AD Secundum sic proceditur.{ Infra arti. 4. ad 14. et 5. Eth. lec. 13. et Psal. 35. princ. } Videtur quod aliquis dicatur iniustus ex hoc, quod facit iniustum. Habitus enim specificantur per obiecta, vt ex supra + { 1. 2. q. 54 artic. 2. } dictis patet. Sed proprium obiectum iustitiae, est iustum : & proprium obiectum iniustitiae est iniustum. Ergo & iustus dicendus est aliquis ex hoc, quod facit iustum: & iniustus hoc, quod facit iniustum. ¶ 2 Praeterea. Philosophus dicit in 5. + { Lib. 5. ca. 4. et 16. in prin. et ca. 9. a medio. tom. 3. } Ethicor. falsam esse opinionem quorundam, qui aestimant in potestate hominis esse, vt statim faciat iniustum, & quod iustus non possit minus facere iniustum, quam iniustus. Hoc autem non esset, nisi facere iniustum esset proprium iniusti. Ergo aliquis iudicandus est iniustus ex hoc, quod facit iniustum. ¶ 3 Praeterea. Eodem modo se habet omnis virtus ad proprium actum, & eadem ratio est de vitijs oppositis. Sed quicumque facit aliquid intemperatum, dicitur intemperatus, ergo quicunque facit aliquid iniustum, dicitur iniustus. SED contra est, quod + { Lib. 5. ca. 6. tom. 5. } Philosophus dicit in 5. Ethicorum, quod aliquis facit iniustum, & iniustus non est. RESPONDEO dicendum, quod sicut obiectum iustitiae est aliquid aequale in rebus exterioribus, ita etiam obiectum iniustitiae est aliquid inaequale: prout scilicet alicui attribuitur plus vel minus, quam sibi competat. Ad hoc autem obiectum comparatur habitus iniustitiae mediante proprio actu, qui vocatur iniustificatio. Potest ergo contingere , quod qui facit iniustum, non est iniustus dupliciter. Vno modo propter defectum comparationis ipsius operationis ad proprium obiectum, quae quidem recipit speciem & nomen a per se obiecto, non autem ab obiecto per accidens . In his autem quae sunt propter finem per se dicitur aliquid quod est intentum, per accidens autem quod est praeter intentionem. Et ideo si aliquis faciat aliquid quod est iniustum, non intendens iniustum facere (puta cum hoc facit per ignorantiam, non existimans se iniustum facere) tunc non facit iniustum per se, & formaliter loquendo, sed solum per accidens, & quasi materialiter faciens id quod est iniustum. Vnde & talis operatio non denominatur iniustificatio. Alio modo potest contingere propter defectum comparationis ipsius operationis ad habitum. Potest enim iniustificatio procedere quandoque quidem ex aliqua passione, puta irae vel concupiscentiae. Quandoque autem ex electione: quando scilicet ipsa iniustificatio per se placet, & tunc proprie procedit ab habitu, quia vnicuique habenti aliquem habitum est secundum se acceptum, quod conuenit illi habitui. Facere ergo iniustum ex intentione & electione, est proprium iniusti secundum quod iniustus dicitur, qui habet in iustitiae habitum: sed facere iniustum praeter intentionem, vel ex passione, potest aliquis absque habitu iniustitiae. AD Primum ergo dicendum, quod obiectum per se & formaliter acceptum, specificat habitum, non autem prout accipitur materialiter & per accidens. AD secundum dicendum, quod non est facile cuiquam facere iniustum ex electione, quasi aliquid per se placens, & non propter aliud, sed hoc proprium est habentis habitum , vt ibidem Philosophus dicit. AD tertium dicendum, quod obiectum temperantiae non est aliquid exterius constitutum, sicut obiectum iustitiae. Sed obiectum temperantiae, id est, temperatum, accipitur solum in comparatione ad ipsum hominem. Et ideo quod est per accidens & praeter intentionem, non potest dici temperatum nec materialiter nec formaliter, & similiter neque intemperatum. Et quantum ad hoc est dissimile in iustitia & in alijs virtutibus moralibus. Sed quantum ad comparationem operationis ad habitum , in omnibus similiter se habet.