RESPONDEO dicendum, quòd sicut obiectum iustitiæ est aliquid æquale in rebus exterioribus, ita etiam obiectum iniustitiæ est aliquid inæquale: prout scilicet alicui attribuitur plus vel minus, quàm sibi competat. Ad hoc autem obiectum comparatur habitus iniustitiæ mediante proprio actu, qui vocatur iniustificatio. Potest ergo cō tingere , quòd qui facit iniustum, non est iniustus dupliciter. Vno modo propter defectum comparationis ipsius operationis ad proprium obiectum, quæ quidem recipit speciem & nomen à per se obiecto, non autem ab obiecto per accidẽs . In his autẽ quæ sunt propter finẽ per se dicitur aliquid quod est intentum, per accidens autẽ quod est præter intentionem. Et ideo si aliquis faciat aliquid quod est iniustum, non intendens iniustum facere (puta cùm hoc facit per ignorantiam, non existimans se iniustũ facere) tunc nō facit iniustum per se, & formaliter loquendo, sed solùm per accidens, & quasi materialiter faciens id quod est iniustum. Vnde & talis operatio non denominatur iniustificatio. Alio modo potest contingere propter defectũ comparationis ipsius operationis ad habitum. Potest enim iniustificatio procedere quandoque quidẽ ex aliqua passione, puta iræ vel concupiscentiæ. Quādoque autem ex electione: quando scilicet ipsa iniustificatio per se placet, & tunc propriè procedit ab habitu, quia vnicuique habenti aliquem habitum est secundum se acceptum, quod conuenit illi habitui. Facere ergo iniustum ex intentione & electione, est proprium iniusti secundum quod iniustus dicitur, qui habet in iustitiæ habitum: sed facere iniustum præter intentionem, vel ex passione, potest aliquis absque habitu iniustitiæ.