis assecurator non alio titulo potest recipere illam medietatem pretij, nisi ex vi contractus assecurationis: sed ille contractus fuit nullus & inuoluntarius ex parte petentis assecurationem: ergo nihil potest recipere assecurator. Probo minorem : quia petens assecurationem , si sciret impotentiam assecuratoris, nullo modo faceret contractum cum eo, sed potius cum alio: ergo rationabiliter est inuoluntarius interpretatiue: & per consequens contractus est nullus. Confirmatur , quia ille assecurator per fraudem fecit maximam iniuriam petenti assecurationem , quia ille petebat assecurationem totius nauis, & ipse assecurator reliquit eum expositum periculo amittendi 50. millia ducatorum contra suam voluntatem, ergo ex hac iniuria facta in tali contractu, non oritur aliquod ius ipsi assecuratori, vt recipiat medietatem pretij constituti . Caeterum nascitur ius petenti assecurationem vt possit exigere saltim 50. millia que habet fraudulentus assecurator, si nauis perierit. Et ad argumentum contrariae sententiae, scilicet, quod assecurator exponit se periculo amittendi 50. millia regalia; Respondetur nego consequentiam : quia ipse propria tantum voluntate se exponit tali periculo, sine voluntate alterius contrahentis , qui intendebat facere contractum assecurationis pro toto, non autem pro parte. ¶ Tertia conclusio. Qui cum sciente & volente facit contractum assecurationis nauis vacuae, ita atque si esset plena pretiosis mercibus, validus est contractus , & nulla est illic iniuria. Probatur, quia tunc talis contractus est contractus depositionis seu vadiationis. Caeterum si talis contractus fiat cum ignorante nauim esse vacuam , quidam dicunt, quod contractus est nullus: quia nihil est quod assecuretur, & quia ipse assecurator est inuictus: si enim sciret esse vacuam nauim non faceret talem contractum : eo quod timeret periculum nauis, quia non adhib eretur tanta diligentia seruandi nauim vacuam , atque si esset mercibus onusta. ¶ Vltima tamen sit conclusio. Talis contractus est validus si adhibeatur tanta diligentia in seruanda vacua naui, atque si esset onusta mercibus. Probatur, quia tunc nulla fit iniuria assecuratori, neque exponitur maiori periculo, sed omnino est contractus depositionis siue vaditionis. Obseruandum est tamen , quod quando iste contractus fit cum ignoranti , & nauis non periclitatur in toto sed in parte: non tenebitur assecurator soluere totum pretium nauis, sicut si esset onusta mercibus. Ratio est euidens, quia si reuera nauis esset plena, poterit in tali casu vti ea mercium parte quae salua facta est, ad soluendum pretium pro totis mercibus: si autem nauis illa omnino submersa est: tenebitur soluere totum pretium constitutum . ¶ Verumtamen contra ea quae diximus est vnicum argumentum , ex. c. nauiganti . de vsuris. vbi dicit Pontifex nauiganti vel eunti ad nundinas certam mutuans pecuniae quantitatem ex eo quod suscipit in se periculum , recepturus aliquid vltra sortem , vsurarius est, ergo non est licitum pro assecuratione aliquid recipere. Respondetur , quod tex. intelligitur in casu, vbi reuera nullum erat periculum , sed palliabatur vsura falso titulo assecurationis. Secundo respondetur , quod licet esset aliquod periculum , tamen illi mutuator non solum petebat iustum lucrum ex vi contractus assecurationis: sed etiam aliquid amplius ex vi contractus mutui, quod quidem erat vsura palliata contractu assecurationis. ¶ Quarto loco disserendum est de contractu societatis. De qua re Scholast. 4. d. 15. D. Tho. hoc in loco art. 2. ad 5. & Caiet. ibid. & in summ. verb. societas. & in opusc. 17. responsionum . resp. 5. Soto vbi sup. q. 6. & in. ff. & in C. agetur de hac re tit. pro socio. Item in. c. per vestras. de donat. int. vir. & vxor. Conrad . de contract . q. 92. Nauar. in Manua. c. 17. & super cap. primum . 14. q. 3. Couar. li. 3. Variar. Resol. Ante omnia nota primo, quod societas est conuentio siue pactum quorundam ad negotiandum lucri gratia. Socij vero dicuntur, qui ad negotiationem conferunt in communi pecuniam, siue industriam & operas. Nota secundo, quod contractus societatis duplex est. Quidam dicitur contractus eiusdem rationis, v. g. quando socij communi pecunia, communi industria, communibus diligentijs & ministris negotiantur. Alter contractus est & di citur diuersae rationis, quando v. g. quilibet sociorum confert in communi rem differentem : vt si Petrus ponit pecuniam , Paulus industriam , Ioannes operas ministerij. ¶ Tertio nota, quod iste contractus diuersae rationis potest adhuc dupliciter fieri, vno modo ita vt qui pecuniam confert exponat eam periculo vel lucro proportionabiliter cum industria alterius socij, quae tanti aestimatur quanti ipsa pecunia. Altero modo ita vt qui pecuniam confert obliget alium socium vt saluam illam seruet. ¶ Denique nota, quod de contractu societatis eiusdem rationis, & de contractu societatis diuersae rationis priore modo: nulla est dubitatio aut difficultas quin licitus sit talis contractus. Sicut definitur legibus citatis: & ratio est manifesta: quia negotiatio vt diximus. q. 67. art. 4. licita est, ac proinde impertinens est, quod illa negotiatio fiat ab vno vel duobus vel tribus, ergo si aequalitas seruetur inter ipsos socios licite poterunt negotiari. DVbitatur autem circa vltimum modum societatis, Vtrum sit licitus ille contractus, quando socius qui pecuniam confert, obligat alterum socium , vt seruet eam integram & insuper lucrum rependat . ¶ Arguitur primo pro parte affirmatiua. Qui contulit pecuniam socio ad negotiandum , poterit postea cum illo facere contractum assecurationis talem . v. g. Petrus ponit mille apud Paulum vt Paulus negotietur, & preterea ipse Petrus perit a Paulo vt assecuret mille pro 30. Item petit ipse Petrus a Paulo vt emat lucrum quod speratur pro 100. Tunc arguitur. Ecce Petrus in casu proposito saluo capitali quod contulit in societatem , recipit certum lucrum ab altero socio obligando eum vt reddat, ergo pars affirmatiua vera est. Probatur consequentia, quoniam omnes contractus liciti sunt. ¶ Secundo arguitur. Si qua ratione illa contractus esset illicitus, maxime quia Petrus est mutuator & recepit lucrum ex mutuo: sed non est mutuator, ergo. Probo minorem , quia depositarius qui assecurat depositum non reducit depositum ad mutuum , vt habetur in. c. fina. de deposito. Item qui assecurat accommodatum , non reducit illud ad mutuum , vt habetur in c. 1. de commodato ; ergo Paul. quando assecurat Petro suas pecunias, non efficitur mutuatarius: sed potius depositarius ad negotiandum . ¶ Arguitur tertio. Esto ita quod in tali casu esset ratio mutui, tamen ratione lucri cessantis poterit Petrus aliquid petere a Paulo, videtur enim cessare lucrum ipsi Petro dum vendit speratum lucrum Paulo. ¶ Quarto arguitur. Mille aurei expositi negotiationi pluris aestimantur quam non expositi, ergo Petrus potest exigere a Paulo socio & illum obligare vt reddat plusquam mille pro mille expositis negotiationi. PRO decisione difficultatis sit prima conclusio . Exponere pecuniam negotiationi, obligando socium vt assecuret capitale & aliquod certum lucrum, etiam vt emat lucrum quod speratur, vsura est & societas leonina, vt est in prouerbio desumpto ex. l. si non fuerit. ff. pro socio, de quo vide Eras. Chiliada. 1. centuria. 7. adag. 88. & haec sine dubio est communis sententia , & probatur ex. l. citata, vbi ait Iurisconsultus quod contra legem societatis est, percipere lucrum & aufugere damnum . Secundo probatur, quia in tali contractu est vere lucrum ex mutuo; nam in eo casu Paulus socius efficitur mutuatarius cum maneat dominus pecuniae illius absque obligatione ad negotiandum ; ergo cessat societas & lucrum quod exigit Petrus est ratione mutui. Et denique probatur , quoniam alias nullus contractus damnaretur tanquam vsurarius, si approbaretur iste, do tibi mille vt reddas 50. supra mille. Secunda conclusio . Contractus societatis & contractus venditionis lucri possent fieri cum eodem socio: dummodo capitale relinquatur expositum periculo. Probatur, quia illic non inuenitur aliqua inaequalitas, neque ratio vsurae: igitur vera est conclusio . Probatur antecedens : quia tunc seruatur proprietas vtriusque contractus , neque alter alterum destruit, & rursus lucrum quod speratur aestimabile est iusto pretio secundum contingentiam vt sit maius vel minus, ergo poterit designari quoddam medium in ipso pretio quod sit iustum. Tertia conclusio. Contractus assecurationis capitalis, potest fieri cum eodem socio: dummodo non fiant contractus venditionis lucri, & dummodo iustum pretium detur socio pro assecuratione. Probatur conclusio , quia iste contractus assecurationis secundum se licitus est & iustus, nisi forte corrumpatur ex coniunctione ad alterum contractum , & reducatur ad lucrum ex mutuo; sed in praedicto casu non reducitur ad mutuum : ergo. Probo min orem , quia per mutuum ipse mutuatarius efficitur dominus pecuniae, & potest eam expendere in quos velit vsus: sed Paulus socius in praedicto casu non efficitur dominus pecunie, sed tenetur ex contractu societatis cum ea negotiari incommodum Petri. Secundo probatur. Nam Petrus exponit se periculo amittendi pretium quod dedit pro assecuratione capitalis, si forte nullum fuerit lucrum vel minus quam pretium assecurationis. Quarta conclusio . Contractus assecurationis capitalis & contractus venditionis lucri possunt fieri cum eodem socio: dummodo pretium assecurationis sit equale cum pretio venditionis lucri. Probatur. Nam tali casu illi contractus reducuntur & resoluuntur in vnum contractum mutui gratis. v. g. si Petrus confert 100. Paulo in societatem , & dat 20. pro assecuratione, & rursus recipit 20. pro lucro quod speratur, tunc certe remanebit Petrus cum 100. que a principio dederat absque aliquo lucro vel damno. Quinta conclusio . Si pretium assecurationis sit minus quam pretium quod datur pro lucro ipso quod speratur & venditur, vsura est in tali contractu . Probatur. Nam Petrus in tali casu saluo capitali, obligat Paulum vt aliquid amplius reddat, ergo est lucrum ex mutuo. Confirmatur . Nam in tali casu Paul. manet dominus ipsius capitalis, neq; tenetur negotiari, ergo dissoluitur contractus societatis, & manet pure contractus mutuandi cum lucro mutuatoris, ac proinde est vsura saltem interpretatiue. Sexta conclusio . Si pretium assecurationis sit maius quam pretium lucri quod speratur, vel assecuratur, vel emitur ab altero socio: iniustus est contractus ex parte Paul. assecurantis . Probatur, quia tunc Petrus recipit certum detrimentum absque spe lucri, ergo non est equa societas ista, non tamen est illic vsura: quia Paul. qui facit iniuriam non est mutuator. Ex dictis sequitur, falsam esse sententima Maior. in 4. d. 15. q. 48. & 49. asserentis , omnes illos tres contractus supra dictos licite fieri cum eodem socio, saluo capitali & lucro, quam sententiam aliqui ex modernis ad pauca respicientes sequuntur. Item sequitur, falsam esse aliorum sententiam qui dicunt, per illos tres contractus dissolui quidem contractum societatis, sed resurgere alium contractum licitum , scilicet, venditionem mille aureorum negotiationi expositorum pro mille & 50. Item sequitur vt nobis videtur, falsam esse sententiam Caiet. respons. 