ΒΆ 2 Praeterea. Philosophus dicit in 5. + { Lib. 5. ca. 4. et 16. in prin. et ca. 9. a medio. tom. 3. } Ethicor. falsam esse opinionem quorundam, qui aestimant in potestate hominis esse, vt statim faciat iniustum, & quod iustus non possit minus facere iniustum, quam iniustus. Hoc autem non esset, nisi facere iniustum esset proprium iniusti. Ergo aliquis iudicandus est iniustus ex hoc, quod facit iniustum.