ARTICVLVS II.Vtrùm aliquis dicatur iniustus ex hoc, quòd facit iniustum.

Source
AD Secundum sic proceditur.
Videtur quòd aliquis dicatur iniustus ex hoc, quòd facit iniustum. Habitus enim specificantur per obiecta, vt ex suprà
1. 2. q. 54 artic. 2.
dictis patet. Sed propriũ proprium obiectum iustitiæ, est iustũ iustum : & proprium obiectum iniustitiæ est iniustum. Ergo & iustus dicendus est aliquis ex hoc, quod facit iustum: & iniustus hoc, quòd facit iniustum.
¶ 2 Præterea. Philosophus dicit in 5.
Ethicor. falsam esse opinionẽ opinionem quorundam, qui æstimant in potestate hominis esse, vt statim faciat iniustum, & quòd iustus non possit minus facere iniustum, quàm iniustus. Hoc autem non esset, nisi facere iniustum esset proprium iniusti. Ergo aliquis iudicādus iudicandus est iniustus ex hoc, quòd facit iniustum.
¶ 3 Præterea. Eodem modo se habet omnis virtus ad proprium actum, & eadẽ eadem ratio est de vitijs oppositis. Sed quicũque quicumque facit aliquid intemperatum, dicitur intemperatus, ergo quicunque facit aliquid iniustum, dicitur iniustus.
SED contra est, quod
Lib. 5. ca. 6. tom. 5.
Philosophus dicit in 5. Ethicorum, quòd aliquis facit iniustum, & iniustus non est.
RESPONDEO dicendum, quòd sicut obiectum iustitiæ est aliquid æquale in rebus exterioribus, ita etiam obiectum iniustitiæ est aliquid inæquale: prout scilicet alicui attribuitur plus vel minus, quàm sibi competat. Ad hoc autem obiectum comparatur habitus iniustitiæ mediante proprio actu, qui vocatur iniustificatio. Potest ergo cō tingere contingere , quòd qui facit iniustum, non est iniustus dupliciter. Vno modo propter defectum comparationis ipsius operationis ad proprium obiectum, quæ quidem recipit speciem & nomen à per se obiecto, non autem ab obiecto per accidẽs accidens . In his autẽ autem quæ sunt propter finẽ finem per se dicitur aliquid quod est intentum, per accidens autẽ autem quod est præter intentionem. Et ideo si aliquis faciat aliquid quod est iniustum, non intendens iniustum facere (puta cùm hoc facit per ignorantiam, non existimans se iniustũ iniustum facere) tunc non facit iniustum per se, & formaliter loquendo, sed solùm per accidens, & quasi materialiter faciens id quod est iniustum. Vnde & talis operatio non denominatur iniustificatio. Alio modo potest contingere propter defectũ defectum comparationis ipsius operationis ad habitum. Potest enim iniustificatio procedere quandoque quidẽ quidem ex aliqua passione, puta iræ vel concupiscentiæ. Quādoque Quandoque autem ex electione: quando scilicet ipsa iniustificatio per se placet, & tunc propriè procedit ab habitu, quia vnicuique habenti aliquem habitum est secundum se acceptum, quod conuenit illi habitui. Facere ergo iniustum ex intentione & electione, est proprium iniusti secundum quod iniustus dicitur, qui habet in | iustitiæ habitum: sed facere iniustum præter intentionem, vel ex passione, potest aliquis absque habitu iniustitiæ.
AD Primum ergo dicendum, quòd obiectum per se & formaliter acceptum, specificat habitum, non autem prout accipitur materialiter & per accidens.
AD secundum dicendum, quòd non est facile cuiquam facere iniustũ iniustum ex electione, quasi aliquid per se placens, & non propter aliud, sed hoc proprium est habentis habitũ habitum , vt ibidem Philosophus dicit.
AD tertium dicendum, quòd obiectum temperantiæ non est aliquid exterius constitutum, sicut obiectum iustitiæ. Sed obiectum temperantiæ, id est, temperatum, accipitur solùm in comparatione ad ipsum hominem. Et ideo quod est per accidens & præter intentionem, non potest dici temperatum nec materialiter nec formaliter, & similiter neque intemperatum. Et quantum ad hoc est dissimile in iustitia & in alijs virtutibus moralibus. Sed quantum ad comparationem operationis ad habitũ habitum , in omnibus similiter se habet.
Commentary

SVMMA ARTICVLI.