11. vbi sup. vbi duo asserit. Primum est, quod si a principio fiat contractus societatis cum pacto vt postea fiant etiam alij duo contractus, vsura est. Et in hoc optime dicit Caiet. Dicit secundo, quod si a principio bona fide & libere fiat contractus societatis, & postea socij sponte sua velit alios duos contractus celebrare: licitum erit hoc. Ratio Caietani est, quia illi duo contractus posteriores fieri poterant cum alio tertio: ergo etiam cum socio. Probatur consequentia , quia socius qui bona fide contraxit societatem , non debet esse peioris conditionis quam alius tertius. Nihilominus haec sententia falsa est. Probatur ex prima & quinta conclusione . Quoniam siue fiant omnes illi contractus successiue, siue simul cum eodem socio: semper reducuntur virtualiter illi contractus ad contractum mutui cum lucro. Et ratio est: eo quod socius ille efficitur dominus pecuniarum quas alter socius contulit, neque tenetur amplius negotiari, sed duntaxat conferre lucrum alteri saluo capitali. Verum est tamen vt postea explicabimus, quod si statim reddat capitale cum aliquo pretio pro spe lucri futuri, poterit esse licitus contractus : quia tunc non manet ratio mutui ac proinde neque vsurae. AD argumenta in oppositum respondetur . Ad primum respondetur , quod etiam si quilibet contractus seorsum licitus sit, tamen si fiant simul vel successiue cum eodem socio dissoluuntur & relinquitur vnicus contractus mutui cum lucro. ¶ Ad secundum respondetur, quod non est eadem ratio de depositario assecurante depositum , & de socio assecurante capitale & lucro: quia depositarius non efficitur dominus depositi, etiam si assecuret depositum : sed tenetur seruare illud & habere in promptu ad voluntatem deponentis, at vero socius qui assecurat capitale & lucrum , efficitur dominus pecuniarum velut mutuatarius: neque tenetur amplius negotiari ad vtilitatem alterius socij. Ad tertium argumentum respondetur, quod si reuera cessat lucrum , vt in casu tertiae conclusionis : concedimus licitum esse vendere socio lucrum quod speratur. At vero quando gratis assecuratur capitale, & insuper datur vel promittitur certum lucrum : tunc efficitur ratio mutui cum lucro ac proinde erit vsura: quod non contingeret cum alio tertio, quia ibi non est aliqua ratio mutui. Ad quartum respondetur , quod mille expositi negotiationi, pluris aestimantur quam mille & 50. at vero non possunt vendi eidem socio negotianti: quia tunc efficeretur ratio mutui cum lucro. Magister Soto lib. 6. de iustitia, quaest. 6. tenet nostram sententiam contra Caiet. & etiam Accursius in. l. si non fuerit. ff. pro socio. Et Panor. in. c. per vestras. de donation. inter virum & vxorem. Et quamuis Soto videatur vniuersaliter negare tres illos contractus esse licitos cum eodem socio: tamen ille loquitur quando saluo capitali speratur certum lucrum , vnde non est contrarius nostris tertiae & quartae conclusionibus . Reliquum est respondere ad vnum argumentum quod potest fieri in fauorem Caiet. Esto ita, quod Petrus dederit Paulo 100. in societatem bona fide a principio, & in processu societatis ostenditur certa spes lucri magni, v. g. 30. tunc licitum erit Petro petere a Paulo, vt si velit dissoluat statim societatem & det sibi 15. supra 100. est igitur argumentum , ergo etiam erit licitum vt Petrus in eodem casu postulet statim 15. pro 30. quae sperantur pro lucro relicto capitali apud socium assecurato, ergo vera est sententia Caiet. quod successiue possunt fieri illi tres contractus cum eodem socio. Respondetur , quod si sententia Caiet. intelligatur in casu proposito a principio argumenti, scilicet, quod Paulus det statim capitale simul cum pretio lucri certo sperati vera est: quia tunc non est lucrum ex mutuo, imo vero etiam si relinquat Petrus capitale apud socium , poterit recipere aliquod lucrum pro certo lucro sperato: eo quod cedit iuri suo recipiendi 30. supra 100. Caeterum quod relinquat illa 100. apud Paulum mutuata vel assecurata: hoc quidem facit gratis, quia poterat ille statim exigere a Paulo 100. illa. Tamen si sententia Caiet. vniuersaliter intelligatur, falsa nobis videtur propter rationes praedictas. Cuius falsitas apparebit in casu, quo Paulus det aliquid lucri ipsi Petro vt relinquat apud Paulum capitale, tunc enim ipse Petrus erit vsurarius. DVbitatur secundo, An sit licitus iste contractus societatis. v. g. Petrus conferat Paulo. 100. in societatem ea conditione, vt ex illis 100. Petrus non possit amittere nisi quinque: sed neque lucrari nisi quinque, videtur enim iustus contractus, quia Petrus exponit se aequali periculo & lucro. Sed in oppositum est, quod Petrus in eo casu non exponit negotiationi reuera nisi tantum quinque: nam reliqua. 95. relinquit mutuata, vel assecurata apud Paulum , sed moraliter loquendo quinque negotiationi exposita non sunt apta ad lucrandum alia quinque: ergo iniquus est contractus. Ad hoc dubium respondetur breuiter in doctrina Sot. lib. 6. de iustit. quaest. 6. art. 2. ad secundum. Sit ergo prima conclusio. Qui deponit multum pecuniae ad negotiandum , ea lege vt non subeat periculum nisi certe partis, non poterit recipere ex lucro nisi tantum quantum illi parti secundum proportionem responderit, ( secundum inquam proportionem quam habet ad totum cumulum quod exponitur negotiationi). V. g. Petrus subit periculum in quinque, Paulus vero in 35. est autem lucrum 16. tunc Petrus reportabit ex lucro duo: Paul. vero quod reliquum est. Ratio est manifesta, quia sicut se habent . 5. quae exposuit Petrus ad 40. ita se habent duo ad 16. est enim proportio suboctupla. Secunda conclusio. Si autem Petrus faciat tale pactum , scilicet, si fuerit iactura tota vsque ad quinque, sit mea tota, dummodo si lucrum fuerit vsque ad quinque sit etiam totum meum , reliquum vero tuum: licitus enim tunc poterit esse contractus : quia Petrus exponit se damno & lucro pariter similiter & Paulus, &c. Ad argumentum pro parte negatiua conceditur intentum , nisi pactum fiat eis conditionibus quas posuimus in istis conclusionibus . DVbitatur vltimo, quomodo debeat fieri diuisio lucri inter socios? Respondetur vnica conclusione. Debet fieri diuisio inter socios, ita vt vnicuique tantum lucri eueniat, quanta est proportio pretij, quod contulit in societatem , ad totum cumulum quod exponitur negotiationi, & periculis eius. v. g. Petrus contulit in societatem 100. aureos, Paulus vero 50. cum sua industria quae totidem aestimatur, scilicet, 50. Ioannes vero conferat 50. sine industria; in hoc casu totus cumulus aestimatur in 50. supra bis centum. Sit autem lucrum 50. tunc debet dari Ioanni quinta pars lucri, scilicet 10. Petrus vero & Paul. diuident aequaliter quod reliquum est. Sed in oppositum est argumentum, ex. l. si non fuerit. ff. pro socio. vbi habetur quod potest esse commune lucrum , licet vnus socius subeat totum periculum . Item Instit. de societatibus. §. de illa. dicitur, posse alterum socium lucri duas partes damni vero non nisi tertiam recipere. Respondetur, quod in his legibus nomine periculi vel lucri intelligitur tantum in ipsa pecunia. Quod patet ex ipso contextu legis, si non fuerit. Vbi Iurisconsultus reddit rationem : quia industria mercatoris solertis, plus confert in societatem quam pecunia. Sed pro maiori intelligentia huiusmodi partitionis lucri vel damni inter socios nota quod alicuius negotiantis industria tripliciter potest aestimari. Primo modo secundum se, v. g. si socius locaret operas suas alijs socijs pro stipendio v. g. 20. & isto modo non consideratur formaliter vt socius, sed vt pure minister conductitius . Altero modo potest considerari industria socij in ordine ad lucrandum in negotiatione societatis: & sic multo pluris aestimari solet ad societatem quam priori modo. v. g. aestimabitur vt 100. ita vt si alius socius contulerit 100. in pecunia sit equalitas inter ipsos. Tertio modo considerari potest ista industria mixtim, ita vt ipse socius postquam locauerit suas operas alijs socijs tanquam minister ipsorum: dicat se velle conferre stipendium suum datum vel dandum in societatem, exponendo illud lucro vel damno , Dictum igitur est de priori illo modo, quod talis socius nihil lucri, nihil damni reportaturus est respectu stipendij sui, vel industriae: sed respectu aliarum pecuniarum quas ipse exponit negotiationi reportabit lucrum vel damnum : secundum proportionem illarum ad totum cumulum dummodo ex illis pecunijs soluatur etiam pars stipendij , quod ipse accipit pro ministerio; non enim solum ministrat in vtilitatem aliorum: sed etiam propriam. De secundo vero modo aestimandi industriam , aliqui solent ita iudicare, quod si Petrus ponit industriam quae aestimatur vt 100. ad negotiandum in societate, & Paulus ponit 100. aureos in pecunia: quod tunc totum quidem lucrum diuidendum erit inter illos: at vero si fuerit damnum in negotiatione societatis, v. g, in parte pecuniae quam posuit Paul. s. in 50. tunc ex alijs 50. quae reliqua sunt nihil debet reportare Petrus, etiam si totam industriam amiserit quae aestimabatur vt 100. Sed in oppositum est, quod in ipso lucro supra 100. aureos quos posuit alter socius, debet esse aequalis ille, qui posuit suam industriam quae aestimabatur vt 100. ergo etiam in damno debet esse aequalis: at vero si ex illis 50. quae reliqua sunt quando fit iactura aliorum 50. nihil reportat qui posuit suam industriam : non manet aequalis sed peioris conditionis : siquidem ipse amittit totam operam quae aestimabatur vt 100. alter vero non amitteret nisi 50. ergo de illis 50. quae reliqua sunt debet reportare 25. Magist. Sot. lib. 