AD Secundum sic proceditur.{ Infra arti. 4. ad 14. et 5. Eth. lec. 13. et Psal. 35. princ. } Videtur quòd aliquis dicatur iniustus ex hoc, quòd facit iniustum. Habitus enim specificantur per obiecta, vt ex suprà † { 1. 2. q. 54 artic. 2. } dictis patet. Sed propriũ obiectum iustitiæ, est iustũ : & proprium obiectum iniustitiæ est iniustum. Ergo & iustus dicendus est aliquis ex hoc, ꝙ facit iustum: & iniustus hoc, quòd facit iniustum. ¶ 2 Præterea. Philosophus dicit in 5. † { Lib. 5. ca. 4. et 16. in prin. et ca. 9. â medio. tom. 3. } Ethicor. falsam esse opinionẽ quorundam, qui æstimant in potestate hominis esse, vt statim faciat iniustum, & quòd iustus nō possit minus facere iniustum, quàm iniustus. Hoc autem non esset, nisi facere iniustum esset proprium iniusti. Ergo aliquis iudicādus est iniustus ex hoc, quòd facit iniustum. ¶ 3 Præterea. Eodem modo se habet omnis virtus ad proprium actum, & eadẽ ratio est de vitijs oppositis. Sed quicũque facit aliquid intemperatum, dicitur intemperatus, ergo quicunque facit aliquid iniustum, dicitur iniustus. SED contra est, quod † { Lib. 5. ca. 6. tom. 5. } Philosophus dicit in 5. Ethicorum, quòd aliquis facit iniustum, & iniustus non est. RESPONDEO dicendum, quòd sicut obiectum iustitiæ est aliquid æquale in rebus exterioribus, ita etiam obiectum iniustitiæ est aliquid inæquale: prout scilicet alicui attribuitur plus vel minus, quàm sibi competat. Ad hoc autem obiectum comparatur habitus iniustitiæ mediante proprio actu, qui vocatur iniustificatio. Potest ergo cō tingere , quòd qui facit iniustum, non est iniustus dupliciter. Vno modo propter defectum comparationis ipsius operationis ad proprium obiectum, quæ quidem recipit speciem & nomen à per se obiecto, non autem ab obiecto per accidẽs . In his autẽ quæ sunt propter finẽ per se dicitur aliquid quod est intentum, per accidens autẽ quod est præter intentionem. Et ideo si aliquis faciat aliquid quod est iniustum, non intendens iniustum facere (puta cùm hoc facit per ignorantiam, non existimans se iniustũ facere) tunc nō facit iniustum per se, & formaliter loquendo, sed solùm per accidens, & quasi materialiter faciens id quod est iniustum. Vnde & talis operatio non denominatur iniustificatio. Alio modo potest contingere propter defectũ comparationis ipsius operationis ad habitum. Potest enim iniustificatio procedere quandoque quidẽ ex aliqua passione, puta iræ vel concupiscentiæ. Quādoque autem ex electione: quando scilicet ipsa iniustificatio per se placet, & tunc propriè procedit ab habitu, quia vnicuique habenti aliquem habitum est secundum se acceptum, quod conuenit illi habitui. Facere ergo iniustum ex intentione & electione, est proprium iniusti secundum quod iniustus dicitur, qui habet in iustitiæ habitum: sed facere iniustum præter intentionem, vel ex passione, potest aliquis absque habitu iniustitiæ. AD Primum ergo dicendum, quòd obiectum per se & formaliter acceptum, specificat habitum, non autem prout accipitur materialiter & per accidens. AD secundum dicendum, quòd non est facile cuiquam facere iniustũ ex electione, quasi aliquid per se placens, & nō propter aliud, sed hoc proprium est habentis habitũ , vt ibidem Philosophus dicit. AD tertium dicendum, quòd obiectum temperantiæ non est aliquid exterius constitutum, sicut obiectum iustitiæ. Sed obiectum temperantiæ, id est, temperatum, accipitur solùm in comparatione ad ipsum hominem. Et ideo quod est per accidens & præter intentionem, non potest dici temperatum nec materialiter nec formaliter, & similiter neque intemperatum. Et quantum ad hoc est dissimile in iustitia & in alijs virtutibus moralibus. Sed quantum ad comparationem operationis ad habitũ , in omnibus similiter se habet.