RESPONDEO dicendum, quod actio de sui ratione procedit ab agente, passio autem secundum propriam rationem est ab alio. Vnde non potest esse idem secundum idem agens & patiens, vt dicitur in tertio & octauo + { Li. 8. tex. 40. to. 2. } Physicor. Princi pium autem proprium agendi in hominibus est voluntas, & ideo illud proprie, & per se homo facit, quod volens facit. Et ex contrario illud proprie homo patitur quod prae ter voluntatem suam patitur, quia inquantum est volens, principium est ex seipso. Et ideo inquantum est huiusmodi, magis est agens, quam patiens. Dicendum est, ergo quod iniustum per se, & formaliter loquendo, nullus potest facere nisi volens, nec pati nisi nolens. Per accidens autem & quasi materialiter loquendo, potest aliquis id quod est de se iniustum, vel facere nolens (sicut cum quis praeter intentionem operatur) vel pati volens, sicut cum aliquis plus alteri dat sua voluntate, quam debeat.