6. de iust. & iure. q. 6. art. 1. aliter meditatur de diuisione facienda inter socios. Ait enim habendam esse rationem periculi cui exponitur pecunia, potius quam ipsius quantitatis pecuniae, v. g. confert Petrus mille aureos in societatem , Paulus vero 100. vel industriam quae aestimatur vt 100. ad lucrandum in societate; tunc dicit, quod diuisio lucri debet esse aequalis inter ipsos si mille aurei quos contulit Petrus non sunt magis expositi periculo quam 100. inueniret enim ille aliquem qui assecuraret illa mille pro 10. Sed tamen haec regula fallibilis est. Et ratio euidens : quia licet Petrus non exponeretur nisi periculo vt 10. quia inueniret qui assecuraret pro 10. tamen neq; ipse Paulus in eadem negotiatione exponitur periculo nisi pro 10. inueniret enim qui pro 10. assecuraret 100. sicut alius inueniret qui pro 100. assecuraret mille, quapropter aequalitas in lucro debet esse proportionalis, ita vt Paul. reportet 10. partem & non medietatem , vt dicebat Soto: quia ille ponit 400. in societatem & Paul. 1000. vbi est eadem proportio. ¶ Sed tota difficultas est, quando fuerit iactura in ipsa pecunia, altero socio non ponente nisi industriam quae aestimabatur ad negotiandum & lucrandum aequaliter cum ipsa pecunia. Pro vtraque enim parte est optima ratio a nobis proposita. Nihilominus omnibus pensatis , quando fuerit iactura in proposito casu in ipsa pecunia nihil debet reportare de reliqua pecunia, qui posuit solam industriam . Et ratio est: quia industria eius aestimabatur aequalis cum pecunia ad lucrandum , negotiando sicut socius, non autem vt minister qui locauerit operas suas, neque fecerat talem locationis contractum sed mere societatis, vt ipse cum pura industria impenderet alterius socij pecunias in aliqua negotiatione ad lucrandum: quapropter alter socius qui posuit pecunias totas, non debet subire maius periculum vel detrimentum quam factum fuerit in ipsa negotiatione de sua pecunia; Ceterum alter socius qui posuit industriam tantum, nil pretij potest exigere pro sua industria impensa: quia non locauerat illam, neque negotiatus est vt minister: si enim locaret industriam suam haberet titulum ad exigendum stipendium: siue contingeret lucrum siue damnum : sed tunc non aestimaretur tanti industria illius, vt v. g. si aestimabatur vt centum in contractu societatis: aestimaretur vt decem, vel vt quindecim in contractu locationis. Et si quis dicat, quod ille non debet esse peioris conditionis quam minister: sed minister reportaret lucrum, etiam si fuisset in pecunia iactura: ergo socius debet etiam reportare lucrum. Respondetur, quod eodem argumento probaretur, quod si facta fuerit iactura totius pecuniae, deberet reportare lucrum qui posuit industriam. Dicendum ergo est, quod socius conditionis melioris, est quam minister in contractu societatis: quoniam spes lucri maioris pretiosior, est quam certitudo lucri ministri. Confirmant hanc doctrinam leges citatae, in quibus assertum est, quod potest vnus socius lucri quidem duas partes, damni vero non nisi tertiam recipere: quia praesupponunt quod ille socius parum pecuniae, scilicet, tertiam partem contulit, industriae vero plurimum: ita vt pecunia quam posuit simul cum sua industria aestimaretur in duplum ad lucrandum in negotiatione, quam pecunia alterius socij qui non posuit industriam. Caeterum in tertio modo aestimandi industriam, manifestum est quomodo debeat fieri distributio lucri vel damni. Etenim si fuerit lucrum, reportabit minister ille & socius partem lucri secundum proportionem valoris stipendij sui: si autem fuerit iactura pecuniae patietur etiam ille damnum secundum proportionem sui stipendij: industria vero eius nihil amplius lucri aut damni reportabit: quam per contractum locationis taxata fuerat. Et ex hoc amplius apparet quod dicebamus paulo ante. Etenim socius ille qui non locauit industriam & operam suam, pluris aestimaret spem maioris lucri quam stipendium certum & iustum sui laboris: & ex hac parte iustificatur quod admittatur ad medietatem lucri, & fortassis ad aliquid amplius. Si autem non fuerit lucrum ipse vult ex vi contractus eius amittere indu striam & proprium laborem . Denique circa omnia huiusmodi commercia & societates hoc vniuersale principium debet obseruari, vt vnicuique sociorum sit aequalis sua fortuna proportionabiliter cum fortuna alterius socij, tam ad lucrum quam ad damnum. At vero quando res dubia fuerit, an sit ista aequalitas in aliquo contractu, vel non: tunc poterunt socij cedere iuri suo, & reputare aequalem esset contractum: quemadmodum diximus in materia de emptione & venditione, quod si aliquis nesciens pretium rei, conueniat cum emptore ignorante etiam pretium rei, illud erit iustum pretium in quo ipsi conuenerint, etiam si alias non esset iustum. Et ratio est; quia in tali contractu propter communem ignorantiam vterque se exponit pari fortunae. Hactenus de societatis contractibus. # [de cambiis] De Cambijs. VLtima disputatio est de cambijs. De qua Theol. in. 4. dist. 15. Soto libro. 6. de iustitia, quaest. 8. Syluest. in verb. vsura. 4. Caietan. in opusculo de cambijs. Conradus quaest. 99. de contractibus, Ioan. de Medina in tract. de cambijs. Couar. in cap. nauiganti. de vsuris, vbi vide Nauarrum. DVbium primum est, An cambium sit licitum? Pro cuius explicatione nota primo, quod cambium in praesentia accipitur particulariter, prout est negotiatio in commutatione numismatum. Ex quo sequitur, quod cum negotiatio fiat lucri gratia, vt supra quaest. 77. art. 4. docet D. Thom. quod etiam cambium sit lucri gratia. Secundo nota, quod commutatio numismatum multiplex est ex parte materiae. Aliquando enim est inter numismata diuersarum specierum etiam physice & naturaliter, vt quando permutantur aurei pro argenteis: aliquando vero est inter numismata eiusdem naturae & rationis physicae, alterius tamen rationis secundum artem, vt quando commutantur coronae duplices pro simplicibus: Aliquando vero est permutatio inter numismata omnino eiusdem rationis etiam secundum artem, sed tamen permutantur, quia quaedam pecunia est praesens loco quae dam vero absens. Tertio nota, quod pecuniae vsus duplex est alius per se, alius per accidens. Vsus per se, est qui conuenit pecuniae inquantum pecunia est, scilicet, inquantum est adinuenta ad negotiationes. Et iste vsus est etiam duplex. Quidam qui competit pecuniae per se primo, scilicet, vt sit mensura rerum venalium, ad quem vsum principaliter est instituta: alius est, qui competit pecuniae per se secundario, vt commutatio pecuniae pro pecunia: & dicitur per se, quia competit pecuniae inquantum pecunia: dicitur autem secundarius, quia per se ordinatur ad illum vsum primarium. Solet afferri exemplum calcei, cuius vsus per se primo est calceatio. secundarius vero est venditio calcei quem vendit artifex, qui per se ordinatur ad primarium vsum. Rursus pecuniae vsus per accidens, est qui competit ei, non inquantum pecunia est sed ob alias causas, vt v. g. pecunia aurea datur aurifici ad deaurandum, vel etiam potest dari alicui ad ostentationem, vel etiam potest dari ad medicinam, item potest dari ad securitatem pro pignore. Sit igitur vnica conclusio. Cambium secundum se turpitudinem quandam denotat; potest tamen quanuis sit de genere male sonantium honestari iustis de causis. Haec conclusio probatur, ea ratione qua D. Tho. supra quaest 77. art. 4. probat similem conclusionem de negotiatione: cum igitur cambium sit negotiatio, similis erit ratio de illo. Est autem ratio D. Thom. haec. Negotiatio importat quoddam fomentum cupiditatis, cui nullus est terminus, siquidem exercetur lucri gratia. Quod autem possit honestari probat: quia lucrum potest ordinari, vel ad necessitatem vitae, vel ad bonum reipublicae, vel ad alias causas honestas. Caeterum a quibusdam assignatur ratio specialis vituperandi cambium, non solum inquantum est negotiatio, sed etiam ex parte differentiae inquantum est in permutatione numismatum . Sed nos dicimus nullam rationem specialem turpitudinis inueniri in Cambio vt sic, nisi inquantum est negotiatio, ad quam pertinet quod lucri gratia fiat, vnde haec differentia erit secundum magis aut minus, nisi forte dicat aliquis, quod vituperabitur specialiter: quia est maxima occasio pecunia ad fomen tum cupiditatis: iuxta illud, crescit amor numi quantum ipsa pecunia crescit. DVbium secundum est, an liceat commutare vel vendere pecuniam maiori pretio, quam lege sit taxatam? V. g. an liceat coronam auream, quae secundum legem aestimatur quadringentis dipondijs, commutare pro duodecim argenteis. Pro parte negatiua arguitur primo. Pretium legitimum consistit in indiuisibili, vt pretium tritici; ergo nullo modo licet illud variare. Et si respondeas, quod pecuniae pretium taxatur lege in ordine ad vsum primarium pecuniae, non autem in ordine ad secundarium , vel ad accidentarium, respectu cuius potest pluris aestimari pecunia, quam lege taxetur contra hoc sic replico & arguitur secundo. Quando Princeps monetam cudit, habet rationem qualitatis materiae. v. g. quod sit aurum, vel argentum, vel aes & ita taxat pretium iustum; ergo pecunia numquam debet esse pluris aestimanda ex parte materiae neque commoditatum, quae ex materia sequuntur. Antecedens probatur. Nam princeps qui commutat illam pecuniam cum republica vel particularibus, nihil detrimenti accipit, ergo vendit illam tanti quanti aestimabilis est, etiam ratione materiae. Tertio ex opposita sententia sequeretur, quod si quis debeat duodecim argenteos satisfaciet creditori dando coronam vnam; consequens est absurdum, & hoc esset intolerabile in republica, ergo. De hoc dubio sunt tres sententiae . Prima est negatiua, quam tenet Ioannes de Medina, Soto vbi supra, & multi alij Theologi. Secunda sententia est Caietani vbi supra capite. 