PRima conclusio. Duobus modis potest contingere, quòd aliquis faciat iniustum, & non sit iniustus secundum quòd iniustus dicitur ab habitu iniustitiæ. Primo quidem si faciat iniustũ iniustum præter intentionẽ intentionem .
Secũdo Secundo si faciat iniustũ iniustum ex aliqua passione.
Secunda conclusio. Facere iniustum ex intentione & electione est proprium iniusti secundum quod iniustus dicitur ab habitu iniustitiæ.
COMMENTARIVS.

COMMENTARIVS.

DVbitatur in hoc articulo circa istas cōclusiones conclusiones D. Divi Tho Thomae . Videntur enim falsæ. Primo quidem, quoniam actio iniuriosa furti facta ex passione formaliter est actus iniustitiæ, ergo facit hominem iniustum formaliter. Quemadmodum etiam qui fornicatur in loco sacro, quanuis fornicetur ex passione, & nollet cum muliere esse ibi, nihilominus facit formaliter sacrilegium, & ipse est sacrilegus, ergo impertinens est quòd aliquis peccet ex passione, ad hoc, quòd non sit formaliter vitium talis speciei.
Secundo arguitur. Omnis actus iniquus siue ex ignorātia ignorantia siue ex passione siue ex intentione, contrariatur iustitiæ & corrumpit illam, ergo poterit generare habitum contrarium iniustitiæ si sæpius multiplicetur.
Tertio arguitur. Omnis actio iniuriosa siue ex ignorantia siue ex passione siue ex intentione fiat, si peccatũ peccatum mortale est auertit hominem à Deo, & corrumpit omnes virtutes infusas, imo etiam auertit hominẽ hominem à Deo vt authore naturæ, & manet omnino miser, ergo ille est iniustus.
Denique arguitur. Si doctrina Diui Thomæ vera est, sequitur quòd habeat verum in alijs vitijs contrarijs alijs virtutibus moralibus: Cōsequẽs Consequens tamen est falsum, ergo, &c. Probatur sequela, quoniam rationes Diui Thomæ in articulo æqualiter procedũt procedunt de omnibus vitijs. Minor autem probatur ex doctrina D. Divi Thom. Thomae in solutione ad tertium. Vbi docet, differentiā differentiam inter iniustitiā iniustitiam & alia vitia: sicut est differentia inter iustitiam & alias virtutes secundum comparationem ad obiectum. In oppositum tamen est doctrina Arist. lib. 5. Ethic. capit. 8. quam explicat Diuus Thomas in art.
PRO decisione difficultatis sit prima cō clusio conclusio . Rectè & verè Arist. Aristoteles & morales philosophi illum sequuti attribuunt soli actioni iniustitiæ ex intentione & electione factæ, vt sit propria hominis iniusti faciatq́; faciatque iniustum.
Pro intelligentia huius conclusionis. Notandum est, quòd in duplici sensu potest verificari & probari. Vno modo, vt iniustus accipiatur pro homine iniusto secundũ secundum ha| bitum iniustitiæ. Alio modo vt propriũ proprium accipiatur pro eo quod alicui conuenit primo & per se & maximè formaliter. Probatur ergo conclusio in priori sensu: quoniā quoniam quanuis sit verũ verum , quod attenta facultate liberi arbitrij possit aliquis homo prorumpere prima vice in actum iniustitiæ ex electione & intentione factum: tamen moraliter loquendo hoc non contingit. Nemo enim repente fit summus neque in virtute neque in vitio. Est igitur argumentũ argumentum . Actus iniustitiæ ex electione & intentione, est summus actus in illo genere actus & vitij, ergo qui illum exercet habet habitũ habitum iniustitiæ. Et cōfirmatur confirmatur , quoniam sicut virtus est dispositio perfecti ad optimũ optimum : ita vitium, vt dicitur 7. Physicor. est dispositio imperfecti ad pessimum. Sed hæc dispositio non acquiritur quolibet actu imperfecto, sed necesse est per incrementa procedere siue in bono siue in malo, ergo qui iam peccat ex intentione & electione circa tale obiectum habituatus est respectu illius.
