ARTICVLVS II. ¶ Vtrùm aliquis dicatur iniustus ex hoc, quòd facit iniustum. AD Secundum sic proceditur.{ Infra arti. 4. ad 14. et 5. Eth. lec. 13. et Psal. 35. princ. } Videtur quòd aliquis dicatur iniustus ex hoc, quòd facit iniustum. Habitus enim specificantur per obiecta, vt ex suprà † { 1. 2. q. 54 artic. 2. } dictis patet. Sed propriũ obiectum iustitiæ, est iustũ : & proprium obiectum iniustitiæ est iniustum. Ergo & iustus dicendus est aliquis ex hoc, ꝙ facit iustum: & iniustus hoc, quòd facit iniustum. ¶ 2 Præterea. Philosophus dicit in 5. † { Lib. 5. ca. 4. et 16. in prin. et ca. 9. â medio. tom. 3. } Ethicor. falsam esse opinionẽ quorundam, qui æstimant in potestate hominis esse, vt statim faciat iniustum, & quòd iustus nō possit minus facere iniustum, quàm iniustus. Hoc autem non esset, nisi facere iniustum esset proprium iniusti. Ergo aliquis iudicādus est iniustus ex hoc, quòd facit iniustum. ¶ 3 Præterea. Eodem modo se habet omnis virtus ad proprium actum, & eadẽ ratio est de vitijs oppositis. Sed quicũque facit aliquid intemperatum, dicitur intemperatus, ergo quicunque facit aliquid iniustum, dicitur iniustus. SED contra est, quod † { Lib. 5. ca. 6. tom. 5. } Philosophus dicit in 5. Ethicorum, quòd aliquis facit iniustum, & iniustus non est. RESPONDEO dicendum, quòd sicut obiectum iustitiæ est aliquid æquale in rebus exterioribus, ita etiam obiectum iniustitiæ est aliquid inæquale: prout scilicet alicui attribuitur plus vel minus, quàm sibi competat. Ad hoc autem obiectum comparatur habitus iniustitiæ mediante proprio actu, qui vocatur iniustificatio. Potest ergo cō tingere , quòd qui facit iniustum, non est iniustus dupliciter. Vno modo propter defectum comparationis ipsius operationis ad proprium obiectum, quæ quidem recipit speciem & nomen à per se obiecto, non autem ab obiecto per accidẽs . In his autẽ quæ sunt propter finẽ per se dicitur aliquid quod est intentum, per accidens autẽ quod est præter intentionem. Et ideo si aliquis faciat aliquid quod est iniustum, non intendens iniustum facere (puta cùm hoc facit per ignorantiam, non existimans se iniustũ facere) tunc nō facit iniustum per se, & formaliter loquendo, sed solùm per accidens, & quasi materialiter faciens id quod est iniustum. Vnde & talis operatio non denominatur iniustificatio. Alio modo potest contingere propter defectũ comparationis ipsius operationis ad habitum. Potest enim iniustificatio procedere quandoque quidẽ ex aliqua passione, puta iræ vel concupiscentiæ. Quādoque autem ex electione: quando scilicet ipsa iniustificatio per se placet, & tunc propriè procedit ab habitu, quia vnicuique habenti aliquem habitum est secundum se acceptum, quod conuenit illi habitui. Facere ergo iniustum ex intentione & electione, est proprium iniusti secundum quod iniustus dicitur, qui habet in iustitiæ habitum: sed facere iniustum præter intentionem, vel ex passione, potest aliquis absque habitu iniustitiæ. AD Primum ergo dicendum, quòd obiectum per se & formaliter acceptum, specificat habitum, non autem prout accipitur materialiter & per accidens. AD secundum dicendum, quòd non est facile cuiquam facere iniustũ ex electione, quasi aliquid per se placens, & nō propter aliud, sed hoc proprium est habentis habitũ , vt ibidem Philosophus dicit. AD tertium dicendum, quòd obiectum temperantiæ non est aliquid exterius constitutum, sicut