6. & Syluest. vbi supra , quae sententia distinguit in hunc modum, scilicet, quod pecuniae pretium dupliciter potest considerari vno modo secundum quod pecunia est mensura rerum venalium, qui est vsus primarius illius: altero modo ad alios vsus secundarios, vel accidentarios supradictos. Dicit ergo haec sententia, quod si priori modo consideretur, non est licitum eam pluris aestimari quam lege taxetur: bene tamen si secundo modo consideretur licitum est aliquid amplius recipere ad arbitrium boni viri. Tertia sententia est quam tenuit Cano praeceptor meus, scilicet, licitum esse commutando pecuniam non solum pro pecunia, sed etiam pro alijs rebus venalibus: aliquid amplius accipere pro illa quam sit lege taxatum. PRO decisione prima conclusio sit. Licitum est commutare vel vendere pecuniam pro alia pecunia minutiore vel diuersi metalis, maiore pretio quam lege taxetur. Haec conclusio non reprobatur ab autoribus secundae sententiae. Et probatur a nobis primo ex vsu proborum hominum satis communi, qui commutant suas pecunias aureas pro alijs pecunijs maiore pretio quam lege taxentur. Secundo probatur. Nam causa augendi pretium rei venalis solet esse maius commodum quod secum affert res illa; sed pecunia aurea ex natura sua habet maiorem commoditatem multipliciter, nam est facilioris asportationis, valet etiam in pluribus locis, item valet ad medicandum & ad alias commoditates, item habet maiorem securitatem; solent enim Principes inferiores pecunias antiquare cum detrimento possessorum, quod tamen non contingit in pecunijs alijs, ergo est maioris securitatis. Tertio. Nam moneta quae rarior est, solet pluris aestimari quam lege taxetur propter necesssitatem illius ad negotiandum. Et hoc modo pecunia etiam inferioris metali, solet pluris aestimari quam inferioris, propter necessitatem ad negotiandum, & in tali casu licitum erit pro pecunia inferioris ordinis amplius accipere quam lege taxetur. V. g. licitum erit accipere argentum pro triginta duobus dipondijs. Sed est maior difficultas in commutatione pecuniae pro alijs rebus venalibus tunc enim est primarius vsus pecuniae ad quem taxata est, ergo videtur necessarium, quod tunc non varietur pretium lege taxatum. PRO cuius explicatione nota, quod commutationes pecuniae pro alijs rebus sunt in duplici differentia: quae dam ad quas tenetur homo ex antecedente iustitia: quaedam vero ad quas libere procedit sine obligatione antecedenti. Exemplum primi, quando Petrus soluit mutuum vel mercedem operario. Exemplum secundi, quando Petrus vadit ad forum emere quae libuerit, vbi nulla praecedit obligatio emendi neque vero vendendi. Secunda conclusio . In commutationibus primi generis, non licet pecuniam pluris aestimari quam lege sit taxata. Haec est conmunis sententia & probatur, quia si in huiusmodi commutationibus non haberet locum taxatio legis esset omnino frustra. Tertia conclusio. In commutationibus secundi generis, licitum est pro pecunia tali amplius accipere vel pluris illam aestimare quam lege taxetur. Probatur primo quia licitum est, vt etiam concedit secunda sententia , emere merces viliore pretio quam communiter valent , eo quod solutio facienda est in auro; ergo simili ratione licitum erit stante pretio rerum venalium, augere pretium pecuniae: eo quod aurea sit. Patet consequentia moraliter loquendo eadem est aequalitas vtriusque pariis. Item probatur. Nam licitum est vt diximus in prima conclusione in commutatione pecuniae pro pecunia, aliquid amplius accipere propter commoditatem alterius pecuniae; ergo cum ista commoditas sit pretio aestimabilis, licitum erit emptori conuenire cum venditore vt aliquid amplius accipiat ex mercibus propter illam commoditatem eo vel maxime quia ipse venditor libenter acceptat hunc contractum vnde nulla fit ei iniuria. Et confirmatur. Nam illa permutatio perinde est atque si emptor semel soluisset pretium in pecunia minus commoda, & postea venditor permutaret illam cum alia pecunia emptoris magis commoda, dato pretio & lucro. Ad primum incontrarium respondetur primo, quod pretium pecuniae taxatur in ordine ad vsum primarium, non ad secundarium & accidentarium. Secundo respondetur quatenus argumentum militat contra aliam conclusionem, quod pecuniae non taxatur pretium in ordine ad omnem vsum primarium , sed in ordine ad vsum primarium qui est in commutationibus , quae proueniunt ex antecedenti iustitia: non autem in alijs voluntarijs & liberis. Ex quo sequitur, quod si aliquis semel fecerit contractum emptionis certo pretio, nulla facta mentione de qualitate pecuniae, non poterit postea minuere de pretio, ex eo quod soluit in auro, neque venditor tenebitur acceptare & admittere talem solutionem. Ad secundum negatur consequentia . Quia quanuis princeps habeat rationem qualitatis materiae pecuniariae ad taxandum pretium pecuniae, & nullum detrimentum patiatur, quin potius commodum accipit & lucrum: quia reuera pecunia non habet tantum pretium & valorem exparte materiae & artificij, quanti taxatur per legem, eo quod admiscetur aliquando metallum vilius cum excellentiori ad expensas pro ministris, & ad aliquod tributum debitum Regi: caeterum postea vna pecunia cum alia comparata habet commoditates pretio aestimabiles. Ad tertium negatur consequentia, quia illa solutio prouenit ex antecedente iustitia. Sed circa ea quae diximus aduertendum est, intelligenda esse stando in solo iure nature. Nam per legem humanam poterit caueri ne in aliqua prorsus permutatione aestimetur pluris pecunia quam lege sit taxata. Et ita Carolus V. olim pragmaticam edidit, ne quis aureum duplum aliqua ratione permutaret nisi pro viginti duobus argenteis & duobus dipondijs; Caeterum illa pragmatica iam per contrarium vsum est abrogata, & antiquata. DVbium tertium est, an in permutatione pecuniae pro pecunia sit vera & propria emptio & venditio? Pro quo nota, quod pecunia multipliciter transfertur in alterum. In emptione quidem, tanquam pretium rei venalis. In mutuo transfertur cum obligatione vt iterum reddatur eadem, non in indiuiduo: sed specie. Item potest transferri in commodato ad ostentationem & medicamen, & hoc gratis; quod si fiat propter lucrum, erit translatio locutionis. Et denique transfertur in cambio. De hoc ergo quaerimus, an sit venditio. Pro parte negatiua arguitur primo. Pecunia est prima mensura rerum venalium : ergo ipsa non est venalis, alias esset mensura sui ipsius: & esset processus in infinitum . Secundo . Quando vna pecunia permutatur cum altera, non est maior ratio quare vna pecunia vendatur potius quam alia; ergo vel vtraque venditur quod est inconueniens, vel neutra, quod est intentum. Ad hoc dubium respondetur, & sit prima conclusio. Quando permutatur vna pecunia pro altera secundum pretium vtriusque lege taxatum, non est proprie venditio neque emptio, sed permutatio inter res eiusdem ordinis & rationis. Et hoc probat secundum argumentum. Secunda conclusio. Quando vna pecunia permutatur cum altera maioris commoditatis, ratione cuius datur aliquod pretium supra illud quod lege taxatur pro pecunia: est ibi proprie venditio illius commoditatis quae pretio distincto aestimatur, ita vt illud quod amplius soluitur pro illa pecunia, non pertineat ad pretium illius pecuniae vt pecunia est: sed ad alias commoditates. Ad primum argumentum respondetur, quod pecunia vt pecunia est non est vendibilis, sed inquantum habet maiorem commoditatem comparatione ad aliam pecuniam . Caeterum non est inconueniens, quod pecunia sit mensura pecuniae, sicut numerus est mensura numeri: neque est processus in infinitum, quia peruenitur ad vnitatem. Ad secundum respondetur, quod probat primam conclusionem. DVbium quartum est, quot sint genera cambiorum? Respondetur, quod primo diuiditur cambium in cambium reale, & fictitium, quod vulgo dicitur cambio seco, quae diuisio est analoga. Est enim cabium reale, quod reuera exercetur inter realem pecuniam ex vtraque parte, siue detur in praesenti loco siue in alio loco promittatur reddenda. Cambium autem fictitium est, quando aliquis fingit se habere pecunias Romae reddendas, quas quidem non habet, sed vult accipere in praesenti pecunias, vt expectetur tempus solutionis ad certum terminum . Cambium autem reale diuiditur in multas partes. Primum dicitur minutum siue manuale, quando de manu in manum commutatur vna pecunia pro altera. Secundum cambium est ratione loci, vt quando indigens Petrus pecunijs Romae, dat eas Salmanticae sub chirographo certae fidei, cuius virtute accipiat eas Romae. Et hoc appellatur cambium per literas. Tertium cambium est ratione officij, quando mercator v. g. vel aliquis alius obligatur mutuum dare negotiatoribus, ea lege vt sibi certum lucrum consignetur. Quartum cambium fit ratione tempo ris, quando aliquis accipit pecuniam mutuo redditurus illam cum lucro ratione expectatae solutionis. Quintum cambium est ratione monetae, vt quando pecunia vnius prouintiae vel Regni permutatur cum pecunia alterius prouintiae vel Regni, habita ratione pretij vtriusque pecuniae. Sextum cambium est ratione custodiae, quando campsor ex eo quod pecuniam custodit negotiatorum, accipit aliquod lucrum quotiescumque numerat illam pecuniam petenti. Vltimum cambium est ratione copiae vel inopiae totius pecuniae, vt v. g. in Hispania est maior copia pecuniae quam in Flandria, vnde pluris aestimatur pecunia in Flandria quam in Hispania. Vt v. g. indiget aliquis Flandriae mille ducatis, necesse est vt in Hispania det plusquam mille, v. g. 50. & haec est aequalitas pecuniae ratione copiae vel inopiae. DVbium primum est. An omnia ista genera cambiorum sint licita? Pro quo notandum est, potissimam difficultatem esse in 5. 6. & 7. genere cambiorum. Vnde pro alijs cambijs sit prima conclusio. Cambium fictitium siue siccum est vsurarium. Probatur. Nam reuera est mutuum cum lucro. Sed nota, quod si Petrus bona fide dedit pecunias Salmanticae Paulo fingenti se habere illas Romae, non peccat Petrus tunc : sed tamen postea cognita veritate tenetur restituere lucrum quod accepit in quantum factus est ditior. Caeterum ratione lucri cessantis vel damni emergentis propter fictionem Pauli potest lucrum retinere. Secunda conclusio . Cambium minutum siue manuale licitum est cum lucro moderato secundum vsum reipublicae. Haec conclusio probatur, ex his quae diximus dubio secundo. Et extenditur conclusio etiam ad eos qui non sunt campsores ex officio: quia eadem est ratio commoditatis pecuniae, siue commodetur a campsore, siue a peculiari aliquo. Quanuis Caietanus in opusculo citato cap. 1. dicat solis campsoribus ex officio licitum esse cambium minutum cum lucro. Et ratio eius est: quoniam violare legem taxationis pecuniae iniustum est; sed qui non ex officio cambiant pecuniam cum lucro, violant legem; non enim excusantur sicuti campsores ex officio, qui possunt aliquid accipere ratione officij vtilis reipublicae. Caeterum haec ratio differentiae manifestatur inefficax ex eodem Caietano vbi supra cap. 1. eo quod pecuniae non taxatur pretium in ordine ad vsum secundarium : vnde propter alias commoditates maiores, quas habet vna pecunia in ordine ad aliam, licitum erit possessori pretium accipere quicumque sit ille siue sit campsor ex officio siue alius quicunque permutator pecuniarum. Tertia conclusio. Cambium ratione loci, quod dicitur cambium per literas, licitum est, si fiat iusto pretio. V. g. Petrus desiderat pecunias quas habet Salmanticae habere Romae, tunc Paulus qui promittit se Romae daturum virtute chirographi certae fidei, potest pretium recipere propter hanc commoditatem quam facit Petro. Probatur primo. Quia illa commoditas est pretio aestimabilis secundum arbitrium prudentum virorum & timoratorum, ergo iuste potest Paulus pro illa aliquod pretium recipere. Item, quia talis diligentia est valde vtilis & necessaria reipublicae ad euitanda pericula & labores in asportanda pecunia; ergo iustum est vt propter talem diligentiam detur pretium. Confirmatur. Licitum est agassoni aliquod pretium accipere pro asportanda pecunia; ergo licitum erit campsori pretium recipere in casu posito, siquidem eandem praestat vtilitatem, imo maiorem: quia campsor assecurat pecuniam a periculis omnibus, agasso vero non assecurat a periculo fortuito. Quarta conclusio. Cambium ratione officij licitum est. Haec conclusio probatur ex dictis quaestione. 