Tertio notandum est, quod in casu primae conclusionis . Is qui infert iniustum, postquam illi constiterit de libero consensu patientis, ad nullam tenetur illi compensationem aut restitutionem faciendam : quia reuera ille patiens non fuit passus iniustum , Verbi gratia, qui existimans se furari centum postea certo cognouerit, Petrum libere consensisse in ablatione illorum centum, non tenetur ei aliquid restituere. Consulto dixi quod ipsi patienti iniustum non tenetur satisfacere: quoniam pote rit contingere quod licet non teneatur satisfacere ipsi patienti, teneatur tamen alteri qui passus est iniustitiam formaliter. Verbi gratia, Si quis prodigus habens vxorem & filios erogauerit prodige Petro omnem suam substantiam: Petrus nullam tenebitur facere restitutionem ipsi prodigo: tenetur tamen vxori & filijs, qui habent ius vt ex illis bonis alantur: cui iuri isti non cesserunt.