AD secundum dicendum, quod aliqua persona singularis potest dupliciter considerari. Vno modo secundum se. Et sic si sibi aliquod nocumentum inferat, potest quidem habere rationem alterius peccati, puta intemperantiae vel imprudentiae: non tamen rationem iniustitiae: quia sicut iustitia semper est ad alterum, ita & iniustitia. Alio modo potest considerari aliquis homo, inquantum est aliquid ciuitatis, sci licet pars: vel inquantum est aliquid Dei, scilicet creatura & imago. Et sic qui seipsum occidit, iniuriam quidem facit non sibi: sed ciuitati & Deo: & ideo punitur tam secundum legem diuinam, quam secundum legem humanam, sicut & de fornicatore Apostolus dicit: "Si quis templum Dei violauerit, disperdet ipsum Deus."