78. vbi definitum est, quod pro obligatione ad mutuandum, licitum est pretium recipere a mutuatarijs; ergo etiam pro obligatione ad cambiendum. Quinta conclusio. Cambium ratione temporis vsurarium est. Ista conclusio probatur: quia nihil aliud est quam mutuum propter lucrum. Et confirmatur. Nam hoc cambium nihil differt a cambio sicco, nisi quod in cambio sicco palliatur vsura fictio ne quadam, at vero in isto cambio manifeste accipitur mutuum cum promissione lucri. DVbium sextum est. Vtrum cambium ratione monetae sit licitum? Pro quo, nota ex Soto libro. 6. de iust. quaest. 12. art. 1. quod pecunia quadrupliciter potest pluris aestimari in vno loco aut tempore quam in alio. Primo: quia pecunia conficitur ex auro vel argento puriori. Secundo ratione raritatis auri vel argenti. Tertio ratione taxationis legitimae. Quarto ratione raritatis totius generis pecuniae. Est ergo nostrum dubium , an sit licitum accipere pecuniam, quae in vno loco pluris aestimatur, cum obligatione reddendi eandem prorsus in alio loco, vbi minus aestimatur. Prima conclusio. Licitum est pecuniam quae in vno loco pluris aestimatur ex eo quod est ex auro puriori recipere, reddendam eandem in alio loco, vbi propter illam rationem non tanti aestimatur: dummodo taxatio pecuniae in vtroque loco sit eadem. V. g. si scutum Hispanicum sit ex auro puriori quam scutum germanicum: nihilominus vtriusque scuti sit eadem taxatio legitima ratione pecuniae, licitum est vnum scutum pro alio cambire seu permutare, non solum in diuersis locis: sed in eodem. Probatur. Quia inter vtramque pecuniam est aequalitas ratione mensurae; ergo est iustitia in permutatione. Patet consequentia. Nam pretium taxatum maxime attenditur in ordine ad vsum primarium, scilicet vt pecunia est mensura rerum venalium. Sed nota, quod haec conclusio non tollit id quod dubio. 2. definitur, licitum esse pretium recipere propter maiorem commoditatem vnius pecuniae in comparatione ad alteram; sed hic tantum loquimur quantum est ex parte permutationis pecuniae pro pecunia, inquantum pecunia est. Item etiam aduerte, quod nostra conclusio videtur contraria primae conclusioni, quam ponit Soto vbi supra. Sed tamen reuera non est contraria: quia ille loquitur de permutatione pecuniae pro alia pecunia secundum pondus, quod vulgo dicitur, a peso ; quod si aliter intelligatur; nos falsam reputamus illam sententiam. Est enim ma nifestum exemplum quod in Regno contigit. Erat enim pecunia quaedam quae vulgo dicebatur tarja de a veynte, erant aliae tarjae vt ita dicam, quae dicebantur tarjas de a diez, quae quidem duplicatae tanti aestimabantur in ratione pecuniae sicut vna tarja de a veynte tamen in ratione ponderis non habebant tantum argenti sicut las tarj as de a veynte. Sed est argumentum contra nostram conclusionem principalem. Non est licitum commutare triticum minus bonum pro meliori, nulla facta recompensatione, ex parte minus boni; ergo non erit licitum commutare pecuniam ex metallo minus bono, cum pecunia melioris metalli, nisi fiat recompensatio . Respondetur, nego consequentiam ; quia triticum minus bonum non tanti aestimatur in foro sicut melius; Caeterum pecunia ex auro minus puro, tanti aestimatur in taxatione legitima: quanti pecunia ex auro puriori. Secundo respondetur, quod si triticum minus bonum tanti aestimatur in foro quanti magis bonum, licitum erit permutare triticum cum tritico. Hoc tamen non obstat, quominus qui habet melius triticum, possit illud permutare cum illo qui habet minus bonum triticum, exigendo aliquod pretium propter illam commoditatem qua se priuat: dummodo absit fraus & dolus contra pragmaticam. Si enim fraus adsit erit illicita permutatio propter malum finem . V. g. si Petrus erat venditurus facile triticum optimum, & eadem facilitate vendit minus bonum non erit ei licitum permutare illud cum tritico minus bono Pauli, exigendo ab illo maiorem mensuram tritici; haec enim est fraus contra pragmaticam. Secunda conclusio. Commutare pecuniam in vno loco vt similis vel eadem reddatur in alio loco, vbi pluris aestimatur in ratione pecuniae: iniustum & iniquum est. Vt v. g. Si Petrus det Salmanticae Paulo 100. aureos reddendos Romae vbi pluris aestimantur singula scuta. v. g. tredecim argenteis, iniquum est. Probatur. Recipit Petrus amplius quam dat; ergo est iniquus. Et si quis contra argumentetur. Licitum est dare frumentum Petro vt idem reddatur vel simile in quantitate, etiam si in loco & tempore vbi redditur, pluris aestimetur, ergo licitum erit exigere tot aureos permutatos, etiamsi pluris aestimentur vbi reddendi sunt. Respondetur nego consequentiam. Et ratio differentiae est: quia triticum semper manet idem secundum vsum & commoditatem, licet pretium varietur: at vero pecunia non manet eadem secundum commoditatem variato pretio. Sed arguitur secundo . Petrus poterat suas pecunias asportare Romam, & ibi permutare pretio currente; ergo potest exigere a Paulo, vt det illas Romae in tanto numero sicut accepit. Respondetur nego consequentiam: quia contractus permutationis pecuniae ratione loci, non est contractus asportationis: Nam in contractu asportationis portator non efficitur dominus pecuniae, at vero in contractu permutationis statim efficitur dominus pecuniae qui recipit illam: vnde non debet eam recipere maiori aestimatione quam valeat in loco vbi recipit. Exemplum est: poterat Petrus suas merces asportare Romam soluto pretio portitori, & ibi eas vendere pretio currente Romae, at vero si Salmanticae vendat & tradat portitori non potest ab illo exigere pretium quod Romae currit. Ita est de pecunia permutata, quod non debet aestimari pluris quam valeat vbi traditur. Tertia conclusio. Commutatam pecuniam, eandem vel similem exigere quando Princeps auxit pretium illius iniquum est. V. g. Petrus mutuauit Paulo 100. scuta quorum singula valebant quadringenta dipondia, postea vero contigit, vt tempore solutionis Princeps auxerit pretium scuti vsque ad 12. argenteos, dicimus quod tunc Petrus non potest exigere a Paulo 100. scuta: sed tantum 98. Ratio est, quia si exigeret 100. plus reciperet quam dedit in ratione pecuniae: quemadmodum si Petrus mutuasset Paulo, fanecam tritici, & postea tempore solutionis faneca ipsa aucta fuerit a Principe, non potest Petrus illam integram accipere, quia est aucta mensura. Ita etiam in casu proposito non poterit recipere tot scuta: quia variatum est scutum in ratione mensurae. Et si quis contra istam conclusionem argumentetur, licitum est Petro qui mutua uit Paulo fanecam tritici recipere ab illo fanecam tritici immutatam, sed valentem maiore pretio quam cum mutuauit; ergo eadem est ratio de pecunia. Ad argumentum negatur consequentia. Nam vt diximus quando pecunia augetur, non manet eadem in ratione pecuniae & mensurae: at vero etiam si pretium tritici augeatur, manet tamen idem triticum in ratione tritici & commoditatis & vsus illius: vnde in commutatione tritici cum tritico, per accidens est quod pretium augescat vel minuatur; nisi forte is qui permutat, obliget alium vt reddat quo tempore carius valuerit, tunc enim est vsura. Sed adhuc notandum est circa eandem conclusionem, quod aliqui dicunt posse fieri pactum inter mutuantem, & mutuatarium , vt etiam si a Principe augeatur pecunia, teneatur mutuatarius eundem numerum scutorum reddere. Sed tamen nos dicimus, quod istud pactum iniquum est & vsurarium, nisi excusetur propter aequalem fortunam vtriusque partis; quia tam possibile est quod vilescat pecunia quam quod augescat: Aut etiam quia ille qui mutuat pecuniam seruaturus erat illam vsque ad tempus, quo probabiliter aestimatur augenda. Sed quid erit, si tempore mutuationis non aestimabatur pecunia augenda vel minuenda; & postea breuissimo tempore notabiliter augmentata est? aliqui dicunt, quod mutuatarius tenetur non ex rigore iustitiae sed ex quadam aequitate, reddere totidem scuta quot accepit: maxime si qui mutuauit seruaturus erat vsque ad illud tempus. Nobis tamen nulla apparet ratio sufficiens ad obligandum mutuatarium sub peccato mortali, vt reddat tot scuta quot accepit. Quemadmodum viceuersa si breui illo tempore pecunia diminuta fuisset, non tenebatur Petrus qui mutuauit contentus esse 100. scutis. Sed mutuatarius redditurus erat tot scuta donec adimpleretur numerus dipondiorum quibus aestimabantur scuta quando illa accepit, ergo similiter si aucta fuerit pecunia non debet mutuatarius esse deterioris conditionis. DVbium septimum est. Vtrum quando mercator remittit venditorem ad mensarium, vt ab eo recipiat pretium rei venditae, licitum sit mensario exigere pre tium a venditore pro numerata pecunia? Pro cuius intelligentia notandum est, triplex esse genus negotiatorum. Sunt enim quidam negotiatores qui dicuntur mercatores celebres, quorum officium est emere merces in Regno vel prouincia vbi est abundantia illarum: vt iterum vendant in alio regno vel prouincia, vbi est inopia. Et quia isti mercatores indigebant pecunijs in varijs regnis & prouincijs, ad quas quidem, aut non est licitum transferri propter legem, quae vetat, vel cum magno periculo & labore transferrentur ad tam varia loca. Hinc ortum habuit secundum genus negotiatorum, qui dicuntur campsores qui negotiantur in mera pecunia permutantes pecuniam quam habent in vno loco, pro pecunia reddenda in alio loco. Hinc etiam ortum habuit tertium genus negotiatorum, qui dicuntur mensarij & vulgo banqueros, quorum officium est habere in deposito pecunias mercatorum & campsorum, & rationem dati & accepti in suis libris, insuper sunt fideiussores ipsorum. Et notandum est, quod isti mensarij dupliciter solent consignare pecuniam in suo banco campsoribus & mercatoribus. Vno modo recipientes reuera pecuniam ipsam a campsoribus & mercatoribus. Alio modo recipientes tantum chirographa, & consequenter ipsi mensarij solent dupliciter soluere debita creditoribus venientibus ad se. Vno modo numerantes pecuniam in praesentia, alio modo remittentes illos per syngraphas, idest, pollices ad alios mesarios. Deinde notandum est, quam communis sententia, & rationi naturali consona est, quod isti mensarij iuste recipiunt stipendium a mercatoribus vel campsoribus quorum pecunias custodiunt. Probatur. Nam diligentia custodiendi, & ratio dati & accepti & fideiussio, haec inquam pretio sunt aestimabilia. Caeterum quod nam sit iustum pretium huius diligentiae iudicandum erit arbitrio boni viri, si non fuerit lege taxatum. His suppositis arguitur primo pro parte negatiua dubij propositi. ex. l. 5. titulo. 