DVbitatur in hoc articulo circa istas cōclusiones D. Tho . Videntur enim falsæ. Primo quidem, quoniam actio iniuriosa furti facta ex passione formaliter est actus iniustitiæ, ergo facit hominem iniustum formaliter. Quemadmodum etiam qui fornicatur in loco sacro, quanuis fornicetur ex passione, & nollet cum muliere esse ibi, nihilominus facit formaliter sacrilegium, & ipse est sacrilegus, ergo impertinens est quòd aliquis peccet ex passione, ad hoc, quòd non sit formaliter vitium talis speciei.