AD Secundum sic proceditur.{ Infra arti. 4. ad 14. et 5. Eth. lec. 13. et Psal. 35. princ. } Videtur quòd aliquis dicatur iniustus ex hoc, quòd facit iniustum. Habitus enim specificantur per obiecta, vt ex suprà † { 1. 2. q. 54 artic. 2. } dictis patet. Sed propriũ obiectum iustitiæ, est iustũ : & proprium obiectum iniustitiæ est iniustum. Ergo & iustus dicendus est aliquis ex hoc, ꝙ facit iustum: & iniustus hoc, quòd facit iniustum.