18. libro. 5. Copilationis legum Hispaniae. Vbi reuocatur antiqua pragmatica in qua concedebatur mensarijs, vt ex mille numeratis acciperent quinque sibi ab illis quibus numerabant, ergo iam non est licitum. Secundo mensarij suas operas impendunt in vtilitatem campsorum & mercatorum; ergo ab illis tantum debent pretium accipere. Et confirmatur. Nam numerare pecuniam debitam venditori pertinet ad mensarium vice & nomine illius cuius pecunias custodit, qui tenebatur soluere & numerare pecunias; ergo ab isto tantum debet exigi & recipi stipendium, & non a venditore. Tertio. Venditor mercatori vendidit rem cuius pretium iustum erat 1000. ergo quando apud mensarium non datur illi integrum pretium sed minus quinque iniuriam patitur, vel a mensario vel a mercatore vel ab vtroque. Quarto. Si Petrus mutuasset Paulo 1000. non satisfaciet Paulus soluendo apud mensarium illa 1000. minus quinque, ergo neque satisfaciet venditori mercator, qui pro re vendita pro mille remittit illum ad mensarium vbi accipiet quinque minus. Vltimo esto ita, quod officium mensarij sit etiam vtile venditoribus; tamen non est iustum vt soli venditores soluant totum stipendium mensarij, siquidem mensarij sunt etiam vtiles mercatoribus & campsoribus: cuius tamen oppositum est in vsu. Nam mercatores & campsores exigunt interdum aliquid pretij a mensarijs propter depositam pecuniam apud illos, vel aliquid pretio aestimabile, scilicet, vt mensarij sint fidei iussores pro maiore summa pecuniae, quam recipiant. Sed in oppositum pro parte affirmatiua est communis vsus negotiatorum & mensariorum. De hoc dubio est prima sententia negatiua, quae valde verosimilis est propter facta argumenta, quam tenet Caietanus vbi supra, & Nauarro super caput Nauiganti de vsuris. numero. 37. & deinceps. Altera sententia est affirmatiua, quam tenet Soto in lib. 6. quaest. 11. art. vnico. PRO huius dubij decisione sit prima conclusio. Manifestum est, mensarios excusari ab iniustitia quando cognoscunt, quod res vendita non valebat numerata pecunia 1000. sed minus quinque. Et probatur. Nam illa quinque quae accipit mensarius sibi, pertinent ad mercatorem non ad venditorem. Secunda conclusio. Non est sufficiens titulus ad excusandum mensarium & mercatorem, quod istae remissiones fiant inter ipsosmet mercatores qui interdum sunt venditores, interdum mercatores. Dicunt enim aliqui, quod mensarius iuste recipit a venditore illa quinque, vt interdum quando sit mercator, impendat illi suam operam. Nos autem dicimus, quod iste titulus deficit in multis. Primo: quia non est vniuersalis ad omnes venditores. v. g. si agricola vendidit boues & remittitur ad bancum. Secundo deficit, quod non semper mercator & venditor habent pecunias apud eundem mensarium. Tertio, quod non toties est aliquis mercator, quoties venditor: quae omnia necessaria erant ad aequalitatem iustitiae ratione huius tituli & ad hoc vt talis mensarius possit recipere illa quinque iuste a venditore. Tertia conclusio. Verosimilis est titulus ad excusandum mensarium, quod illorum officium est necessarium ad negotiationes emptionis & venditionis; etenim si non esset tale officium, non possent venditores continuo recipere pecuniam numeratam: eo quod mercatores non possent pecunias ad tam varia loca secum deferre; & ideo quasi ex publico condicto decretum est stipendium mensarijs soluendum etiam a venditoribus. Quarta conclusio. Optimus titulus qui nobis videtur ad ex cusandum mensarios est, quod mensarij in rei veritate totum stipendium recipiunt a mercatoribus & campsoribus quorum pecunias custodiunt. Nam si quando pecuniam numerant venditoribus accipiant sibi quinque ex mille numeratis: tamen illa quinque non excipiuntur a pretio iusto debito venditoribus: sed ex pecunia mercatorum, quia tali conditione recepit mensarius pecunias custodiendas, vt quoties numeraret mille cuiuis petenti in nomine mercatoris: acciperet sibi quinque. Caeterum mensarius non tenetur examinare an iustum pretium sit rei venditae mille praecise, an mille exceptis quinque sed ipse venditor videat an mercator illa via sibi satisfaciat. Ad argumenta incontrarium. Ad primum respondetur, quod illa reuocatio Pragmaticae non est in vsu. Secundo respondetur, quod mensarius non accipit quinque a venditore sed a mercatore: & ideo non facit contra legem. Ad secundum argumentum & confirmationem respondetur, quod probant quartam conclusionem. Secundo respondetur in fauorem tertiae conclusionis quod officium mensarij cadit in bonum venditorum, & ideo iustum est, vt & ipsi aliquam partem stipendij soluant. Ad tertium respondetur, quod si aliqua iniustitia fit venditori quia non datur illi integrum pretium, refundenda est in mercatorem, non in mensarium. Sed notandum est, quod si venditor sit peritus in huiusmodi negotijs, non fit illi iniuria si non reddantur mille integra, quando pretium constitutum est soluendum a mensario, sciebat enim ille, quod minus quinque recepturus esset. Si autem venditor sit simplex agricola iniuriam patitur, si mercator non admoneat illum, quod solutio facienda est apud mensarium vbi recipiet minus quinque. Ad quartum respondetur, quod eadem est ratio de mutuatario, & de mercatore quando pretium rei venditae erant mille praecise. At vero si pretium rei venditae erant mille quatenus soluenda a mensario, non est eadem ratio: & ideo negatur consequentia. Ad vltimum respondetur, quod iuxta quartam conclusionem totum stipendium soluit mercator. Sed iuxta tertiam conclusionem respondetur, quod ex illis quinque quae accipit mensarius de mille numeratis, aliqua pars pertinet ad venditorem, quia erat necessaria ad complementum iusti pretij pro re vendita, alia vero pars pertinet ad mercatorem, quia non erat necessaria ad complementum iusti pretij. Et ita seruatur aequalitas inter mercatorem & vendi torem in ordine ad mensarium. Caeterum quod in eodem argumento insinuabatur, scilicet, quod mercatores & campsores exigunt pretium a mensarijs apud quos deponunt pecunias: iniquum & vsurarium videtur esse quibusdam. Sed nobis videtur quidem iniquum, non tamen vsurarium: quia ibi nulla est ratio mutui: siquidem mensarius non efficitur dominus pecuniae, sed tantum est custos paratus reddere quotiescunque depositor petierit. Est autem iniquum, quia depositor tenebatur soluere stipendium mensario, vel saltem non grauare illum petendo ab eo pretium. Nihilominus mercatores, possunt se excusare ab iniustitia, dicentes quod ipsi quidem soluunt stipendium mensarijs, scilicet, quinque pro mille: sed quia hoc stipendium est excessiuum pro ministerio illorum, defalcant (vt ita dicamus) aliquod pretium ab illo stipendio, vel aliquid pretio aestimabile, scilicet fideiussionem; nihilominus quod superest mensarijs ex stipendio est iustum pretium ministerij sui. Nos autem dicimus, quod si haec narratio vera est, nulla mensarijs iniustitia fit. Sed vehementer suspicamur narrationem falsam esse, & iniustitiam fieri mensarijs, quam ipsi patiuntur vt aliam maiorem irrogent alijs negotiatoribus & maiorem vtilitatem capiant. DVbium octauum est, An cambium ratione copiae vel inopiae totius pecuniae sit licitum? Pro cuius intelligentia notandum est primo, quod aestimatio pecuniae inquantum pecunia est, dupliciter potest fieri. Vno modo per legem Principis, & dicitur aestimatio legitima. v. g. quando in Hispania scutum aestimatur quadringentis dipondijs, & haec aestimatio dicitur legitima. Huic aestimationi superuenit alia interdum, quae potest dici aestimatio quasi naturalis, eo quod ex natura rei sequitur, vt vbi est maior abundantia pecuniarum minus aestimentur pecuniae, & vbi est minor copia magis aestimatur pecunia. Secundo notandum est, quod cum campsores ab vno regno in aliud cambiunt pecunias, rationem habent copiae vel inopiae monetae in illis regni. Verbi gratia, qui numerat pecunias Metinae, vt accipiat in Flandria, maiorem copiam pecuniae numerat Metinae, quam sit recepturus Flandriae: quia in Hispania est maior copia pecuniae. Tertio notandum est, quod in eadem Prouincia diuersis temporibus solet esse maior inopia totius monetae vel copia. Vnde ibidem non semper fit aequale cambium ad alia regna. HIS positis arguitur primo pro parte negatiua. In vna & eadem prouincia non est licitum cambium ratione copiae vel inopiae totius monetae diuersis temporibus: ergo neque in diuersis prouincijs eodem tempore. Antecedens explicatur. Non est licitum Petro mutuare Paulo centum scuta quando est maior pecuniae inopia, recepturus maiorem summam pecuniae quando fuerit maior copia monetae in eodem Regno. Et confirmatur. Non est licitum mutuare frumentum quando & vbi est inopia ipsius, ea lege vt quando fuerit maior copia frumenti , reddatur maior mensura frumenti, ergo est eadem ratio de pecunia. Secundo. Nullus est titulus sufficiens ad iustificanda eiusmodi cambia quae sunt in vsu, ergo non sunt licita. Probatur antecedens inductiue. Nam triplex est titulus qui assignari potest in fauorem cambiorum huiusmodi. Primus est, quod pecuniae