SVMMA ARTICVLI. PRima conclusio. Duobus modis potest contingere, quod aliquis faciat iniustum, & non sit iniustus secundum quod iniustus dicitur ab habitu iniustitiae. Primo quidem si faciat iniustum praeter intentionem . Secundo si faciat iniustum ex aliqua passione. Secunda conclusio. Facere iniustum ex intentione & electione est proprium iniusti secundum quod iniustus dicitur ab habitu iniustitiae. COMMENTARIVS. DVbitatur in hoc articulo circa istas conclusiones Divi Thomae . Videntur enim falsae. Primo quidem, quoniam actio iniuriosa furti facta ex passione formaliter est actus iniustitiae, ergo facit hominem iniustum formaliter. Quemadmodum etiam qui fornicatur in loco sacro, quanuis fornicetur ex passione, & nollet cum muliere esse ibi, nihilominus facit formaliter sacrilegium, & ipse est sacrilegus, ergo impertinens est quod aliquis peccet ex passione, ad hoc, quod non sit formaliter vitium talis speciei. Secundo arguitur. Omnis actus iniquus siue ex ignorantia siue ex passione siue ex intentione, contrariatur iustitiae & corrumpit illam, ergo poterit generare habitum contrarium iniustitiae si saepius multiplicetur. Tertio arguitur. Omnis actio iniuriosa siue ex ignorantia siue ex passione siue ex intentione fiat, si peccatum mortale est auertit hominem a Deo, & corrumpit omnes virtutes infusas, imo etiam auertit hominem a Deo vt authore naturae, & manet omnino miser, ergo ille est iniustus. Denique arguitur. Si doctrina Diui Thomae vera est, sequitur quod habeat verum in alijs vitijs contrarijs alijs virtutibus moralibus: Consequens tamen est falsum, ergo, &c. Probatur sequela, quoniam rationes Diui Thomae in articulo aequaliter procedunt de omnibus vitijs. Minor autem probatur ex doctrina Divi Thomae in solutione ad tertium. Vbi docet, differentiam inter iniustitiam & alia vitia: sicut est differentia inter iustitiam & alias virtutes secundum comparationem ad obiectum. In oppositum tamen est doctrina Arist. lib. 5. Ethic. capit. 8. quam explicat Diuus Thomas in art. PRO decisione difficultatis sit prima conclusio . Recte & vere Aristoteles & morales philosophi illum sequuti attribuunt soli actioni iniustitiae ex intentione & electione factae, vt sit propria hominis iniusti faciatque iniustum. Pro intelligentia huius conclusionis. Notandum est, quod in duplici sensu potest verificari & probari. Vno modo, vt iniustus accipiatur pro homine iniusto secundum ha bitum iniustitiae. Alio modo vt proprium accipiatur pro eo quod alicui conuenit primo & per se & maxime formaliter. Probatur ergo conclusio in priori sensu: quoniam quanuis sit verum , quod attenta facultate liberi arbitrij possit aliquis homo prorumpere prima vice in actum iniustitiae ex electione & intentione factum: tamen moraliter loquendo hoc non contingit. Nemo enim repente fit summus neque in virtute neque in vitio. Est igitur argumentum . Actus iniustitiae ex electione & intentione, est summus actus in illo genere actus & vitij, ergo qui illum exercet habet habitum iniustitiae. Et confirmatur , quoniam sicut virtus est dispositio perfecti ad optimum : ita vitium, vt dicitur 7. Physicor. est dispositio imperfecti ad pessimum. Sed haec dispositio non acquiritur quolibet actu imperfecto, sed necesse est per incrementa procedere siue in bono siue in malo, ergo qui iam peccat ex intentione & electione circa tale obiectum habituatus est respectu illius. Deinde probatur conclusio in alio sensu. Iniustum non ex intentione & electione volitum, quamuis sit praeuisum & cognitum: non est per se primo volitum licet possit dici, per se secundo volitum. Similiter iniustum ex ignorantia & passione volitum non est per se & directe volitum , sed indirecte vel interpretatiue, ergo sola actio iniusta ex intentione & electione habet quod sit propria primo & per se hominis iniusti. Reliquae vero actiones etiam iniustae non habent hoc primo & per se & formaliter, sed per se secundo, vel indirecte vel per accidens & interpretatiue. Antecedens probatur, quoniam in moralibus finis expresse intentus specificat actum formalissime: sicut in numeris vltima vnitas superueniens dat speciem numero, ergo actus iniustitiae exercitus ex intentione & electione talis finis, est proprius & formalissimus iniustitiae habitus. Secunda conclusio . Doctrina Divi Thomae etiam habet verum in vniuersis vitijs, vt rationes factae probant: sed quoniam alia vitia praeter iniustitiam , versantur circa passiones, visum est aliquibus quod illa operatio in alijs vitijs dicatur fieri ex passione, quae fit ex passione circa aliam materiam , non circa propriam illius vitij. Quoniam alias omnis actio vitiosa esset ex passione in illis vitijs. Nobis tamen non placet haec intelligentia. Est enim differentia inter incontinentem & intemperatum . Quod quanuis vterque se exerceat circa passiones non moderando illas: tamen incontinens dicitur peccare ex passione: intemperatus autem ex habitu & electione. Ratio est huius differentiae, quoniam ille dicitur peccare ex passione, qui praeuenitur ab aliqua passione ab eaque irritatur, quae non est sibi voluntaria vel non omnino voluntaria. At vero quando aliquis iam habet habitum intemperantiae, iam ipsae passiones voluntariae sunt, & aliquando imo & saepe voluntarie incitatur atque irritatur. Atque hoc pacto etiam in materia intemperantiae inuenietur aliquis qui non peccet ex passione, sed ex habitu & intentione & electione. Ad argumenta in oppositum respondetur. Ad primum quod actio iniustitiae facta ex passione a sciente & vidente quod est iniustitiae actio, magis accedit ad formalitatem vitij iniustitiae, quam ea quae sit ex ignorantia. Vtraque tamen non est per se primo actio iniustitiae sed per accidens intenta vel per se secundo. Ad secundum respondetur , solam actionem quae fit per se primo ex intentione & electione contrariari per se primo virtuti iustitiae: & praesupponit moraliter loquendo habitum iniustitiae. Ad tertium respondetur, quod non solum apud Theologos, sed etiam apud philosophos morales verum est quod vnicus actus iniustitiae, qui est peccatum mortale, corrumpit omnes infusas virtutes. Sed tamen ex virtutibus acquisitis semper manet quaedam habitualis dispositio virtutis ad bonum: neque statim vnico actu generatur habitus vitij. Ad quartum , ex doctrina Divi Thomae respondetur , quod potius inde colligitur nostra secunda conclusio . Quanuis aliqualis differentia assignetur a Divo Thoma inter iustitiam & alias virtutes: & consequenter inter actionem iniustitiae & actionem aliorum vitiorum.