¶ 2 Præterea. Philosophus dicit in 5. † { Lib. 5. ca. 4. et 16. in prin. et ca. 9. â medio. tom. 3. } Ethicor. falsam esse opinionẽ quorundam, qui æstimant in potestate hominis esse, vt statim faciat iniustum, & quòd iustus nō possit minus facere iniustum, quàm iniustus. Hoc autem non esset, nisi facere iniustum esset proprium iniusti. Ergo aliquis iudicādus est iniustus ex hoc, quòd facit iniustum.