SEd his suppositis arguitur contra primā conclusionem præsertim contra secundam partem. Primo qui libero consensu semetipsum alteri tradit, vt interficiatur aut vulneretur patitur formaliter iniustum, si occidatur aut vulneretur: & tamen supponimus illum simpliciter esse volentem, ergo, &c.