AD primum ergo dicendum, ꝙ cùm aliquis sua voluntate dat alicui id quod ei non debet, non facit nec iniustitiam, nec inæqualitatẽ . Homo enim per suam voluntatem possidet res: & ita non est præter proportionem si aliquid ei subtrahatur secundum propriam voluntatem, vel à seipso, vel ab alio.