AD Tertium sic proceditur. Videtur, quod aliquis possit pati iniustum volens. Iniu stum enim est inaequale vt + { Art. prae ced. } dictum est. Sed aliquis laedendo seipsum, recedit ab aequalitate, sicut & lae dendo alium. Ergo aliquis potest sibi ipsi facere iniustum sicut & alteri. Sed quicunque facit sibi iniustum, volens facit. Ergo aliquis volens potest pati iniustum, maxime a seipso.