absentes secundum locum non tanti aestimantur, neque sunt tantae vtilitatis, sicuti prae sentes: eo vel maxime quod sunt expositae periculis. Secundus titulus est ratione asportationis. Tertius titulus est ratione copiae vel inopiae totius monetae in diuersis Regnis & locis. Sed contra PRIMUM titulum est prima ratio, quod in cambijs quae sunt in vsu, ille qui numerat pecuniam in Hispania, maiorem summam numerat quam sit recepturus in Flandria, vbi pecunia est absens domino suo: ergo pecunia absens non est minoris valoris. Item ipsi campsori pecunia absens non est minoris vtilitatis quam praesens, neque est exposita maiori periculo: siquidem ita negotiatur cum absenti pecunia, atque cum praesenti, neque illam asportaturus est per itinera. Contra secundum titulum argumentum est, quia quanuis ille sit sufficiens ad recipiendum aliquid vt dictum est supra, tamen non sufficit iustificare inuentiones cambiorum quae in vsu sunt. Patet primo, quia qui numerat pecuniam vbi minor est copia, recipit amplius vbi maior est copia, ergo. Secundo. Quia licet sit eadem via & eadem pericula ab Hispania in Flandriam, & econtra, tamen non est idem pretium cambiorum; ergo ratio lucri non est asportatio: neque asportatio est titulus sufficiens, alias idem deberet esse pretium. Tertio. Quandoque fiunt cambia ad aequale, hoc est tanta summa pecuniae numeratur in vno regno atque recipienda est in alio, ergo nihil soluitur ratione asportationis. Vnde iste titulus non iustificat cambia. Denique cambia huiusmodi damnantur si fiant intra idem Regnum; ergo titulus asportationis non est sufficiens. Patet consequentia, quia etiam intra idem regnum esset sufficiens iste titulus. Iam vero contra tertium titulum est primum argumentum. Impossibile videtur, quod eodem tempore sint duo iusta pretia distincta cambiorum quae fiunt ab Hispania in Flandriam, & econuerso: sed ita est in vsu, quod sunt distincta pretia: ergo alterum est iniquum. ¶ Secundo. Si titulus ratione copiae vel inopiae totius monetae iustificaret cambia in diuersis regnis, ergo etiam in eodem regno in diuersis locis erunt licita haec cambia. Patet consequentia: quia in vno loco est maior copia totius monetae quam in alio eiusdem regni. IN decisione huius quaestionis difficillimae, quidam doctores referunt iustitiam horum cambiorum ad primum titulum. Ita Caietanus in opusculo de cambijs, cap. 7. Syluest. verbo vsura. 4. quaestione. 4. Nauarro vbi supra. Alij vero referunt ad secundum titulum. Alij vero ad tertium, inter quos fuit Victoria & Soto libro. 6. de iustitia, quaest. 12. articulo. 2. quanuis ipse propter primum argumentum factum contra primum titulum, dicat sibi non patere quodnam illorum cambiorum iustum sit. PRO decisione sit prima conclusio. Licitum est commutare pauciora dipondia, numerando illa vbi est penuria totius pecuniae, & recipere plura vbi est copia in alio regno. Probatur. Nam vbi est penuria totius monetae, pluris aestimatur ab omnibus quam vbi est copia: ergo ratione huius aestimationis licitum erit recipere maiorem summam vbi est maior copia monetae. Confirmatur. Licet permutare minorem mensuram frumenti in loco vbi pluris aestimatur propter inopiam frumenti pro maiore mensura, reddenda vbi aestimatur minoris propter abundantiam: ergo idem erit de pecunia. Secundo arguitur ab effectu. Res venales vbi est minor copia pecuniae minus valent quam vbi est maior copia totius pecuniae, ergo licitum erit minorem summam pecuniae in vno regno permutare cum maiore in alio regno. Patet consequentia, quia effectus, seu primarius finis ad quem ordinatur pecunia, est ad emendas res venales; ergo vbi respectu huius finis pluris aestimatur pecunia, licite permutabitur pro maiore summa pecuniae reddenda in alio regno, vbi minoris aestimatur in ordine ad finem principalem. Vltimo. Nam primus titulus & secundus non sufficiunt vt probatum est ad iustificandum cambia, ergo tertius titulus sufficiet, omnia enim damnare, durissimum est. Secunda conclusio. Duo illa cambia de quibus fit mentio in argumento primo contra tertium titulum, possunt iustificari etiam si pretium sit distinctum. Probatur. Iustum rerum pretium est illud quod aestimatur in communi foro, sed potest contingere, quod aestimatio cambij fori Metinensis sit maior a Metina in Antuerpiam, quam aestimatio cambij celebrati Antuerpiae ad Metinam: ergo pretia distincta poterunt esse iusta. Secundo. Multitudo emptorum est causa vt res venales pluris aestimentur: sed contingit plures esse qui quaerant cambia a Metina in Antuerpiam quam econtra: ergo iuste celebrabuntur maiori pretio Metinae quam Antuerpiae. AD argumenta respondetur . Ad primum negatur consequentia, quia lucrum ex mutuo ratione temporis expectati est vsura, non autem ratione diuersi loci. Concedimus tamen , licitum esse mutuanti deducere in pactum cum mutuatario, vt reddat plus pecuniae in ea quantitate quanta est necessaria ad emendum tantam copiam rerum venalium, quantam mutuator esset empturus, si non mutuasset pecuniam. Sed in isto casu non est lucrum ex mutuo, sed tantum mutuator se indemnem conseruat. Ad argumenta vero contra primum & secundum titulum non respondetur: sed concedo illorum intentum. Ad argumentum primum contra tertium titulum negatur antecedens propter rationem datam in secunda conclusione. Ad secundum negatur consequentia. Nam cambia eiusmodi prohibita sunt fieri intra idem regnum. Vt patet in. l. 8. titulo. 18. lib. 5. Copilationis legum Hispaniae. Secundo respondetur: quod licet non esset ista lex, consequentia nihil valet: quia intra idem Regnum est facilis asportatio pecuniae de loco in locum & perinde est atque si vbique esset copia pecuniae ad huiusmodi cambia transigenda: & ideo nihil pretij potest accipi ratione copiae vel inopiae: sed tantum ratione asportationis. Caeterum in diuersis Regnis regulariter loquendo non est facilis asportatio pecuniae: quia vel est lege prohibita, vel quia magnis exponitur periculis. Vnde superest necessarium esse ad negotiationes in mercibus diuersorum Regnorum, quod eiusmodi cambia fiant . Dixi regulariter loquendo, quia potest contingere vt duo regna essent inter se ita conuenientia, vt pecuniae libere & facile transferrentur de regno in regnum: & tunc non essent licita eiusmodi cambia de regno in regnum: sicut etima viceuersa contingit, quod in vno regno sint duo loca vsque ad eo distincta, vt transportatio pecuniae sit difficillima & per multas ambages & pericula, & tunc licita erunt huiusmodi cambia ratione copiae vel inopiae totius monetae intra idem regnum: nisi forte lege prohibeatur. Sicut v. g. potest esse licitum cambium ab Hispania ad Indos & econuerso, & tamen idem regnum computatur sed propter difficultatem transferendi pecuniam & propter multam copiam pecuniae apud Indos licite fiunt huiusmodi cambia. Plurimae aliae quaestiunculae possent di sputari circa casus particulares cambiorum: sed omnes ex praedictis facile soluentur. Vt v. g. si quaeratur, an quando campsor licite remittit venditorem, vel quemlibet alium ad mensarium, vt ibi recipiat pecuniam constitutam: an possit ipse campsor si nollet remittere accipere sibi, quinque ex mille numeratis? Respondetur, quod secundum quartam conclusionem & titulum ibi explicatum licitum est: quia illa, quinque ad illum pertinebant. Si vero titulus tertiae conclusionis admittatur, respondetur, quod non licet campsori retinere sibi, quinque integra: quia pars illorum pertinebat ad venditorem, sed licitum erit retinere medietatem. Caeterum ad alia dubia soluenda, duo principia sunt notanda. Primum est, quod ratione temporis expectatae solutionis non potest aliquid accrescere campsori, bene tamen ratione lucri vere cessantis vel damni emergentis. Ex hoc principio sequitur, valde suspecta esse cambia quae fiunt a Metina in Vlyssiponam secundum aequalitatem, quod vulgo dicitur, a ygual. Ratio est: quia communiter ista cambia fiunt quia campsor Castellanus expectat plus temporis quam moris est. Nam alia cambia quae communiter siunt, non transiguntur ad aequalitatem sed pauciora dipondia dantur Vlyssiponae quam recipiantur Metinae: & communiter expectatur tempus vnius mensis. Quod si quia dilatatur tempus hoc, cambium fiat adaequale, est vsura ex parte Castellani. Secundum principium est, quod sicut in alijs mercibus pretium iustum iudicatur esse quod currit in communi foro, dummodo non fiat monopolium ab ipsis mercatoribus: ita etiam in cambijs aestimandum est pretium iustum, quod currit secluso monopolio pecuniae ex parte campsorum . Quapropter si aliquis campsor accipiat in nundinis multam summam pecuniae ad cambium ab alijs campsoribus, reseruaturus eam ad tempus in quo maxime necessaria erat: non poterit cariore pretio cambire quam futurum esset si ipse non fecisset monopolium : at vero propriam pecuniam poterit campsor reseruare cambiendam pro tempore quo carius cambietur. Sicut quisque potest reseruare proprium frumentum vendendum tempo re quo carius est valiturum; non enim peccat contra iustitiam commutatiuam: poterit autem peccare in aliquo casu contra iustitiam legalem & contra charitatem patriae propter necessitatem reipublicae. Etenim secundum legalem iustitiam quisque tenetur prouidere bono communi tempore necessitatis. Et proportionabiliter dicendum est de campsoribus. Atque hactenus de cambijs. # [de monte pietatis] De Monte pietatis. SVperest specialis disputatio de monte pietatis, an sit vsurarius? De qua re Caietanus edidit opusculum longum, & Ioannes de Medina in tractatu de vsuris, & Soto libro. 6. quaestione. 1. articulo. 6. Nauarrus super caput primum. 14. quaestione. 