NOtandum est circa primam conclusionem & illam regulam iuris. Primo quod consensus & voluntas eius, qui patitur iniustum non debet oriri ex ignorantia: quia talis consensus ex ignorantia ortus censetur inuoluntarius: quoniam ignorantia inuoluntarium causat. 1. 2. quaest. 76. Quocirca talis consensus non tollit rationem formalem iniusti. Et ita regula citata inquit, Scienti & consentienti . Secundo, quod consensus patientis iniustum non debet oriri ex iniustitia aut violentia inferentis iniustum, sed ex libera & spontanea voluntate ipsius patientis. Nam alias non erit consensus liber & voluntarius, sed habebit aliquid admixtum inuoluntarij. Consensus autem mixtus ex voluntario & inuoluntario non aufert rationem formalem iniusti: vt colligitur ex his quae dici solent. 1. 2. quaest. 6 , Verbi gratia, Si quis latroni minanti mortem, voluntario actu offerat pecuniam , vt saluet vitam: reuera patitur iniustum a latrone suscipiente pecuniam: quoniam illa voluntaria oblatio pecuniae non est pura, sed mixta ex voluntario & inuoluntario: trahit enim originem ex violentia a latrone illata. Similiter qui foeneratori soluit vsuras iniustum patitur formaliter: quia voluntas soluendi vsuras dimanauit ex iniustitia foe neratoris exigentis vsuras: atque adeo est voluntas mixta.