Deinde probatur cōclusio conclusio in alio sensu. Iniustum non ex intentione & electione volitum, quāuis quamuis sit præuisum & cognitum: non est per se primo volitum licet possit dici, per se secundò volitum. Similiter iniustum ex ignorantia & passione volitũ volitum non est per se & directè volitũ volitum , sed indirectè vel interpretatiuè, ergo sola actio iniusta ex intentione & electione habet quod sit propria primo & per se hominis iniusti. Reliquæ vero actiones etiam iniustæ non habent hoc primò & per se & formaliter, sed per se secundò, vel indirectè vel per accidens & interpretatiuè. Antecedens probatur, quoniā quoniam in moralibus finis expressè intentus specificat actum formalissimè: sicut in numeris vltima vnitas superueniens dat speciem numero, ergo actus iniustitiæ exercitus ex intentione & electione talis finis, est proprius & formalissimus iniustitiæ habitus.
Secunda cōclusio conclusio . Doctrina D. Divi Tho. Thomae etiā etiam habet verum in vniuersis vitijs, vt rationes factæ probant: sed quoniā quoniam alia vitia præter iniustitiā iniustitiam , versantur circa passiones, visum est aliquibus quod illa operatio in alijs vitijs dicatur fieri ex passione, quæ fit ex passione circa aliam materiā materiam , non circa propriam illius vitij. Quoniā Quoniam aliâs omnis actio vitiosa esset ex passione in illis vitijs. Nobis tamen non placet hæc intelligentia. Est enim differentia inter incontinentem & intemperatũ intemperatum . Quod quanuis vterq́; vterque se exerceat circa passiones non moderando illas: tamen incōtinens incontinens dicitur peccare ex passione: intemperatus autem ex habitu & electione. Ratio est huius differentiæ, quoniam ille dicitur peccare ex passione, qui præuenitur ab aliqua passione ab eaq̃; eaque irritatur, quæ non est sibi volũtaria voluntaria vel non omnino voluntaria. At vero quādo quando aliquis iam habet habitum intemperantiæ, iam ipsæ passiones volũtarię voluntariæ sunt, & aliquādo aliquando imo & sæpè volũtariè voluntarie incitat̃ incitatur atq; atque irritatur. Atq; Atque hoc pacto etiā etiam in materia intẽperātiæ intemperantiæ inuenietur aliquis qui non peccet ex passione, sed ex habitu & intentione & electione.
Ad argumenta in oppositũ oppositum respondetur. Ad primũ primum quod actio iniustitiæ facta ex passione à sciente & vidente quod est iniustitię iniustitiæ actio, magis accedit ad formalitatem vitij iniustitiæ, quā quam ea quæ sit ex ignorantia. Vtraq́; Vtraque tamen non est per se primò actio iniustitiæ sed per accidens intenta vel per se secundò.
Ad secũdũ secundum respōdetur respondetur , solā solam actionẽ actionem quæ fit per se primo ex intẽtione intentione & electione cō trariari contrariari per se primo virtuti iustitiæ: & præsupponit moraliter loquẽdo loquendo habitũ habitum iniustitiæ.
Ad tertiũ tertium respondetur, quod non solũ solum apud Theologos, sed etiā etiam apud philosophos morales verũ verum est quod vnicus actus iniustitiæ, qui est peccatũ peccatum mortale, corrũpit corrumpit omnes infusas virtutes. Sed tamen ex virtutibus acquisitis semper manet quædā quædam habitualis dispositio virtutis ad bonum: neque statim vnico actu generatur habitus vitij.
Ad quartũ quartum , ex doctrina D. Divi Tho. Thomae respōdetur respondetur , quod potius inde colligitur nostra secunda cōclusio conclusio . Quanuis aliqualis differentia assignetur à D. Divo Tho. Thoma inter iustitiam & alias virtutes: & consequenter inter actionem iniustitiæ & actionem aliorum vitiorum.
Loading...