NOtandum est circa primam conclusionem & illam regulam iuris. Primò ꝙ consensus & volũtas eius, qui patitur iniustum nō debet oriri ex ignorantia: quia talis consensus ex ignorantia ortus censetur inuoluntarius: quoniam ignorantia inuolũ tarium causat. 1. 2. quæst. 76. Quocirca talis consensus non tollit rationem formalem iniusti. Et ita regula citata inquit, Scienti & cō sentienti . Secundò, ꝙ consensus patientis iniustum non debet oriri ex iniustitia aut violentia inferentis iniustum, sed ex libera & spontanea volũtate ipsius patientis. Nā aliâs non erit consensus liber & voluntarius, sed habebit aliquid admixtum inuoluntarij. Consensus autem mixtus ex voluntario & inuoluntario non aufert rationem formalem iniusti: vt colligitur ex his quæ dici solent. 1. 2. quæst. 6 . v. g. Si quis latroni minanti mortem, voluntario actu offerat pecuniā , vt saluet vitam: reuera patitur iniustum à latrone suscipiente pecuniam: quoniam illa voluntaria oblatio pecuniæ non est pura, sed mixta ex voluntario & inuoluntario: trahit enim originem ex violentia à latrone illata. Similiter qui fœneratori soluit vsuras iniustum patitur formaliter: quia voluntas soluendi vsuras dimanauit ex iniustitia fœ neratoris exigentis vsuras: atque adeò est voluntas mixta.