AD Secundum sic proceditur.{ Infra arti. 4. ad 14. et 5. Eth. lec. 13. et Psal. 35. princ. } Videtur quod aliquis dicatur iniustus ex hoc, quod facit iniustum. Habitus enim specificantur per obiecta, vt ex supra + { 1. 2. q. 54 artic. 2. } dictis patet. Sed proprium obiectum iustitiae, est iustum : & proprium obiectum iniustitiae est iniustum. Ergo & iustus dicendus est aliquis ex hoc, quod facit iustum: & iniustus hoc, quod facit iniustum.