obiectum iustitiæ. Sed obiectum temperantiæ, id est, temperatum, accipitur solùm in comparatione ad ipsum hominem. Et ideo quod est per accidens & præter intentionem, non potest dici temperatum nec materialiter nec formaliter, & similiter neque intemperatum. Et quantum ad hoc est dissimile in iustitia & in alijs virtutibus moralibus. Sed quantum ad comparationem operationis ad habitũ , in omnibus similiter se habet. SVMMA ARTICVLI. PRima conclusio. Duobus modis potest contingere, quòd aliquis faciat iniustum, & non sit iniustus secundum quòd iniustus dicitur ab habitu iniustitiæ. Primo quidem si faciat iniustũ præter intentionẽ . Secũdo si faciat iniustũ ex aliqua passione. Secunda conclusio. Facere iniustum ex intentione & electione est proprium iniusti secundum quod iniustus dicitur ab habitu iniustitiæ. COMMENTARIVS. DVbitatur in hoc articulo circa istas cōclusiones D. Tho . Videntur enim falsæ. Primo quidem, quoniam actio iniuriosa furti facta ex passione formaliter est actus iniustitiæ, ergo facit hominem iniustum formaliter. Quemadmodum etiam qui fornicatur in loco sacro, quanuis fornicetur ex passione, & nollet cum muliere esse ibi, nihilominus facit formaliter sacrilegium, & ipse est sacrilegus, ergo impertinens est quòd aliquis peccet ex passione, ad hoc, quòd non sit formaliter vitium talis speciei. Secundo arguitur. Omnis actus iniquus siue ex ignorātia siue ex passione siue ex intentione, contrariatur iustitiæ & corrumpit illam, ergo poterit generare habitum contrarium iniustitiæ si sæpius multiplicetur. Tertio arguitur. Omnis actio iniuriosa siue ex ignorantia siue ex passione siue ex intentione fiat, si peccatũ mortale est auertit hominem à Deo, & corrumpit omnes virtutes infusas, imo etiam auertit hominẽ à Deo vt authore naturæ, & manet omnino miser, ergo ille est iniustus. Denique arguitur. Si doctrina Diui Thomæ vera est, sequitur quòd habeat verum in alijs vitijs contrarijs alijs virtutibus moralibus: Cōsequẽs tamen est falsum, ergo, &c. Probatur sequela, quoniam rationes Diui Thomæ in articulo æqualiter procedũt de omnibus vitijs. Minor autem probatur ex doctrina D. Thom. in solutione ad tertium. Vbi docet, differentiā inter iniustitiā & alia vitia: sicut est differentia inter iustitiam & alias virtutes secundum comparationem ad obiectum. In oppositum tamen est doctrina Arist. lib. 5. Ethic. capit. 8. quam explicat Diuus Thomas in art. PRO decisione difficultatis sit prima cō clusio . Rectè & verè Arist. & morales philosophi illum sequuti attribuunt soli actioni iniustitiæ ex intentione & electione factæ, vt sit propria hominis iniusti faciatq́; iniustum. Pro intelligentia huius conclusionis. Notandum est, quòd in duplici sensu potest verificari & probari. Vno modo, vt iniustus accipiatur pro homine iniusto secundũ ha bitum iniustitiæ. Alio modo vt propriũ accipiatur pro eo ꝙ alicui conuenit primo & per se & maximè formaliter. Probatur ergo conclusio in priori sensu: quoniā quanuis sit verũ , ꝙ attenta facultate liberi arbitrij possit aliquis homo prorumpere prima vice in actum iniustitiæ ex electione & intentione factum: tamen moraliter loquendo hoc nō contingit. Nemo enim repente fit summus neque in virtute neque in vitio. Est igitur argumentũ . Actus iniustitiæ ex electione & intentione, est summus actus in illo genere actus & vitij, ergo qui illum exercet habet habitũ iniustitiæ. Et