3. nu. 46. PRO cuius decisione notandum est primo, quod mons pietatis est cumulus rerum vtilium, siue frumenti, siue pecuniae, destinatus ad subleuandas miserias pauperum per mutuum. Secundo nota, quod huius montis sunt tres conditiones. Prima est, quod qui montis curam gerunt, teneantur pauperi petenti mutuum, dare certam summam. v. g. tres aureos, tres modios tritici soluendos intra annum. Secunda conditio, quod pauper mutuatarius tenetur dare pignus custodiendum a ministris montis suo ipsorum periculo, ita quod si pauper soluerit mutuum intra tempus praefixum, teneantur reddere integrum pignus: sin autem soluerit intra tempus, venditur pignus & soluitur monti debitum, & reliquum redditur pauperi. Tertia donditio, vt pauper mutuatarius teneatur vltra capitale reddere aliquam pensionem pro singulis mensibus, non quidem ratione expectatae solutionis, sed pro stipendio ministrorum montis. Tertio notandum, quod inter operas ministrorum huius montis, quaedam sunt dignae pretio. v. g. habere rationem dati & accepti in libris, custodire pignora praesertim si sunt onerosa, conducere domum necessariam ad custodiam pignorum, & super haec omnia obligatio montis ad mutuandum aestimabilis est pretio. Aliae sunt operae ministrorum que debet exhiberi gratis, vt actio mu tuandi, redditio pignioris tempore solutionis. Quarto notandum, quod inter has operas ministrorum quaedam sunt manifestae in commodum pauperum, v. g. obligatio ad mutuandum, custodia pignorum; quae dam sunt que videntur esse in commodum montis vt conseruetur, & in vtilitatem ministrorum. v. g. habere rationem dati & accepti. Vltimo notandum est primam & secundam conditionem iustissimas esse, de quibus nulla est dubitatio. Item manifestum est, ministros montis posse recipere stipendium pro ministerio quod cedit in vtilitatem pauperum. Est ergo tota difficultas. An pro alijs ministerijs. v. g. pro habenda ratione dati & accepti, pro expensis librorum, pro custodia pignorum quae non sunt onerosa, vt v. g. anulus aureus: licitum sit aliquid pretij accipere ab ipsis pauperibus mutuatarijs? Pro parte negatiua arguitur primo. Pauperes coguntur reddere stipendium ministris pro sustentatione, quod redundat in vtilitatem ministrorum & non pauperum: ergo iniuriam patiuntur pauperes ipsi. Patet consequentia: quia nemo tenetur dare pretium alicui pro eo quod redundat in eius vtilitatem. Secundo. Nam & si pro diligentia custodiendi pignora onerosa, possit aliquid pretij a pauperibus exigi, tamen pro custodia pignorum quae non sunt onerosa: non potest aliquid exigi a pauperibus; sed a ministris montis indifferenter exigitur aequale pretium a quolibet paupere: ergo iniuriam faciunt pauperi qui deponit pignus non onerosum. Tertio. Maius pretium cogitur soluere pauper qui maiori tempore retinet mutuum , quam qui maiori tempore, ergo ratione temporis aliquid recipitur, & per consequens est vsura. Vltimo. Si homo particularis segregaret aliqua bona sua. v. g. frumentum aut pecunias ad mutuandum pauperibus, cum conditionibus supradictis montis pietatis, esset vsurarius, ergo & ipse mons. ¶ Sed in contrarium est. Quod multi Pontifices approbauerunt montem pietatis, v. g. Paulus II. Sixtus IIII. Innocentius VIII. & alij qui referuntur in Concilio Lateranensi Sessione 10. sub Leone 10. Et praesertim ipse Leo maxime montem pietatis approbat. & in Concilio Tridentino Sessio. 22. in decreto de reformatione, cap. 8. & 9. annumeratur mons pietatis inter opera pietatis. Nihilominus Caiet. vbi supra tenet partem negatiuam quem sequitur Soto vbi supra. PRO decisione huius difficultatis, est prima conclusio. Mons pietatis cum omnibus conditionibus supra positis vere pius est & iustus. Ista conclusio probatur ex expressa definitione Concilij Lateranensis vbi supra, vbi commemoratis opinionibus contrarijs circa montem pietatis & rationibus opinionum, aperte & grauissimis verbis definitur, montem pietatis licitum esse & pium , & praedicandum propter eius pietatem populis, etiam cum indulgentijs a sancta sede Apostolica concessis. Et ibidem excommunicantur qui oppositum dicere praesumpserint. Sed respondent autores contrariae sententiae, primo, quod non omnia acta Concilij Lateranensis sunt vsu & more ecclesiae recepta. Sed ista responsio nulla est. Nam quanuis interdum constitutiones Conciliorum non sint exequutioni demandatae: tamen declarationes iuris naturalis vel diuini, non sunt annumerandae inter constitutiones: sed inter institutiones fidei, & definitiones. Cum ergo in dicto Concilio ex professo declaretur, iustum esse montem pietatis cum illis conditionibus: non pendet illa declaratio ex vsu & more ecclesiarum. Secundo respondent, quod ibi non approbatur absolute mons pietatis quantum ad omnia capitula: sed solum declaratur licitum esse pro obligatione ad mutuandum aliquid pretij accipere. Sed neque ista solutio satisfacit: quia expresse ibi dicitur, licitum esse stipendium recipere pro expensis ministrorum necessarijs ad conseruationem montis, eo vel maxime quod pretium pro obligatione ad mutuandum sub pignore, non sufficeret ad soluendum ministerium necessarium pro montis conseruatione. Denique respondent , quod in praedicta Decretali approbatur mons pietatis cum omnibus suis capitulis & constitutionibus: quatenus sacris Canonibus non contrariantur. Et confirmant hanc responsionem: nam Caietanus qui interfuit illi Concilio optime intellexit mentem illius Decre ti: & tamen ipse adhibet istam solutionem in opusculo dicto, ergo bona est explicatio; praesertim quod cum Caietanus fuerit tempore Leonis X. nunquam fuit reprehensus propter illud opusculum. Sed haec responsio in duobus peccat. Primo, quia in illo Decreto nusquam sunt talia verba, scilicet quatenus sacris Canonibus non contrariantur; quin potius cum ipsae conditiones expresse numerentur & approbentur: declaratur, quod sacris Canonibus non contrariantur. Secundo peccat responsio ignorantia historiae; nam Caietanus in fine citati opusculi dicit se illud perfecisse anno 1498. at vero Concilium Lateranense indictum est a Iulio II. anno 1512. & sessio illa 10. citata, habita est sub Leone X. anno 1515. ergo constat quod Caietanus in suo opusculo non explicauit decretum Concilij Lateranensis, sed illa verba quae ipse dicit, referenda sunt ad aliam antiquiorem decretalem, quae non est in corpore iuris: quin potius creditur Caietanus retractasse suam sententiam; quia cum in Concilio Lateranensi in Sessione citata interrogatum fuisset a toto Concilio, an placeret illud decretum: responsum est ab omnibus, placere: vno excepto Hieremia Archiepiscopo Tranensi. Cum ergo Caietanus qui ibi aderat tanquam Magister ordinis Praedicatorum tacuisset, visus est approbasse decretum & suam sententiam retractasse. Deinde probatur conclusio ratione naturali. Nam vt habetur de regulis iuris in. 6. qui sentit commodum, sentire debet & onus: sed pauperes mutuatarij soli sentiunt commodum montis: ergo ad ipsos solos pertinet sentire onus. Praeterea. Ministri propter operas necessarias ad conseruationem montis merentur stipendium: sed qui erexit montem non tenetur de bonis suis illud conseruare, satis enim pie egit relinquendo montem obligatum ad mutuandum pauperibus; rursus neque respublica ad quam pertinet cura administrationis montis tenetur soluere istud stipendium: ergo reliquum est, quod pauperes teneantur ad soluendum stipendium necessarium ad conseruationem montis . Patet consequentia: nam conseruatio tantum cedit in vtilitatem pauperum . Et confirmatur. Nam qui erexit montem cum illis conditionibus , abdicauit a se dominium montis & transtulit in rempublicam, vel quod probabilius est in communitatem pauperum: & administrationem illius reliquit in republica. Quomodolibet ergo sit, semper tamen mons cedit in commodum tantum ipsorum pauperum; ergo ad ipsos tantum pertinet soluere stipendium montis. Secunda conclusio. Multo prudentius & pius erigeretur mons, si autor illius relinqueret pensionem sufficientem pro ministris: etiam si mons ipse non esset tam pinguis. Haec conclusio habetur expresse in Concilio citato, & ratione naturali patet. Quia melius est misericordia, subleuare miserias pauperum mere gratis, quam exigendo ab illis aliquod pretium pro ministris, ergo &c. AD argumenta posita in principio dubij restat respondere. Ad primum negatur antecedens. Imo omnes operae ministrorum cedunt in vtilitatem pauperum: siquidem sunt necessariae ad conseruationes montis, qui totus est dedicatus & obligatus ad mutuandum pauperibus. Ad secundum respondetur, quod quando aliquod pretium est legitimum, non debet variari propter conditiones indiuiduales mercis. v. g. sicut idem est pretium legitimum tritici, siue sit optimum, siue mediocre, siue commune sic etiam iustum pretium est, quod taxatum est statuto a republica confirmato : ad administrationem montis, vt quiuis pauper soluat recipiens mutuum pro singulis mensibus certam summam, siue det pignus onerosum siue non onerosum. Ad tertium respondetur, quod ministri montis nihil recipiunt amplius propter expectatum tempus, sed propter suas operas quae maiori tempore maiorem mercedem merentur. Ad quartum respondetur primo nego consequentiam: quia homo particularis retinet apud se dominium montis, & potest cum voluerit in alios vsus illum conuertere, vnde ad ipsum pertinebit montem conseruare de bonis proprijs: nam pro actione mutuandi nihil potest recipere. Caeterum qui erexit montem pietatis de quo loquimur, abdicauit a se dominium montis & transtulit in communitatem pauperum, cum obligatione ad mutuandum singulis pauperibus: & propterea administratio montis digna est stipendio dato a pauperibus mutuatarijs. Secundo respondetur, quod neque homo particularis esset vsurarius, si obligaret montem ad mutuandum pauperibus in perpetuum, retinendo sibi dominium directum dum viueret, & transferendo dominium vtile in vtilitatem pauperum: & sic posset recipere moderatum pretium, sicut dictum est de monte pietatis. SED circa primam solutionem est dubium, An dominium montis transferatur in rempublicam, an potius in communitatem pauperum, & an sit verum dominium? Ratio dubij est: quia ille dicitur dominus; qui potest vti re in quos velit vsus: sed neque respublica neque pauperum communitas potest vti hoc monte in quos velit vsus: ergo neutra est domina. Respondetur, quod siue dominium maneat in republica siue in pauperibus, non tamen dominium est perfectum & absolutum, sed limitatum voluntate antiqui domini erectoris montis. Sicut etiam primogenitura maioricatus; est enim filius primogenitus dominus illius: & tamen non potest in quos velit vsus expendere illa bona. Et vxor est domina suae dotis, & tamen non potest illam administrare viuente viro, sed tantum ipse vir. Secundo dico, quod dominium montis pietatis translatum est ad communitatem pauperum: administratio vero pertinet ad rempublicam. Et ratio huius est, quia tota montis vtilitas pertinet ad communitatem pauperum praecise, ergo ad ipsam pertinet dominium potius quam ad rempublicam. Hactenus de iustitia & partibus eius subiectiuis dicta sufficiant. De reliquis vero partibus iustitiae potentialibus in tertio tomo dicendum erit, Deo fauente, cui sit honor & gloria. LAVS DEO.