AD primum ergo dicendum, quod cum aliquis sua voluntate dat alicui id quod ei non debet, non facit nec iniustitiam, nec inaequalitatem . Homo enim per suam voluntatem possidet res: & ita non est praeter proportionem si aliquid ei subtrahatur secundum propriam voluntatem, vel a seipso, vel ab alio.