cōfirmatur , quoniam sicut virtus est dispositio perfecti ad optimũ : ita vitium, vt dicitur 7. Physicor. est dispositio imperfecti ad pessimum. Sed hæc dispositio non acquiritur quolibet actu imperfecto, sed necesse est per incrementa procedere siue in bono siue in malo, ergo qui iam peccat ex intentione & electione circa tale obiectum habituatus est respectu illius. Deinde probatur cōclusio in alio sensu. Iniustum nō ex intentione & electione volitum, quāuis sit præuisum & cognitum: nō est per se primo volitum licet possit dici, per se secundò volitum. Similiter iniustum ex ignorantia & passione volitũ non est per se & directè volitũ , sed indirectè vel interpretatiuè, ergo sola actio iniusta ex intentione & electione habet ꝙ sit propria primo & per se hominis iniusti. Reliquæ vero actiones etiam iniustæ non habent hoc primò & per se & formaliter, sed per se secundò, vel indirectè vel per accidens & interpretatiuè. Antecedens probatur, quoniā in moralibus finis expressè intentus specificat actum formalissimè: sicut in numeris vltima vnitas superueniens dat speciem numero, ergo actus iniustitiæ exercitus ex intentione & electione talis finis, est proprius & formalissimus iniustitiæ habitus. Secunda cōclusio . Doctrina D. Tho. etiā habet verum in vniuersis vitijs, vt rationes factæ probant: sed quoniā alia vitia præter iniustitiā , versantur circa passiones, visum est aliquibus ꝙ illa operatio in alijs vitijs dicatur fieri ex passione, quæ fit ex passione circa aliam materiā , non circa propriam illius vitij. Quoniā aliâs omnis actio vitiosa esset ex passione in illis vitijs. Nobis tamen non placet hæc intelligentia. Est enim differentia inter incontinentem & intemperatũ . ꝙ quanuis vterq́; se exerceat circa passiones non moderando illas: tamen incōtinens dicitur peccare ex passione: intemperatus autem ex habitu & electione. Ratio est huius differentiæ, quoniam ille dicitur peccare ex passione, qui præuenitur ab aliqua passione ab eaq̃; irritatur, quæ non est sibi volũtaria vel non omnino voluntaria. At vero quādo aliquis iam habet habitum intemperantiæ, iā ipsæ passiones volũtarię sunt, & aliquādo imo & sæpè volũtariè incitat̃ atq; irritatur. Atq; hoc pacto etiā in materia intẽperātiæ inuenietur aliquis qui non peccet ex passione, sed ex habitu & intentione & electione. Ad argumenta in oppositũ respondetur. Ad primũ ꝙ actio iniustitiæ facta ex passione à sciente & vidente ꝙ est iniustitię actio, magis accedit ad formalitatem vitij iniustitiæ, quā ea quæ sit ex ignorantia. Vtraq́; tamen nō est per se primò actio iniustitiæ sed per accidens intenta vel per se secundò. Ad secũdũ respōdetur , solā actionẽ quæ fit per se primo ex intẽtione & electione cō trariari ꝑ se primo virtuti iustitiæ: & præsupponit moraliter loquẽdo habitũ iniustitiæ. Ad tertiũ respondetur, ꝙ non solũ apud Theologos, sed etiā apud philosophos morales verũ est ꝙ vnicus actus iniustitiæ, qui est peccatũ mortale, corrũpit omnes infusas virtutes. Sed tamen ex virtutibus acquisitis semper manet quædā habitualis dispositio virtutis ad bonum: neque statim vnico actu generatur habitus vitij. Ad quartũ , ex doctrina D. Tho. respōdetur , ꝙ potius inde colligitur nostra secunda cōclusio . Quanuis aliqualis differentia assignetur à D. Tho. inter iustitiam & alias virtutes: & consequenter inter actionem iniustitiæ & actionem aliorum vitiorum.